Sede Vacante 1130



Letter of Pope Anacletus II
to the Churches in the East

(May 1, 1130)

:

Caesaris S. R. E. Cardinalis Baronii, Od. Raynaldi et Jac. Laderchii Annales Ecclesiastici denuo excusi et ad nostra usque tempora perducti ab Augusto Theiner Tomus Octavusdecimus 1094-1146 (Barri-Ducis: Ludovicus Guerin 1869), pp 430-431:

 

Suscepti officii ratio nos hortatur, ut ordinationis nostrae primordia et his qui prope et his qui longe sunt fratribus intimemus. Noverit itaque fraternitas tua, quoniam defuncto antecessore nostro papa Honorio, fratres nostri cardinales S. R. E. presbyteri et diacones, cum universo Urbis clero et populo, communi voto et desiderio ad summum nos Pontificatus apicem elegereunt, et electum fratres nostri episcopi Romanae Ecclesiae suffraganei ante sanctissimum B. Apostoli Petri corpus celeberrime consecrarunt. Caeterum labores tui et persecutiones, quae tibi a Barbaris inferuntur quemadmodum graves sunt, utpote qui et communi charitatis debito, et Apostolicae Sedis administratione compellimur, ut fratrum omnium passionibus compati, et eorum afflictionibus attentius subvenire debeamus. Dolemus autem, quia haec quae pateris, nobis ante hos dies cognita non fecisti, sicut (nam si) ea maturius audissemus, per legatum nostrum, quem ad charissimum filium nostrum imperatorem [John Comnenus] direximus, pro quiete et subventione libentius scripsissemus. Hortamur autem dilectionem tuam, ut patienter omnia sufferas, in patientia tua illatas tibi oppressiones aequanimiter toleres. Quatenus beatitudinem illam percipere merearis, quam patientibus persecutionem propter justitiam Dominus pollicetur. Nec unquam persecutio quelibet vel oppressio adeo te perturbet, ut sponsam tuam, Drivestinam videlicet Ecclesiam [in Epirus], deseras, aut ab antiqua Patrum lege ac traditione aliquo modo recedas. Nos autem fraternitati tuae non deerimus quando debita et opportuna tibi tuaeque Ecclesiae subsidia impendamus.

Datum Romae apud Sanctum-Petrum kal. Maii [May 1, 1130]


Driveste, a suffragan bishopric of Antibar (Antivar, Divar) in Dalamtia-Epirus (Eubel I, 543]

 

 

 

 


 

November 14, 2013 11:22 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |