Sede Vacante 1378



Expositio Missi Regii ad Comitem Flandrum facta

:

Cesar du Boulay, Historia Universitatis Parisiensis Tomus quartus (Parisiis: apud Franciscum Noel 1665) p. 520-522:

Moriente Papa Gregorio Romae Banderenses Rectorque populi Romani in Ecclesia Hospitali S. Spiritus de urbe praesentibus bene 7000 Romanis juraverunt DD. Cardinalibus, quod permitterent eos libere Papam eligere sine omni violentia. Papa mortuo in illis 9. diebus quibus exequias celebrarunt.

Item, idem juraverunt. Cardinales confidentes in iis juramentis intraverunt Conclave in Palatio S. Petri: ante tamen ingressum Romani expulerunt nobiles sub maxima poena timentes quod succurrerent Cardinalibus et introduxerunt in urbe bene sex milia sicariorum ribaldorum de montanis; et, Cardinalibus inclusis, intraverunt illa nocte Conclave contra morem bene Capita Regionum usque ad 30 vel 40 homines, et comminati sunt Cardinalibus dicendo quod populus omanus erat sic commotus quod ipsi Cardinales non poterant evadere damnum mortis irreparabile, nisi eligerent ad elrum voluntatem, Romanum vel Italicum, de quo essent certi quod omnino teneret Curiam Romae. Quibus cum Cardinales dicerent verba generalia quod facerent bene, etc., dicebant Romani, "Loquimini clare, alias vos estis perditi," etc. Maxima pars Cardinalium volebat unum de Ducatu Aquitaniae per quem sperabatur pacem fieri inter Reges.

De mane, cum dicerent Missam S. Spiritus, subito cum clamore moriantur, minantur "Romano lo vogliemo," bene ad sonum campanae ad martellum bene in quinque locis, comminando Cardinales de morte nisi statim eligerent. Qui tinore mortis nominaverunt B. sive Turzillum illum Archiepiscopum Barensem, qui fecerat se civem Romanum et multum erat Banderensibus de urbe recommendatus. Cardinalis autem Hostiensis [Bertrand Lagier] dixit modicum antequam intraret conclave coram pluribus testibus, quod non intendebat eligere Italicum de extra Collegium, nisi timore mortis; quod si faceret, nolebat sibi prodesse vocem suam, et de hoc fecit fieri publicum Instrumentum.

D. de Ursinis Cardinalis Romanus nunquam nominavit eum, asserendo quod faciebat Antipapam non Papam. Ad idem, Cardinales S. Angeli et de Britannia, etiam nullus nisi timore mortis Deo teste, sicut ipsi asserebant omnes. Ipse nominatus sic popularem tumultum metu mortis per impressionem notoriam et publicam fecit se coronari in die Paschae, timens si prorogaretur, sacram communionem Populi cum suis discursibus impediendo.

Demum, Cardinales videntes periculum animarum et schismatis dicebant inter se secrete, "Iste non est Papa. Si dicatur publice, nos et omnes Ultramontani per istos Romanos interficiemur, et habebunt quidquid volunt." Proverbium enim eorum unum erat quotidie, "Corpo di Dio vecidiamo questi Cardinali haveremo Papa quale lo vogliemo et delli danari assi." DIcebant enim Domini, "Dimittamus eum facere quidquid vult, et cum erimus in Anagnia Civitate nostra ficdeli, reeligemus eum cum electione libera, et omnia facta lper eum apostolica autoritate confirmabuntur, si tamen se habeat bene." Sed ipse se pessime habuit. Erectus est enim in infinitam superbiam et loquacitatem. Iactabat se de prostrando Reges, Regna, quare cardinales recesserunt de urbe et conenerunt in Anagnia, modo tres, modo duo, modo unus, et non reelegerunt eum, sed potius non esse Papam declaraverunt, quando habuerunt D. Bernardum de Sala et alios Vascones et Britones cum quibus possent se tueri. Et hoc, propter rationes multas, quarum ponuntur 4 [sic! VI was originally written, not IV.].

1. Cum D. Aegidius Sancii super vero statu Regis Angliae, quomodo ad Ecclesiam Tractator retulisset coram dicto Intruso et Cardinalibus, quod eximiae memoriae D. Eduardus Rex Angliae avus Regis hodierni arrogabat se ad duos annos in conferendo omnia beneficia vacantia in regalia, et quod ex tunc non provideret nec praesentaret omnibus Cardinalibus gaudentibus, Bartholomaeus iste intrusus dicit quod Rex Angliae cum fautoribus suis erant haeretici ex eo quod impediebant Papam in libera collatione beneficiorum, sive in regalia, sive extra. Tunc Cardinalis Hostiensis frater Iunior qui paulo ante sub Themate Rex es tu in Anagnia in sermone publico coram Papa Gregorio et ipsum Regem Eduardum praesente tota Curia testibus bene 50. Anglicis quorum plures sunt in Anglia in infinitum commentante et maxime de zelo et Ecclesiae contradicente eidem Intruso asserens quod Reges Angliae erant et fuerant summe Catholici et fideles. Et bene apparebat in dotatione ecclesiarum, in auditione Missarum. Item statim dicit Cardinalis Mediolanensis. Idem Cardinalis S. Eustachii et breviter omnes Cardinales, quibus omnibus contradixit asserens Anglicos esse pravos haereticos in collatione seu praesentatione praedictis, et quod pro certo ipse non sustineret. Et certe Papa verus Clemens VII tunc Cardinalis Gebennensis dixit dictum Intrusum fatuum et stultum, et Reges Angliae catholicos et fideles, et ita Cardinales omnes nullo excepto. Et credant DD. ANglici si dictus Intrusus remansisset Papa per veram electionem, quod hodie Regnum esset interdictum et per eum tribulatum contra omnium Cardinalium voluntatem. Et istud est verum sicut Deus est verus.

2. Eius stultitia fuit causa quod Magister Hispitalis cum sua militia fuerunt victi et pro magna parte occisi, qui detinuit Romae ambassiatores Hospitalis et revocavit quidquid Papa Gregorius ordinaverat de omnium fratrum consilio, nullo penitus discrepante.

3. Regina Siciliae Domina sua naturalis, cum ipse [Urbanus] sit de Neapoli, periit prorogationem et terminum solutionis pecuniae tributi saltem per duos menses, cuius pecuniae medietas pertinuit ad Cardinales, omnibus volentibus quod terminus solvendi prorogaretur. Iste Intrusus excommunicabat eam sine misericordia dicens quod faceret eam monacham et daret regnum suum filio Regis Franciae, cum filia Regis Hungariae eius sponsa futura, et sic lucraretur hos duos reges, et per Regem Franciae haberet avunculum suum Imperatorem. Et sic porstraret Cardines Ultramontanes. Et de aliis principibus et regibus habitis his tribus et Romano populo parum curaret.

4. Pacem factam inter Ecclesiam et Romanos ex una parte et Praefectum Urbis ex alia, in quam consentiebant omnes Cardinales penitus revocavit, de capite suo depilato, cum tamen esset honorabilis Ecclesiae et Romanis, ex ua revocatione iniuriae, depredationes et mortes sunt secutae, maxime in portu civitatis veteris quam tenebant gentes Praefecti.

5. Pacta facta cum Florentinis super infinitis et nefandis Ecclesiae iniuriis illatis, pro quibus in emendam volebant solvere nongenta millia Florenorum ad reparandum damna data, totum revocavit diffamando mendaciter Cardinales, dicens, "Isti ultramontani volunt implere bursas suas de pecuniis nostris, cum de hac pecunia, si fuisset soluta, DD. Cardinales non fuissent.

6. Persequebatur inique et sine causa non solum Dominam Reginam Dominam suum naturalem, sed etiam Principes excellentes Regni, omnes prostrare volens, scilicet Comitem Fundanum, Comitem Carsete, Comitem Camarium, Ducem Duratii, D. J. de Neapoli Praefectum urbis, D. Iordanum de Maruli qui est magnus hono ditior et potentior urbis, quos habet usque hodie maximos inimicos. Proverbium vulgare ibi est, "Qui fade sa senna donna, et de son varlet senhor non po vivere sen deshonor." Ipse erat famulus et servitor Cardinalis et subiectus tripliciter D. Reginae Neapolitanae; et elevatus statim fuit dementitus.

Et fuit extra se ipsum, asseruit etiam falsa multa.

1. Et primum fuit quod mansio Papae in urbe facit eum sanctum, dans ememplum quod Urbanus et Gregorius qui fuerunt Romae sancti sunt, alii non. Et tamen Ioannes XII, Silvester II, Benedictus VII fuerunt Romae et non fuerunt sancti. Si autem intelligat de sanctitate dignitatis, ita est sanctus, hoc modo Regii et Eugubii sicut Romae, et S. Petrus ita sanctus dignitate Antiuochiae sicut Romae.

2. Quod sedes B. Petri est immutabilis romae, quod est falsum, si nunc iustificetur Propheticae Min. 24, quod Roma quae fastavit Hebraeos, etiam periret, non tamen propter hoc periret Apostolica Sedes.

3. Quod nullus intrat per ostium in ovile Christi nisi habeat 13 conditiones, quas ponit Apostolus ad Titum et Timotheum [I Timothy 3. 2-4], "Oportet episcopum esse irreprehensibilem, etc." Et sic Petrus non intravit per ostium cum in veritate esset reprehensibilis teste Paulo ad Galat. 2. Imo nullus intraret hoc modo per ostium, omnes enim peccatores, ideo reprehensibiles sumus.

4. Cum quidam Florentinus praesentibus bene 5000 personarum diceret sibi in harengua quod Ecclesia quae multis annis Pastore fuerat viduata propter defectum Papae Italici, nunc in eo erat Pastoris solatio consolata, Iste Intrusus multum applausit huic dicto: Quare Petrus Galilaeus; Sixtus et Anicetus de Graecia; Benedictus, Damasus de Hispania; non fuerunt Ecclesiae veri sponsi et plures alii qui non fuerunt Italici, quod est blasphema.

5. Cum, in festo Ascensionis, praedicaret quidam Magister in Theologia de ordine Servitarum Baetae Mariae, et diceret Corpus Christi olim corruptibile, utpote compositum ex quatuor elementis, nunc glorificatum in coelis non corruptibile, statim rumpens sermoneum coegit eum revocare tanquam erroneum contra scripturam dicentem, "non dabis sanctum tuum videre corruptionem [Acts 2. 27]," nesciens distinguere inter corruptibile et corrumpendum de facto, tantae enim loquacitatis erat quod nunquam sermonem audire poterat quin immisceret alia verba, quod nunquam de alio Pontifice visum fuit.

Cum igitur fuisset Anagniae declaratum non esse Papam, ipse in Civitate Tiburtina quae subest Romanis ab omnibus Cardinalibus et Romanis derelictus de proprio capite sine omni consilio cardinalium, quia nullum habebat, fecit XXIX anticardinales seu Antichristos, quorum plures imo in maiori parte renuerunt. B bone Deus, quare per eum decepti non legunt Capita Decretal. 23. di. in nomine Domini 79 D. si quis pecunia. Et dicant qui viderunt si fuit ibi popularis et militaris tumultus,, imo dictum Aristotelis 3 Ethic. quod quid fuit timore mortis factum ut puta projectio mercium in mare, licet partim fuit voluntaria, partim involuntaria, nullus tamen simpliciter eligit talia, electio enim est libera, potissime Papae, aliter non fortitur effectum.

Quod dicunt aliqui quod Cardinales citius debuerint se permittere interfici quam dissimulationes illas facere Roma, non dicunt bene, quod Ius Canonicum mortem, si videatur iniuste inferri Cardinalibus, permittit talem Electionem fieri, si ita dici debeat, ut sic mortem evandant, et tandem dicit eam nullam esse. Certe nisi fuisset simulatio illa, Cardinales et omnes Ultramontani fuissent interfecti. Et sic Romani descripi per Bernardum l.4. de Consider. ad Eugenium Papam, habuissent Papam quem vellent et reportassent de malicia sua lucrum. Est ergo sciendum quod ubi Intrusus fuit nominatus in grandi discordia tam populari tumultu mortisque timore, et statim quando Cardinalis Florentinus dicit sibi quod Domini nominabant eum in Papam, statim sine omni humilitate dicit, "Ego consentio, ego consentio," bis sicut ambitiosus, qui potius debuit dissentire visa impressione et coactione, sed e contra D. Cardinalis Gebennensis praesentibus omnibus Cardinalibus in Civitate Fundorum, praesentibus siquidem omnibus Cardinalibus Italicis et aliis nullo deficiente, nisi Domino S. Petri infirmo ea infirmitate magna qua et mortuus est [He had in fact died on September 6], qui videns se sic electum secundum Canonicas sanctiones renuit toto posse, allegans se defectuosum, imperitum et insufficientem cum maxima humilitate, ita quod praesentes provocabat ad fletum, et omnibus moventibus coactus consensit, qui sicut est genere nobilis, ita moribus maturus et tacitus, devotus et honestus et providens. Alter stultus et porcus vocatus, vocatur in Italia fatuus, superbus et loquax, qui non facit nisi loqui.

Quod autem dicunt aliqui, quod Cardinales scripserunt aliquibus Principibus ipsum esse Papam, hoc nunquam scripsit Collegium, sed aliqui forsan in particulari, sperantes ipsum bene agere, ut reeligeretur canonice Anagniae, sed postea non fuit electus, et sic non fuit nec est verus Papa, propterea, propter illam scripturam quam ipse Antipapa faciebat fieri, veritas non mutatur. De litteris autem ubi est datum Romae, non curetur quod timore mortis, etc., si vero est datum Anagniae, illae sunt verae, quia tunc Domini erant in libertate et extra timorem pessimi populi Romani et crudelis.

Explicit.


The Count of Flanders was Louis II (1330-1346-1384), called Louis de Dampierre or Louis de Male (Maele). He was the son of Louis I (1304-1322-1346) and of Marguerite, Countess of Bourgogne (1310-1382).

 

 

November 14, 2013 1:56 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |