:
Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 2 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) columns 853-854:
Clemens Episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio Iohanni Regi Castellae et Legionis illustri salutem et apostolicam benedictionem.
Licet, fili carissime, tuae celsitudini tam per nuntios, quos saepe ad eam transmisimus, quam alias plene potuerit esse notum quod dudum apostolica sede vacante per obitum felecis recordationis Gregorii Papae XI. praedecessoris nostri, qui in Urbe decessit, Romanae Ecclesiae Cardinales, de quorum numero tunc eramus, Bartholomaeum olim Barensem Archiepiscopum per violentiam et impressionem Romani populi in apostolicam sedem intrudere coacti fuerunt, quia tamen tilecti filii Ferdinandus Ordinis Fratrum Minorum professor confessor tuus, Rodericus Bernardi audientiae tuae auditor, ac Alvarus Melendi legum Doctor, quos pro praemissorum veritate praesertim ab illis ex eisdem Cardinalibus qui hic resident inquirenda huc novissime destinasti, illa quae circa Cardinales eosdem dum facienda per eos in urbe praedicta Romani Pontificis immineret electio per praefatum populum facta fuerunt tibi mitti in scriptis postularunt instanter, nos totis desideriis affectantes ut hujusmodi veritas cunctis Christi fidelibus patefiat, ac hujusmodi votis tuis satisfacere cupientes, ea quae de violentia et impressione ac intrusione praedictis per nos et Cardinales praefatos in civitate nostra Anagniae deliberatione provida concordata nostrisque et eorundem Cardinalium propriis subscripta manibus et roborata sigillis fuere tuae celsitudini per ambaxiatores eosdem duximus trnasmittenda, ut per illa et informationes alias quas ambaxiatores praedicti a pluribus et fide dignis personis hic super praemissis recipere potuerunt tua serenitas informata plenarie amplius de intrusione praedicta nullatenus possit aut debeat haesitare.
Datum Avinioni VII. Kal. Iunii, pontificatus nostri anno secundo [May 26, 1380].
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu