Sede Vacante 1119



Letters of various Cardinals in Rome
to the Cardinals in France

(1119)

:

Edmundus Martène et Ursinus Durand, Veterum Scriptorum et monumentorum amplissima collectio Tomus I (Parisiis 1724), columns 644-647:

Epistola Petri Episcopi.

Dilectis in Christo fratribus episcopis, cardinalibus et ceteris clericis sive laicis qui cum papa Gel(asio) fuerunt, P(etrus) Portuensis salutem in Domino.

Scriptum est [Matt. 6. 22]: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum eris. Proinde benedictus Deus, qui simplicitatem cordis vestri tanta prudentia illustravit, ut magnis ecclesiae necessitatibus salubri et maturo consilio provideretis. Licet inim me obitus domini nostri papae Gelasii contristaverit, petitioni tamen vestrae promto et alacri animo diligentiam dedi, atque ut ceteri fratres vobiscum in unum saperent sollicitius laboravi. Quod honeste satis per Dei gratiam factum est, sicut per nuncios nostros, qui, auxiliante Deo, in proximo ad vos venturi sunt, plenius cognoscetis.

Epistola Crescentii Sabinensis et Vitalis Albanensis.

Carissimis in Christo fratribus episcopis cardinalibus, episcopi qui Romae sunt, C. Sabinensis, V. Albanus, in Domino salutem.

Litteras a vestra fraternitate commuines et proprias laetanter suscepimus, et petitioni vestrae cum devotione assensi[mus et? - - ]mus [sicut ?] venerabilis frater noster O(tto) archipresbyter Salvatoris cum socio suo vobis narrare poterit, quos ad dominum papam et ad vos direximus cum litteris confirmationis et nostris subscriptionibus. Ipsi enim viderunt et audierunt quomodo nos in calendis Martii omnes pariter congregati sumus episcopi, cardinales presbyteri, diaconi, subdiaconi cum reliqua multitudine Romanae urbis, cleri et populi, et electionem pontificis a vobis factam singuli ore proprio laudavimus et confirmavimus. Restat igitur ut sicut petitioni vestrae festinum praebuimus assensum, ita et vos necessitatibus nostris, largiente Domino, praebere festineris auxilium. Ex consilio autem nostro, si vobis placet, domino papae suggerite concilium celebrare, de pace si fieri potest et ecclesiae liberatione tractare.

Epistola Cardinalium Presbyterum Romae existentium ad cardinales qui ultra Montes erant.

Cardinales Romae degentes Bonefacius tituli sancti Marci, Johannes tituli sanctae Ceciliae, Anastasius S. Clementis, Benedictus tituli Eudoxiae, Diviso tituli sancti Equitii, Tibaldus tituli Pammachii, Reinerius tituli SS. Marcellini et Petri, Desiderius tituli S. Praxedis, Gregorius S. [Laurentii in] Lucinae tituli, Hugo tituli apostolorum, karissimis fratribus et cardinalibus qui ultra montes sunt, salutem.

Dilectionem vestram latere non credimus, quod ex Romanae ecclesiae filiis, presbyteris et diaconibus, et infra urbem, si possibile fuerit, vel extra in locis finitimis post descessum summi pontificis, persona ad papale officium idonea decretis sanctorum pontificum testibus, ad culmen apostolicum debeat exaltari. Sane quidem nostris exigentibus meritis, quia nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt, cum ex Romano more electionem facere in pediamum, electionem quam vos de domino Gu(idone) olim archiepiscopo Viennensi, nunc vero domino nostro fecistis, caritate debita consentimus, et consentiendo nos, Spiritu Divino afflante, haudamus, unanimitate vinciente corroboramus.

Epistola Cardinalium Diaconum Romae existentium ad cardinales qui ultra Montes erant

Venerabilibus in domino fratribus diaconibus cardinalibus qui ultra montes sunt, diacones cardinales qui Romae sunt, salutem.

Quemadmodum, carissimi nobis, scripsistis, in dilectione nostra tum pro eodem ordine, tum pro ejusdem officii aequalitate plene considere potestis. Quodcirca dilectioni vestrae notum sit, eodem nos vobiscum caritatis vinculo connexos, ad totius ecclesiae utilitatem ac statum de tanti viri electione idem sentire, laudare, confirmare, ac per omnia unanimiter tenere. Quidquid igitur prosperi vobis divina gratia favente provenerit, nobis fratribus vestris significare curare.

Epistola Cardinalium Romae existentium ad episcopos Galliae.

Episcopi cardinales qui Romae sunt, dilectis fratribus in Christo universis Galliarum et aliarum partium episcopis, abbatibus et ceteris Christi fidelibus, salutem.

Fraternae dilectioni vestrae notum esse volumus, quia nos qui communi voto et desiderio electionem a fratribus nostris qui ultra montes sunt factam de domino Gu(idone) Viennensi archiepiscopo in Romanae ecclesiae pontificem Calixtum, omnes pariter laudavimus et confirmavimus. Vestram itaque fraternitatem rogamus, obsecramus in Domino in idipsum nobiscum sentire, laudare et tenere, eique vice beati Petri sicut Romano pontifici obedire. Precibus etiam assiduis pro eo Dominum exprare, quatenus ei virtutis suae praebeat incrementa, eumque cum grege sibi credito perducat ad gaudia sempiterna.

Epistola Cardinalium qui sunt Romae ad cardinales ultra montes existentes.

Fratribus in Christo carissimis episcopis et cardinalibus et reliquis B. Petri fidelibus qui ultra montes sunt, fratres qui Romae sunt salutem dicunt.

Aliis jam litteris vobis significavimus, quia quod a vobis de pontificis electione factum est ... cum magna cleri et populi multitudine laudatum est et confirmatum. Et quia terreni itineris securitatem non habemus, nuncios cum litteris et subscriptionibus nostris per mare ad vos, Deo auxiliante, mittemus. Dominum papam Calixtum tota ecclesia praedicat, nomen ejus in missarum celebrationibus celebratur, et a scriniariis, sicut consuetudo est, in cartis quas faciunt ponitur. Vos itaque constanter et viriliter agite, et nobis laborantibus fratribus, modis quibus potestis succurrite, quia et nos pro viribus operamur, ut dominum papam et vos cum gaudio et honore suscipiamus.

Litterae ad Calixtum II papam.

Calixto Dei gratia universali pontifici R(obertus) S. Eusebii cardinalis et G(regorius) SS. Apostolorum, et M S. Pancratii abbas obedientiam in Domino.

Etsi litterae electionis vestrae ad nos non pervenerint, ea tamen nobis manifestata, gavisi sumus, orantes Deum ut si quid minus in ea est, gratia ipsius benigna vobis et nobis impleat. Nos quod jam per septennium plurumum fatigati pro catholicae veritatis confessione vix jam valentes sufficere, postulamus per Dei misericordiam respirare. Verum quia id in vobis obtinere posse Deum credimus, electionem vestram quam neque lepra Symonis, neque tumor ambitionis infecit, tamquam a Deo datam amplexi sumus. Intelleximus enim a bovis completum fuisse capitulum electionis, quam Apostolus in epistola ad Hebraeos (5. 4) interserit: Nec quisquam, inquit, sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Pontificatu igitur vestro a Deo vocato, nullam maculam secundum conscientiam nostram in brobando electionem vestram secundum votum quod semper habuimus collaudantes amplectimur, sperantes omnem maculam heresis per sanctum studium vestrum ab ecclesia Romana propelli. Unde nostra suscitata diligentia electioni vestrae, eam confirmantes, subscribimus, tanto quidem devotius quanto puriorem esse per Dei gratiam confidimus.

Similiter presbyter Bonus-homo, presbyter Berardus, presbyter Angelus S. Andreae, presbyter Angelus, Johannes archipresbyter S. Mariae Rotundae, Dodo presbyter S. Mariae in Aquiro, Desiderius archipresbyter sanctorum apostolorum cum omnibus clericis ejusdem ecclesiae, presbyter Benedictus S. Stephani, presbyter Johannes S. Nicolai, Angelus sanctae Mariae in Via, Beraldus sancti Basilii, Astaldus et Johannes abbas sancti Apollinaris, presbyter Mannus S. Petri ad vincula, presbyter Leo et Nicolaus S. Laurentii in Lucino cum pluribus aliis.

[from a ms. at S. Laurence in Liège]


The Cardinals in Rome who subscribed to the Election of Callistus II (1119) include:

Petrus, episcopus Portuensis
Crescentius, episcopus Sabinensis
Vitalis Albanensis episcopus
Bonefacius presbyter cardinalis tituli S. Marci laudo et confirmo.
Johannes presbyter cardinalis tituli sanctae Ceciliae
Anastasius presbyter cardinalis S. Clementis,
Benedictus presbyter cardinalis S. Petri ad vinculas tituli Eudoxiae,
Diviso presbyter cardinalis tituli sancti Equitii
Tibaldus presbyter cardinalis SS. Iohannes et Pauli tituli Pammachii
Reinerius presbyter cardinalis tituli SS. Marcellini et Petri,
Desiderius presbyter cardinalis tituli S. Praxedis
Gregorius presbyter cardinalis S. [Laurentii in] Lucinae tituli,
Hugo presbyter cardinalis tituli XII apostolorum
Comes diaconus cardinalis S. Mariae in Aquiro

Robertus tit. S. Eusebii cardinalis
Gregorius presbyter cardinalis tit. SS. Apostolorum

 

November 14, 2013 1:38 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |