Sede Vacante 1378



Letter of the College of Cardinals
to Louis, Duc d' Anjou

(Anagni, August 15, 1378)

:

Cesar du Boulay, Historia Universitatis Parisiensis Tomus quartus (Parisiis: apud Franciscum Noel 1665) p. 476:

Miseratione divina Collegium Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium dilecto eiusdem Ecclesiae filio Ludovico Duci Andegavensi illustri salutem et desideratum gaudium in Domino sempiternum.

Quia urget nos Christi charitas, urget et zelus fidei, urget certe Petri navicula, quam continuis concussam fluctibus, cernimus procelloso in aequore Nauta patetico corcundati.[circumdati] Urget arca foederis Domini quae novorum Philistaeorum impetu Israelitarum erepta de manibus, profanis sacerdotibus, peccato populi in ministerium tempore est relicta. Urgent vasa sacrarii quae ab Ierusalem ad Babylonem portata sunt, quibus temerariam manum iniecit praesens Babylonis Balthasar, sic ut eis ad usus proprios potiatur. Urget Domini inconsutilis tunica, quae iam sorte non uni traditur, imo sub sobica [?] hoc partienda si foret possibile, Ministris Satanae exhibetur. Urget pudoratae Christi sponsae calamitas quae vim quam patitur, eo aegre ferens nos omnes iam de tarditate arguens impellit ad debitum, ne ob defectum obsequii lenonum pateat incursibus et infelicibus manibus attrectanda linquatur. Urget ultra haec omnia singularis illa affectio quam te erga orthodoxae fidei conservationem habere cognovimus, ut ea quae iis novissime lapsis temporibus in vacatione Romanae Ecclesiae occurrerunt, nobilitati tuae nota fiant, ne forte vulgaris opinio quae veritatis ignara errorem saepe parturit, te in hac parte traheret ad illa forsitan opinanda, quae nec veritatem sapiunt nec Catholicae fidei se coaptant. Nos enim non revocamus in dubium quin sicut veritatis Magister et rerum omnium providus dispensator te inter alios Principes voluit dignitate fulgere, sic dum lamentabilem casum ipsius Ecclesiae sponsae suae Matrisque tuae et fidelium omnium per praesentis scripturae paginam quam pro rei gestae veridico testimonio mittendam decrevimus, senseris, pia certe compassionis viscere movebuntur, mens tua exaltabitur, auferetur opinio et gementi Matri non deerit tam probati filii praesidium, imo sub corona capitis illius protegetur.

Nulla ergo te obumbratae veritatis seducat phalerata opinio, nulla scriptura praeter hanc certum reddat, nulla Nunciorum multiplicata congeries litteris latens suis, recte tamen compositis sermonibus tuas sic aures demulceat, quin sedenti arido super surculo et ad nil aliud quam lamentosis luctibus iam vacanti subveniat raptae Matri oculis filii hoc cernetis, ne raptoris ipsius satietur taliter ingluvies quin filii baculo atteratur. Nos igitur Matris huius vernaculi qui vim quam patitur, una cum ipsa patimur, nec immerito, incessanter usque ad haec tempora distulimus in hac re procedere ad actus debitos meto iusto nusquam a nobis absente, sed ne tam flagitiosi sceleris occultatio mentes fidelium forsan faceret titubare, Christi cuius res agitur, timore anteposito, hominum vero terroribus procul pulsis, volentes potius ubi necessitas hoc exiget, in manus hominum incidere quam derelinquere legem Dei nostr, ad publicationem processimus modo, etc.

Datum Anagniae 18. Kalend. Septemb. primae Indict. anno a Nativit Domini 1378. Apostolica Sede vacante.

 


This is obviously a cover letter, intended for general circulation. The reverse side of the parchment contains another letter, which provides the real matter of the communication.

Another copy of this letter is extant (Bibliothek des Merseburger Domkapitels, Codex Latinus 62), addressed: "Collegium sancte Romane ecclesie cardinalium dilectis eiusdem ecclesie filiis canonicis et capitulo ecclesie Wratislavien(sis) episcopali sede vacante salutem et desideratum gaudium in Domino sempiternum."  Fr. Bliemessrieder, "Die Kardinäle des Jahres 1378 an das Domkapitel zu Breslau,"   Historisches Jahrbuch  27 (1906) 603-606.

 

November 14, 2013 11:30 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |