:
J. D. Mansi (editor), Sacrorum Conciliorum nova et amplissima collectio 21 (Venetiis: apud Antonium Zatta 1776), columns 483-486; Watterich, Pontificum Romanorum Vitae II, pp. 212-213:
Lotharius Dei gratia Romanorum rex regibus, archiepiscopis, episcopis, principibus et universis Dei fidelibus ad quos litterae istae pervenerint, salutem.
Maiestatis divinae dispensationi et consilio placuit nos patronum ac defensorem sanctae ecclesiae Romanae statuere ideoque necesse habuimus pro ipsius liberatione propensius laborare. Cum igitur ascitis nobis archiepiscopis, episcopis et abbatibus, principibus, ducibus, comitibus et marchionibus regni nostri, episcopos etiam comites et alios barones Italiae nobiscum ducentes bellico apparatu stipati ad Urbem proficisceremur, nuntios schismatici illius Petri Leonis frequenter habuimus. Qui nimirum ex parte illius iustitiam praetendentes, ipsi in ius ire parato non debere audientiam denegari nec hostilibus impugnationibus molestari publicis clamoribus asserebant. Diutinis ergo eorum interpellationibus provocati idipsum episcopis et cardinalibus, qui cum domno Papa Innocentio erant, significare coacti sumus. Ipsi vero, tamquam canonicarum sanctionum et institutionum ecclesiasticarum non ignari, universam Dei ecclesiam iam super hoc promulgasse sententiam, Petrum Leonis ac complices suos damnasse asserentes, quod erat universitatis, non debere lprivatum fieri responderunt.
Nos autem id ipsum cum patientia supportantes, et patrem nostrum Papam Innoentium ad Urbem cum gloria duximus et Lateranensi cathedrae restituimus atque in monte Aventino castramentati fuimus. Ibique Petrus Leonis aures nostras et principum nostrorum per Petrum olim Portuensem episcopum et per alios fautores suos praetendendo iustitiam sollicitare non destitit. Qui etiam munitiones et obsides se nobis daturos ad sufficientiam pro servando iudicio, et viva voce et litteris promiserunt. Pacem igitur sine effusione sanguinis reformare in Dei ecclesia cupientes, quae nobis illi dixerant, fratribus, qui cum domno Papa Innocentio erant, per nos ipsos significavimus. Caeterum ipsi, utpote pacis amatores de iustitia confidentes tam personas suas quam Leonis et filiorum suorum necnon Centii, Petri Fraiapanis et Petri Leonis et munitiones in manu nostra libere obtulerunt. Adversa vero pars dies redimere cupiens sub velamine fraudulentarum promissionum nos aliquanto tempore a nostra intentione retraxit. Tandem quia ipsi saepe commoniti inplere quod promiserant noluerunt, tamquam fallaces et perfidi et tam divinae quam regiae maiestatis rei cum Petro Leonis eiusque complicibus damnati sunt et nostes a principibus nostrae curiae iudicati, videlicet Nortberto Magdeburgensi cancellario nostro et A(delberone) Bremensi archiepiscopis et P(hiippo) Osemburgensi, B(ernardo) Padelbronnensi, An(selmo) Brandenburgensi, et B(ernardo) Parmensi, R. Albensi, O(thone) Astensi, O(berto) Cremonensi, G(uidone) Yporiensi episcopis et abbatibus Henrico Fuldensi, Alberone Noemburgensi et Luneburgensi; proceribus Alberone et Henrico marchionibus, Othone, Sigifredo vexillifero, Herimanno, Willelmo de Lomello, Gothone de Marguingo, Hildebrando et Tancredo de Prato comitibus et Alberto de Castello.
The letter was written after Lothar's arrival in Rome on April 30 and his coronation as Emperor on June 4.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu