:
J.-B. Christophe, L' histoire de la papauté pendant le XIV. siècle Tome troisième (Paris 1853), pp. 456-463:
In nomine Domini. Amen.
1. Quia quaecunque distunguuntur, facilius capiuntur et animo melius retinentur, ideo quo dilucidius series processus feliciter ad apostolatum sanctissimi in Christo patris et domini nostri D. Urbani divina favente clementia papae VI percipi ac memoriae tenacius commendari possint, ejusdemque processus gesta per certa tempora veritati semper innuentes instructione praesenti capitulum duximus distinguenda ....
2. Item, ipsi cardinales, etiam vivente adhuc Gregorio, verisimiliter suspicantes de proximo tunc futura ipsius morte, deliberaverunt ad invicem aliqua ordinare et facere pro cautela ac custodia atque tuitione personarum et rerum ac bonorum suorum, et quod inter caetera ordinaverunt et feceruntquam plurimi et major pars eorum, maxime illi qui erant et sunt Gallici seu ultramontani, quae pecunia, vasa argentea, libri, jocalia, et alia eorum bona mobilia fuerunt portata, recondita, et posita in Castro S. Angeli fortissimo et tutissimo. Quod castrum sita est juxta urbem prope burgum S. Petri, ac tenebatur pro parte et nomine romanae Ecclesiae et per castellanum natione ultramontanum: et quaedam coram ex ipsorum bonis fuerunt posita in certis aliis locis secretis tam intra quam extra urbem.
3. Item, quod Officiales Urbis, videlicet: Guido de Prohinis, Senator, miles ultramontanus; Conservatores Camerae Urbis; necnon Bandarenses; et alii ad quos spectat et spectare consuevit gubernatio et regimen publicum et romanus populus, ac etiam nonnulli alii probi et honesti viri cives romani percipientes tum et cogatantes debilem statum et gravissimam infirmitatem personae praefati Gregorii, et quod desperabatur de longaeva vita illius, accesserunt ad praefatos cardinales tum simul congregatos in Ecclesia Sancti Spiritus de Urbe ... supplicantes quod in casu vacationis ipsi cardinales dignarentur personem talem in romanum pontificem eligere quae attento statu moderno eidem Ecclesiae utilis esset ... Cardinales ... responderunt et dixerunt de persona in romanum pontificem eligenda ... quod talem intelligebant eligere remota omni affectione [457] inordinata quam reputarent utiliorem Ecclesiae et quam eligendam eis Deus inspiraret....
4. Item, quia praefati Cardinales (mortuo Gregorio), convocatis supradictis Senatore et aliis Officialibus Urbis, illos requisiverunt quod praestarent juramentum in forma juris debitum de observanda decretali Ubi periculum; ipsique Senator et Officiales ad requesitionem praedictam juramentum super sancta Dei Evangelia per eorum quemlibet corporaliter tacta sponte et liberaliter praestiterunt ....
5. Item, quia subsequenter quodam alio die, praefatis cardinalibus simul congregatis in convenientibus in Urbe in ecclesia Sanctae Mariae Novae, in qua corpus dicto Gregorii traditum seu commendatum fuerat ecclesiasticae sepulturae, praefati Officiales nominibus eorum et aliorum civium et populi romani ipsis Cardinalibus simul ibidem existentibus humiliter et devote supplicaverunt, quatenus ipsi Cardinales dignarentur eligere aliquem idoneum, bonum, sufficientem ac probum virum, qui esset natione Italicus, dicentes et asserentes iidem Officiales videri eis hoc esse expediens et utile Sanctae Romanae ac etiam Universali Ecclesiae, et etiam toti christianitati ... quia ... videlicet quod sedes romana, quae erat et est apostolica, propter longissimam absentiam romani pontificis retroactis quibus ipsi pontifices ab urbe romana et etiam tota Italia fuerunt absentes; ac etiam ipsa urbs, in qua divina et immutabili ordinatione dicta sedes stabilita fuerat, fuerunt et sunt multipliciter collapsae et depressae; et quod ecclesiae, monasteria, claustra, palatia, reditus bona fere omnia ecclesiarum, monasteriorum et locorum quibus S. Romanae Ecclesiae Cardinales erant et sunt intitulati, in eadem urbe et circa et eidem urbi adjacentibus fuerant a longissimo tempore et sunt directa, neglecta et collapsa ... Et quia non erat nec est via, modus seu remedium reparationis et reformationis dictorum defectuum, nisi romani pontifices et ipsi Cardinales faciant residentiam in urbe, quam residentiam romani pontifices qui fuerunt hactenus et successive a tempore Clementis V inclusive et cardinales illis pro tempore assistentes facere neglexerunt et contempserunt .... Et dictorum contemptus et negligentiae vitium maxime causa fuit et contigit ex eo quod dictorum temporum romani pontifices fuerunt et erant non Italici sed Gallici et ultramontani et a natione italica penitus extranei ....
6. Item, quod prefati supplicationem et rationes supradictas plene et patienter audiverunt et intellexerunt. Et tandem habita inter se deliberatione concordi praedictis Officialibus, ut praemittitur, suppli[458]cantibus praedictas rationes allegantibus, constanter et intrepide responderunt quod ipsi cardinales non habendo respectum magis ad unam nationem quam ad alteram et deposita seu dimissa omni affectione inordinata intendebant procedere ad electionem praedictam et providere de romano pontifice, non aliter.
7. Item, quod requisitionem dictorum cardinalium et pro majori et tutiori custodia dicti palatii et conclavis et etiam burgi S. Petri, in quo burgo situm est palatium praedictum, necnon pontium per quos transiebatur et transitur ad burgum de urbe, certi custodes, videlicet unus capitaneus, Officialis Romanus, vocatus Bandarensis, et quatuor alii viri boni, cives romani, de quibus ipsi cardinales conferebant, deputati fuerunt. Et quod ipsi capitanei et alii proxime dicti ultra juramentum de quo superius dictum supra sancti Dei Evangelia per eos corporaliter tacta juraverunt quod personas et famulos eorum custodirent et tenerent securos.
8. Item, quod ipsi cardinales similiter ordinaverunt et fecerunt quod residua ipsorum bona mobilia, imo bona Romanae Ecclesiae mobilia in urbe tunc consistentia, maxime jocalia et alia pretiosa fuerunt portata, posita, et recondita infra castellum S. Angeli: et quod etiam Camerarius papae conditis bonis infra idem castrum cum multis nobilibus militibus armigeris et viris scientibus et bellicosis se recepit, et victualibus et gentibus illud etiam minitans, et fuit ibidem continue donec electus fuit novus s. pontifex ....
9. Item, quod ultra provisiones praedictas praefati Cardinales ordinaverunt et fecerunt quod episcopus Massiliensis [Guilielmus de la Voult], cum duobus aliis prelatis, videlicet Tiburtinensi [Philippus de Rufini, OP] et Cyderanesi episcopis, de quibus ipsi cardinales confidebant et confidere dicebant, et cum nonnullis aliis nobilibus laicis ultramontanis fuerunt, et erant continue ad custodiam dictorum palatii et conclavis usque ad consummationem et perfectionem electionis, de qua infra dicetur.
10. Item, quod toto tempore et per totum tempus quod ipsi cardinales fuerunt infra dictum conclave, donec celebrata fuit ipsa electio, ipsum palatium et conclave fuerunt bene fideliter ac tute custoditi et ab omni violentia, impressione, scandalo, injuria, et malo praeservati. Et hoc fuit et est verum, publicum et notorium, ac tunc dictum, assertum, creditum, et pro vero publice et notorie habitum et reputatum. Et de praedictis fuit et est publica vox et fama in urbe et in Romana Curia et Italia praedictis et alibi.
11. Item, quod antequam praedicti cardinales intrarent praedictum [459] conclave, ipsi cardinales in certo loco convenerunt et fuerunt congretati, et habuerunt inter se collocutionem et verba super electione romani pontificis quae tum facienda imminebat, t super persona tum in papam eligenda. Sed propter tunc varias et diversas eorum voluntates reperti fuerunt inter se discordantes et varii super persona, ipsa et quod ipsa discordia processit ac decreta et nota fuit modo qui sequitur, videlicet quod ex ipsis cardinalibus quinque, scilicet Cardinalis Lemovicensis [Jean de Cros], {Guillaume] de Agrifolio, Pictaviensis [Guy de Malsec], Majoris monasterii [Gérard du Puy, OSBClun.], et de Veru [Pierre de Vergne], et qui suae nativitatis Lemovicensem volebant et aspirabant tunc fieri, et habere papam aliquem patriotam suum vel saltim vicimum et de sequela eorum, et primo principaliter Cardinalis Pictaviensis [Guy de Malsec, a relative of both Clement VI and Gregory XI]. Sed quia erat eis dictum de Pictaviensi, non poterat fieri ex causa quae infra dicetur. 2o, nominabant et nominaverunt Cardinalem Vivariensium [Pierre de Sortenac] qui est et erat nationis Cantuariensis [Caturcensis is meant], ac vicinus patriae et de sequela eorum vel illorum. Quinque vero alii ex dictis cardinalibus quorum quatuor reputantur Gallici, videlicet Glandacensis [Bertrandus Atgerius, OFM], S. Eustachii [Pierre Flandrin], de Britannia [Hughes de Montelais], et Gebennensis [Robert of Geneva], necnon quintus, scilicet [Pedro] de Luna Aragonensis Cardinalis, aspirabant et volebant habere et eligere alium. Et istis videbatur etiam velle consentire et adhaerere Cardinalis de Ursinis. Alii vero tandem Alii vero tandem qui erant italici, tres numero, scilicet Fiorentinus [Pietro Corsini], S. Petri [Francesco Tebaldeschi], et Mediolanensis [Simon de Borsano], videbantur aspirare ad eligendum papam italicum, si potuissent, sed nihilominus dicti Lemovicensis et cum eis Vivariensis Cardinales per varias inductiones conabantur trahere dictos qui reputabantur Gallici et etiam Italici cardinales ad eligendum ex seipsis unum, Lemovicensem scilicet vel Pictaviensem cardinales. Et finaliter fuit eis dictum et declaratum expresse pro parte dictorum Gallicorum et sequacium pro ista vice nullo modo consentirent eligere aliquem in papam de natione Lemovicensi, et hoc expresse dixit et aperuit D. Cardinalis S. Eustachii [Flandrin] reddendo et assignando illis rationem, videlicet quod totus mundus videbatur attaediatus de Lemovicensi eo quod hactenus habuerunt et tenuerunt in papatu.
12. Item, quod propter dicta et narrata supra in praecedenti articulo proxime statim et in continenti tum fuit aperta et mota discordia inter DD. cardinales de natione lemovicensi et sequaces ex uno parte, et dictos alios cardinales ex altera parte. Et praeterea dicti cardinales qui dicuntur Gallici coeperunt consilia ad partem cum cardinalibus italicis et aperte dixerunt eisdem Italicis quod potius ipsi volebant eligere in papam Italicum verum quam unum de natione lemovicensi. [460]
13. Item, quod dicti cardinales de natione lemovicensi propter dictam voluntatem et intentionem dictorum aliorum cardinalium percipientium et cognoscientium multis inter se habitis collocutionibus de variis personis diversarum nationum in papam eligendis. Finaliter tunc deliberaverunt ac suos animos inclinaverunt et concluserunt et determinaverunt inter se quod, si possent ad se trahere et habere pro se sufficientem numerum aliorum cardinalium pro eligendo in papam aliquem de natione lemovicensi, alias saltem pro eligendo dictum Cardinalem Vivariensem [Pierre de Sortenac] eorum sequacem, tunc eligerent et nominarent in papam D. nostrum Urbanum papam modernum, qui tunc erat Archiepiscopus Barensis ....
14. Item, etiam ante tempus quo dicti cardinales intraverunt conclave prefatum, dicta voluntas et inclinatio animorum et deliberatio dictorum Cardinalium Lemovicensium, quoniam ipse tunc Barenses debebat eligi in romanum pontificem, in Romana Curia fuit patefacta quam pluribus, et de hoc fuit et est publica vox et fama ac communis assertio et commune dictum in urbe et Romana Curia praedictis et alibi.
15. Item, quod subsequenter post praedicta et jam factis dictis provisionibus et ordinationibus per dictos cardinales, prout dictum est, ac etiam perfacto et perfecto conclavi secundum formam juris infra palatium supradictum, dicti 16 cardinales omnes die 7 mensis aprilis ipsum conclave intraverunt.
16. Item, quod commune dictum, communis assertio, visum et notorium fuit et est, quod multi ex Romanis qui erant ante et circa dictum palatium altis vocibus et saepe clamabant: "Papam Romanum volumus!" Ista verba repetierunt et dixerunt multis vicibus tam in ingressu quam post ingressum palatii et conclavis praedicti, palam, publice, et notorie.
17. Item, quod ipsa eadem die post ingressum dictorum cardinalium in dictum conclave, ipsum conclave fuit undique bene clausum et firmatum, et, quod ipso conclavi existente bene clauso et firmato, duo Cardinales, videlicet de Agrifolio et Pictaviensis [Guy de Malsec], Lemovicensis candinales, hora satis tarda ejusdem diei accesserunt ad Cardinalem S. Petri [Tebaldeschi] tunc existentem in dicto conclavi, et aperientes ei eorum intentiones requisiverunt illum quod in casu quo ipsi remanerent et eligerent in papam dictum Archiepiscopum Barensem, ipse Cardinalis S. Petri vellet concurrere et concurreret cum eis in hac eadem voluntate: ipseque Cardinalis S. Petri huic eorum petitioni revertendo [461] annuit et consensit, et ante etiam annuerat et consenserat super his interrogatus ....
18. Item, quod dicto conclavi adhunc tunc existente, bene clauso indique et firmato ubi dictum est, duo de Agrifolio et Pictavienses Cardinales praedicti inceperunt secrete inquirere et investigare cum aliis cardinalibus an praeligendo in papam dicto tum Barensi archiepiscopo possent ad se trahere et habere et vota et voces aliorum ipsorum cardinalium ad hoc in numero sufficienti concurrentium.
19. Item, quod ibidem postea immediate et incontinenti praefatus Cardinalis de Agrifolio dictis aliis cardinalibus omnibus ibidem etiam tunc existentibus dixit haec verba: "Domini, sedeamus statim, quia pro certo ego credo quod incontinenti eligemus et habebimus papam."
20. Item, quod dicto et circa ut jam dictum, Cardinalis de Ursinis cum videretur tum praesentire concordiam votorum dictorum aliorum cardinalium concurrentium ad eligendum in papam dictum tunc Barensem archiepiscopum—de qua concordia votorum supra dictum est—et idem D. Cardinalis de Ursinis satagebat et volebat tum ipsum electioni dicti Barensis archiepiscopi negotium demittere et differre, vel ut creditur impedire. Et propterea protulit et dixit aliis cardinalibus verba quae sequuntur vel similia in effectu: "O Domini mei, si placet, differamus istam electionem, ut possimus deludere istos aliquos de populo romano qui vellent habere et clamantes petierunt papam romanum, et vocemus ad nos unum Fratrem Minorem, et imponamus ei cappam et mitram papalem, et fingamus seu simulemus nos elegisse in papam ipsum Fratrem Minorem, et sic recedamus de loco isto, et postmodum alium alibi elegemus.
21. Item, quod ibidem tunc incontinenti auditis per dictos alios cardinales dicto Cardinali de Ursinis supra proxime recitatis, Cardinalis Episcopus Praenestinus [Pietro Corsini] vulgariter nominatus, Cardinalis Lemovicensis [de Cros] et alii ejus sequaces responderunt et dixerunt dicto Cardinali de Ursinis per haec verba vel aequipollentia in effectu: "Certe, Domine de Ursinis, non faciemus sicut vos dixistis, quia nolumus facere populum idolatrare nec decipere et animas nostras damnare, imo de praesenti intendimus eligere verum papam, et de clamoribus et verbis istorum populorum non curamus."
22. Item, quod dicto conclavi adhuc bene et undique ex omni parte clauso et firmato, ipsi cardinales statim ibidem consederunt ad dictam electionem celebrandam. Et quod, ipsis considentibus, Cardina[462]lis Florentinus volens similiter dimittere et impedire quod dictus Barensis episcopus eligeretur, suasit dictis aliis cardinalibus quod eligerent in papam Cardinalem S. Petri, et eum ad hoc nominavit. Et fuit eidem responsum per dictum Cardinalem Lemovicensem quod licet dictus Cardinalis S. Petri esset unus bonus et sanctus homo, tamen duo obstabant: et 1o, erat Romanus, et Romanus per aliquos de populo petebatur, et ideo non habere Romanum; 2o, quia Cardinalis S. Petri erat nimis debilis et infirmus, nec posset sufficere ad omnia perpetuo supportanda. Et etiam adjecit idem Cardinalis Lemovicensis haec verba in effectu: "Vos, Domine Florentine, estis de Florentia, quae est terra inimica Ecclesiae Romanae, et ideo non eligemus vos; Dominus Cardinalis Mediolanensis [Simon de Borsano] de terra Bernabonensis tyranni quae semper fuit contra Ecclesiam; D. Cardinalis de Ursinis similiter est Romanus et partialis, et nimis juvenis pro papatu. Ideo vos vel eorum aliquem non eligemur in papam."
23. Item, quod postea ibidem incontinenti dicto et circa, et omnibus qui erant in palatio et circa ipsum palatium existentibus, tunc in pleno silentio praefatus Episcopus Praenestinus, praesentibus et audientibus omnibus aliis cardinalibus et eorum quilibet eis ibidem tunc existentibus, in papam romanum pontificem sanctissimum D. nostrum Urbanum, qui ut jam dictum est, tunc erat Barensis archiepiscopus, nominavit et elegit utendo in effectu verbis istis: "Ego pure et libere eligo et assumo in papam D. Bartholomaeum archiepiscopum Barensem animo et voluntate quod sit verus papa." Et quod ibidem illico et sine temporis intervallo praefatii alii cardinales, quasi omnes et in numero sufficientes et facientes multo majorem partem duarum partium ipsorum, omnes cardinales pure et libere eundem tunc Barensem archiepiscopum similiter in romanum pontificem elegerunt. Et quod Cardinalis Florentinus [Corsini] videns quod duae partes et plures D. archiepiscopum Barensem elegerunt, ipse etiam illis adhaesit et eundem archiepiscopum similiter pure et libere ibidem incontinenti elegit.
24. Item, quod de praemissis sicut supra proxime recitata sunt per dictos cardinales factis et gestis. Et post illa quasi incontinenti ipsi cardinales invicem prolocuti fuerunt deliberantes inter se an expediebat dictam electionem statim populo publicari. Tandem concluserunt et determinaverunt quod habita publicatio differretur donec transisset tempus prandendi et donec ipsi pransi fuissent, et quod ad hoc movebantur et dicebant se moveri multiplici ratione. [463] Tum quia dictus electus non erat in palatio tunc presens; etsi antequam idem electus ad dictum palatium et ad ipsos cardinales veniret, dicta publicatio facta esset, dubitari poterat quod aliquod sinistrum vel taediosum eidem electo posset contingere pro eo quod ipse electus non erat Romanus et Romani libenter habuissent et haberent papam nationis Romanorum ....
25. Item, quod subsequenter ibidem in continenti praefati omnes qui, ut praemittitur dictum, tum Barensem archiepiscopum in papam elegerant pro majori securitate personae ipsius electi, et ut pro tum aliquis scienter crederet vel praesumeret quod ipse fuisset jam electus, deliberaverunt mandare et mandaverunt nonnullis praelatis romanis et italicis in urbe et Romana Curia tunc trahentibus moram, videlicet dicto Barensi archiepiscopo jam ut praemittitur electo, ac etiam Patriarchiae Constantinopolitano [Jacobus de Itro], et episcopo Ulissiponensi [Agapito Colonna], et electo Miniocensi, et episcopis Astamiensi et Nucerensi [Rodolfucci de Gentilibus], ac abbatibus Cassinensi [Pietro de Tartaris] et S. Laurentii extra muros urbis, quod ipsi archipatriarcha et episcopi et alii praenominati in continenti ad dictum palatium accederent pro magnis et arduis Ecclesiae Romanae negotiis.
26. Item, quod praefati tum archiepiscopus Barenses ac nonnulli ex praedictis praelatis, sicut praemittitur, per dictos cardinales vocati, tum accesserunt incontinenti dictum palatium, in quiete existentibus et dicto conclavi adhuc existente bene et ex omni parte clauso et firmato, dicti cardinales infra capellam supradictam iterato se traxerunt et ibidem simul iterato convenerunt, et ad majorem expressionem liberae voluntatis et libere consensus eorum et ad majorem cautelam in praefatum tum Barensem archiepiscopum iterato pure et libere et concorditer ac unanimiter consenserunt, et eum iterato in papam elegerunt, dicentes expresse quod eum libere et pure ac animo et voluntate ut esset verus papa eligebant ....
Full text: César du Boulay, Historia Universitatis Parisiensis Tomus quartus (Parisiis: apud Franciscum Noel 1665).
Note that this factum is not a sworn deposition by an eyewitness to the facts. This is a position paper, drawn up by a lawyer, based on information supplied to him by his client. As a matter of method, its statements should not be followed where there are eyewitness statements, unless it can be demonstrated independently that the factum is correct and the eyewitness wrong. §10 is a good example. Jacques de Seva denies that there was any disorder of any sort at the Conclave, and that it was free from intimidation and compulsion. This is completely at variance with all of the eyewitnesses on both sides. It is essential, however, for his client's case to assert that there was no intimidation on the part of the Roman mob. His statement is so comprehensive that he can only be branded as a liar. In §23 Jacques de Seva admits to his imagined moment of election eorum quilibet eis ibidem tunc existentibus in addition to the cardinal-electors, which is quite out of keeping with the procedure and which betrays his ignorance of what is plausible and what is impossible; but, no matter, his report is fiction in any case. No other source, moreover, states that Cardinal Corsini adhered to the Archbishop of Bari after having cast his vote for the Cardinal S. Petri; this would have constituted an accessio. In §24, Jacques alleges that the Archbishop of Bari was not in the Apostolic Palace, though the testimony of Stephanus Pelosii, Bishop of Todi and a supporter of Bari, was that Bari was there in the Palace in time for lunch and that not only did Pelosi dine with him (in a room on the floor below the Conclave) but was at his side the entire afternoon and evening in the Apostolic Palace. The list of persons summoned to the Apostolic Palace given in §25 is not the same as other eyewitnesses: only Colonna and the Abbot of Montecassino are on other lists. Jacques' list is the longest however. In §25 it is asserted that a second election took place in the afternoon, after lunch, and after the seven prelates arrived who had been sent for. How could this possibly be true? Having carried out an election, they had no right to carry out another until the electus either had accepted, refused, or asked them to vote again. Bari and the Cardinals never met face-to-face on April 8. Why not? A second vote would, moreover, be a repudiation of the first vote. In addition, other sources are firm that three Cardinals escaped at the end of the morning session and took refuge in the Castel S. Angelo; three more cardinals were in the process of flight when they were captured and brought back to the Conclave by physical force. There was no free and valid vote in the afternoon.
On Jacobus de Seva, see Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium (Paris: apud Franciscum Muguet 1693): Volume I, columns 1082-1084. Jacobus held the degree of doctor (presumably of law), had been a soldier, and was Advocatus fiscalis of the Roman Curia. Francesco Uguccione, Bishop of Faenza, wrote of him:
Nunquam enim in Francia pro Urbano fuerunt informationes recepta. Imo cum ad istum finem illuc destinaretur quidam valentissimus Doctor et Miles Advocatus antiquus Romanae Curiae nomine Dominus Iacobus de Sena natione Provincialis, fuit per partem adversum captus et detentus necdum sua libertati plenae restitutus, quamquam de directo mitteretur ad praesentiam Domini Regis Franciae.
When released from captivity he retired to Provence, where, in April 1382, he was invited by John le Fevre, Bishop of Chartres, to join the obedience of Clement VII. Jacques agreed to do so, and took an oath that he had never written for the cause of Urban VI. This astonishing lie is recorded in the Diary of the Bishop of Chartres:
Messire Jacques de Seva me pria que je voulsisse estre son intercesseur devers Nostre Saint Pere que il le vousist oir. Me jura par sa foy que encques n' avoit fait escripture pour Bertelemi in materia scismatis. Dit que par instrument il avoit renoncié à la part de Barthelemi. L'Evesque de Grasse intercedoit fort pour li.
Later he returned to the Urbanite obedience, and Maria, Queen of Sicily, who was overlord of Provence, confiscated the castle of Cadeneto, which Jacques had possessed.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu