Sede Vacante 1378



Deposition of Francesco de la Fora, Doctor of Medicine

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", 22-23:

Franciscus de la Fora doctor in medicina civis romanus sub juramento deposuit quae secuntur.

1. Primo, dixit quod ipse non erat in Urbe tempore electionis facte de isto D. papa, sed eadem die venit, qui ivit ad videndum D. Jacobum cardinalem de Ursinis, et quesivit ab eo utrum iste esset verus papa. Et respondit dictus cardinalis, "Certe D. Francisce, vos vultis plura scire, et alia." Item similiter ivit ad videndum D. cardinalem de S. Petro [Francesco Tebaldeschi], et cum loquerentur de papa, dixit ille cardinalis: "Nescio si romani bene fecimus."

2. Item, dixit quod visitabat D. cardinalem S. Petri dum infirmabatur de [die?] ista qua obiit [September 6, 1378], et fuit passus morbum caducum seu epilipticum, et spumabat et vertebat oculos terribiliter et die qua obiit arripuit eum bene ter parocismus et mortuus fuit valde cruciatus, quia linguam collidebat cum dentibus propter malitiam infirmitatis, et iste faciebat quod poneretur quod poneretur lignum inter dentes, et faciebat vultum horribilem et sic mortuus est, nulla facta mentione de papa. Verum est tamen quod ante confessus fuit et [23] recepit viaticum sicut potuit et tunc videbatur asserere quod D. Urbanus esset verus papa.

3. Item, dixit quod fuerat cum D. Jacobo cardinali de Ursinis tempore quo obiit [August 13, 1379], et quamdiu infirmatus fuit in Talliacocio, et iste . . . . . . . mortem suam per aliquos dies ante et per unam diem ante obitum ejus fecit publicare testamentum suum, et locutis est quod illum tenebat pro vero papa quem declararet concilium.

4. Et fecit se absolvi auctoritate quarumdam litterarum D. papae Gregorii et dicebat quod antequam cognosceret mentes cardinalium, quamdiu fuit cum isto Urbano, ipse cogitabat quod esset verus papa. Sed postquam fuit in villa Fundorum et cognovit mentes cardinalium quod dubitabat de ejus electione, utrum fuit canonica, et si ipse sciret indubitabiliter quod esset verus papa, quod in omnem eventum ipse Cardinalis stetisset cum eo.

5. Item, iste testis audivit a Symone cubiculario dicti cardinalis quod D. Reginaldus frater . . . . . instabat nimis apud dictum cardinalem quod se declararet pro papa romano ante ejus obitum, et cum sollicitaret eum dixit: "Reginalde, non facias me irasci, alias ego dicam verba que nolis audire. Et ista audivit a dicto Symone.

6. Item, dixit quod dictus cardinalis semper locutus fuit usque ad punctum mortis, et nunquam vidit mori cum tanta devotione et contrictione. Et cum diceretur missa coram eo, tempore elevationis Eucharistie misit spiritum, cum tanta suavitate, quod mirabile fuit et cum perfecta cognitione et rationis vigore.


Francesco de la Fora, medical doctor and Roman citizen deposed:

 

October 30, 2010 9:00 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |