:
Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 18-20:
[ .......................] juravit et deposuit quod secuntur.
1. Primo, quod verum fuit quod romani tempore obitus Gregorii posuerunt custodes ad portas urbis et fecerunt venire montanarios et forestiarios de comitatu ad Urbem, ad custodiendum passus et portas, ne cardinales recederent . . . . . . . . . dicentes quia volebant romanum vel italicum; aliqui dicebant quod omnis franchiloni essent casi pro frustra, et semper continuabant verba ista per tabernas illis diebus ante ingressum conclavis.
2. Item, dixit quod illa die qua intraverunt conclave erant multe gentes in platea S. Petri et prope palatium, quidam armati et alii . . . . . . ., sed erant plus quam mille armati. Et cum intrabant Cardinales conclave, iste erat lpresens inter custodes et alias gentes qui assistebant prope palatium, et vidit quod aliqui dicebant cardinalibus: quod supplicabant sibi quod haberent [19] recommendatum populi. Et statim ex alia parte dicebat alius quod darent sibi romanum vel ad minus italicum, alias omnis essent cisi pro frustra.
3. Item, dixit quod tota illa nocte clamaverunt romani qui erant prope palatium: "Romano lo volemo o alomanco italiano." Et bibebant de illo [cellario? vinum?] et fundebant et rumpebant portas et transibant per totum excepto conclave.
4. Et alia die de mane [Thursday, April 8, 1378], inceperunt clamare similiter, et hora Missae primae fuit pulsata campana S. Petri ad rumorem, et tunc clamabant terribiliter, "Romanum volumus vel italicum," ita quod fuit magnus timor tunc in tantum quod nescit hominem qui tunc non timeret furiam populi. Et postea dixerunt aliqui quod fuisset Dominus S. Petri, et hoc placuit popularibus. Postea dixerunt de dicto Barensi, et fuit tunc commotus populus et rumperunt conclave, et fecerunt magnum foramen in janua per quam intrabatur in conclave. Et iste intravit cum aliis romanis, et omnis tendebant ad rapiendum illa que inveniebant. Et tunc obviaverunt tribus cardinalibus in connclavi, scilicet D. Gebennensi [Robert of Geneva] et D. de Britania [Hughes de Montelais] et D. S. Eustachii {Pierre Flandrin]. Et tunc dixit unus de romanis D. Gebennensi et aliis, quod redirent omnis ad eligendum. Et Gebennensis in lingua romana dixit: quod jam dederat vocem suam. Et illi romani dixerunt quod oportebat quod ipsi redirent ad electionem, et tunc duxerunt eos invitos ad capellam conclavis, et illo tunc quidam dixerunt quod fugerunt alii cardinales per quamdam rupturam quam fecerant versus viridarium. Et tunc aliqui ex illis Romanis inceperunt querere hinc inde, et invenerunt aliquos cardinales qui fugerant vel se posuerant ad illam [20] fenestram; et erant isti DD. S. Angeli et de Agrifolio et Pictaviensis et Vivariensis et de Vernio; et fuerunt reducti ad conclave illi quinque cardinales, et debuerunt intrare per illud foramen portae, et intrabant cum difficultate, et primus eorum intravit Cardinalis de Agrifolio. Et cum ingressi fuerunt, erat jam fama quod d. de S. Petro esset papa, et omnis tendebant ad impendendum sibi reverentiam, et erat indutus capa rubea et habebat biretum in capite. Sed ipse dicebat trahendo caput hinc inde: "Non sum Ego."
5. Et credit iste testis et tenet indubitabiliter quod si non fuerat illa dissimulatio facta de D. S. Petri, quod omnis cardinales fuissent occisi sine dubio. Post ista recesserunt cardinales sicut melius potuerunt, unus post alium; et fuit percussum (?) quidam scutifer D. de Britania, sed mortuum non vidit. Sed vidit depredari domum ipsius D. de Britania.
6. Et alia die [Friday, April 9] venerunt cardinales ad palatium et intronizaverunt in papam istum Dominum nostrum, et exibuerunt sibi reverentiam tanquam papae, et obtinuerunt ab eo beneficia, quare credit quod sit verus papa.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu