Sede Vacante 1378



Deposition and Responses of Guido de Malosicco (Guy de Malsec),
the Cardinal of Poitiers [Pictavensis]

:

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 97-111:

1. Ad id quod queritur a me Guidone Episcopo Penestrino S.R.E. Cardinalis ab ambaxiatoribus principis D. Regis Aragonum, ut, scilicet, dicam illa quae post obitum S(acrae) M(emoriae) D(omini) Gregorii intervenerunt circa impressionem quae in electione cardinalibus facta dicitur, et quibusdam aliis quae postea contingerunt in Urbe, illa scilicet quae precesserunt impressionem predictam ante ingressum conclavis, ea etiam quae facta fuerunt in conclave et ea quae post exitum conclavis subsecuta fuere: Respondendo dico interrogatio haec michi videtur multum generalis, cui respodere michi est difficile, considerato presertim quod anni octo jam effluxerunt ex quo illa jam facta sunt, cum memoria hominis labilis sit; considerata etiam multiplicitate verborum et actuum quae intervenerunt; considerata etiam timore qui michi incussus et aliis Dominis per romanos, propter quem non ita mens hominis turbata potest omnia efficaciter memorie commendare. Et ea propter timeo quod nec ego nec aliquis plene de omnibus recordetur vel possit de omnibus recordari. Et quantum de me, arbitror magis quod plura [98] obmittam per oblivionem quam prestialiter memorie teneam. Ea peropter placuisset michi magis ut particulariter de singulis actibus interrogarer, volens tamen quantum michi Deus ministrabit, satisfacere petitione vestre, dicam illa que presentialiter michi occurrunt, que magis principaliter constitutuunt substantialia facti. Sic tamen quod possim addere, et quod dictum meum non habeatur, pro inde de hiis que non dicam ac si illa non fuissent, cum nec omnia possint dici, nec sint necessaria vel expediens ut dicantur.

2. Est enim verum quod post obitum D. Gregorii S. R. romani, prout habebat communis reputatio in Urbe et reputabatur commune et notorium, diversa tenuerunt consilia tam de die quam de nocte ad finem scilicet ut juxta desideria eorum DD. cardinales, quorum erat tunc eligere papam, eligerent italicum vel romanum, et deliberaverunt, sicut communiter dicebatur, attrahere DD. cardinales ad hoc si possent precibus, alias minis et terroribus attrahere et de hoc diversi locuti sunt michi, de quorum nominibus non recordaret presentialiter, excepto de D. Agapito de Columpna episcopo Ulixbonense [Lisbon: Eubel I, 507], quem fui exhortatus quantum scivi ut ipse, qui ratione parentum et amicorum suorum erat valde potens in Urbe, haberet impedire quantum posset ne romani procederent ad aliquos terrores et violentias. Qui michi respondit quod locutus erat eis dissuadendo quod non facerent, sed nolebant obedire nec volebant acquiescere. Recordor etiam quod romani tunc occupaverunt custodiam portarum et pontium et passuum et introduxerunt multos de locis subjacentibus eis armatos ad dictam custodiam. Nolueruntque quod DD. cardinales aliquam gentem armorum pro custodia et securitate sua introducerent, ymo cum D. Bernardus de la Sala diceretur esse satis prope Urbe cum gente sua. Romani requisiverunt predictos cardinales ut eidem intimarent quod nullo modo appropinquaret Urbem, quia hoc esset scandalum populi et fuit eis concessum magis timore quam amore. [99]

3. Item, romani ordinaverunt quod nullus de hiis romanis quos principes vocant, qui sunt potentiores et majores inter eos et qui magis timentur in Urbe et locis circumjacentibus, tempore electionis fiendae remanerent in Urbe, nec potuerunt obtinere dicti DD. cardinales a romanis quod certi ex dictis majoribus in quibus videbantur habere fiduciam remanerent in Urbe ad nonnulla officia pro securitate aliquali ipsorum.

4. Item, dicti romani seu officiales aliqui pro parte eorum saepe, credo singulis diebus, durante novena dicti D. Gregorii S. R., pro parte populi rogaverunt et requisiverunt DD. cardinales, inter quos eram ego, ut vellent populo complacere eligendo romanum vel italicum, et aliquoties subjunxerunt quod nisi facerent hoc predicti DD. cardinales, videbant sic depositionem in populo quod non posset hoc pertransire absque scandalo inevitabili et periculo etiam personarum.

5. Item, quando debuerunt prestare officiales juramentum de tenendo securos prefatos DD. cardinales juxta formam juris, fuerunt exhortati per D. meum Florentinensem {Pietro Corsini], qui tunc primus erat in ordine, ut desisterent ab illis modis quos videbantur tenere, qui sonabant violentiam, et advisarent quibus periculis se exponerent nisi se haberent melius quam eorum modi indicarent, subjungendo quod dum crederent sibi proficere, eis nocerent. Et D. meus de Agrifolio subdixit quod si secundum ea quae disponebantur, aliquis eligeretur, non esset verus papa. ET hiis predictis prestiterunt illi juramentum de tenendo securos predictos DD. cardinales. Ego tamen cum vidi eos jurantes, in mente mea habui quod ipsi contra eorum intentionem et deliberationem jrabant fallaciter.

6. Item, postquam DD. cardinales fuerunt ingressi conclave, dunm esset hora satis tarda, venerunt quidam officiales romanorum et petierunt ut possent loqui DD. cardinalibus et licet fuerit responsum quod hora nimis tarda et quedam alie excusationes.fuissent eis intimatae, cum tanta importunitate, omnibus non ob[100]stantibus, petierunt quod possent loqui eisdem. Tandem DD. cardinales presumentes quod etiam contra voluntatem eorum intrarent per violentiam, dederunt eis intrare licentiam, et eos audiverunt. Qui inter cetera exposuerunt eisdem quod licet saepe fuissent pro parte populi romani requisiti et eis supplicatum ut eligerent papam ytalicum vel romanum, ipsi non clare responderant eis super hoc, juxta intentionem eorum, et instituerunt multum importune ut eis clare responderent. Et tandem subjunxerunt quod nisi clare de hoc certificarentur, videbant talem dispositionem populi quod ipsi iidem Officiales et omnes DD. cardinales erant in gravi et inevitabili periculo personarum. Prefati autem DD. cardinales noluerunt eis promittere quod requirebant, et cum difficultate potuerunt facere quod exirent conclave.

7. Item, dicti Romani, sicut indubie teneo, posuerunt custodiam multorum hominum circa conclave et aliquos posuerunt subtus, qui fere per totam noctem clamaverunt diversis clamoribus ad terrorem Dominorum. Ego vero magis audiebam illam vocem morio (sic).

8. In crastinum vero predicti DD. cardinales de mane accesserunt ad audiendum Missas suas communiter, quas submissa voce fecerunt dici duas. Et antequam finiretur secunda, Romani cum armis ascenderunt illam partem quae erat ante portam conclavis, ubi fuit multitudo magna valde. Fuerunt etiam in platea et diversis locis palatii clamantes juxta petitionem eorum diversis et terribilibus clamoribus, adeo quod non poterant intellegere swacerdotem celebrantem. Et, Missis finitis, de voluntate Dominorum, aliqui ex DD. cardinalibus iverunt ad fenestram conclavis ad loquendam cum eis, et fuit dictum per aliquos de extra, qui dicebant se scire intentionem populi super hoc, qui erant juxta protam conclavis ab extra, quod nisi eligeremus sine longiori dilatione ytalicum vel romanum, essemus omnes incisi per frustra. Et facta relatione hujusmodi Dominis, dixerunt quam plures ex eis, quod [101] noluerunt propter ea mori, sed ex eo quo propter electionem faciendam de ytalico vel romano comminabant eis mortem, volebant vitam salvare et eligere, licet propter metum mortis et alias contra intentionem eorum, ytalicum vel romanum, et ad satisfaciendum populo ne ad ulteriora prosiliret. Fuerunt ordinati certi Domini, qui potestatem DD. aliorum haberent, hoc promittere populo ad fenestram conclavis, sicut et factum fuit. Postquam autem illi Domini sunt reversi, habito brevi et quasi momentaneo de papa eligendo colloquio, durante tumultu, cum pulsatione campanarum ad martellum, nominaverunt omnis, uno excepto, B. Barensem archiepiscopum. Hiis peractis, aliqui ex Dominis dixerunt quod pulsaretur campana et publicaretur hoc populo ad finem quod Domini possent exire et redire ad domos suas. Quidam alii dixerunt quod hoc valde periculosum esset, nam si sic fieret, omnia quae habebamus in conclavi fuissent perdita et fortassis quod si aliquod verbum vel factum inordinatum intervenisset, fuisset etiam periculum personarum et alia inconvenientia potuissent sequi; et ideo concluserunt ibi quod per promissiones aut alios modos quibus fieri posset retraheretur populus ut Domini secure possent extrahere bona sua, deinde exire sine periculo. Et fuit illa opinio communiter approbata, et fuerunt tunc missi tres Domini qui loquerentur cum populo et Officialibus ad finem quod cessarent a tumultu et discederent a loco illo in quo erant. Et inter illos Dominos fuit unus D. Jacobus de Ursinis bo. me. qui multum exhortatus est populum et Officiales super hoc, promittens quod DD. cardinales, juxta eorum petitionem, darent eis ytalicum vel romanum infra die crastina; et nisi hoc facerent, dixit eis quod volebat quod eum inciderent per frustra. Et multa dixit super hoc, et cum non sufficerent illud populo, fuit data una cedulla pro parte DD. cardinalium in qua continebantur nomina certorum prelatorum tam romanorum quam ytalicorum inter quos fuit nominatus Barensis, fuitque dictum eis ut [102] mandarent pro prelatis ibi nominatis, quia Domini volebant loqui eis. Et hoc magis placavit eos, sicut credo, quia arbitrati sunt, sicut credo, quod aliquis ex eis fuisset electus. Et paulo post licet cum difficultate, discesserunt ab illo loco qui erat ante conclave. Non tamen exiverunt palatium, sed reposuerunt se in partibus aliis inferioribus et alibi, et cessaverunt a clamoribus usque ad tempus de quo infra dicetur. Hiis peractis, Domini sumpserunt prandium, licet cum difficultate eorum fuerunt cibaria introducta. Post prandium vero accesserunt pro majori parte ad capellam ordinando de publicatione electionis B., nam arbitrati sunt expedientius esse quod tunc expedirent se de publicatione, quam differrent in diem alterum. Ego vero, licet michi in corde displiceret, accessi ibidem. Non enim michi placebat quod fieret aliquid aliud, desiderans eligere alium de quo conceperam ante ingressum conclavis, dum tamen fuisset populus quietatus ac etiam recessisset, quod non fecerat, quin ymo aliqui de familia DD. cardinalium viderunt populum per aliqua foramina in partibus inferioribus et alibi, sicut retulerunt DD> aliquibus. Tandem, dum essemus in capella predicta sedentes non in ordine debito sed sine ordine, D. Florentinensis [Pietro Corsini], qui erat in ordine primus, locutus est de publicatione facienda, et D. S. Petri dixit quod dessabat tumultus populi et quod reeligeretur. Quidam alter D. dixit quod ymo eramus in majori periculo quod alias fuissemus. Tunc, sicut michi videtur, D. Florentinus dixit: "Domini, in quo stabis, quid dicitis?" Et tunc ex presentibus ibidem dixerunt: "Ego dico sicut hodie dixi." Et antequam finivissent Domini, redierunt romani ad illum locum unde descenderant, cum terribilibus clamoribus et inceperunt frangere conclave. Et tunc fuit pulsata campana sicut pulsatur electione celebrata, et Domini dispersi sunt in diversis locis, latitantes sicut commode potuerunt. Et fuit eis visum. Hiis autem sic actis, intraverunt conclave romani, conclamantes solummodo sicut michi dictum fuit, quod Romanum volebant, et sicut audivi [103] ex relatione, quia jam discesseram ab illo loco. Unus de Dominis dixit eis ad contentandum eos quod D. S. Petri fuerat electus, sed nolebat consentire. Et Romani, sicut audivi, portaverunt eum invitum primo supra cathedram; postea posuerunt super altare feceruntque sibi reverentias solitas exhiberi romano pontifici. Interim vero DD. cardinales, prout fuit eis melius possibile, licet cum difficultate, exiverunt palatium, et nonnulli ex eis intraverunt cstrum S. Angeli, quidam vero accesserunt ad domos suas, alii vero exiverunt Urbem; D. vero S. Petri infra palatium et B. cum eo, qui fuerat vocatus per cedulam. Et licet aliqui ex Dominis, videlicet S. Eustachii [Pierre Flandrin] et De ursinis scripsissent dicto B., sicut audivi, in illo sero infra paoatium non remaneret. Hoc non obstante, voluit remanere. In crastinum vero DD. cardinales qui in Urbe remanserant saepius requisiti sicut constat michi de me et quibusdam aliis, et habui etiam ex relatione plurimorum per eum mediantibus nunciis et officiales Urbis intronizaverunt eum. Et consequenter in die Sancta Pasche [Easter Sunday, April 18, 1378] eum coronaverunt, et multa alia fecerunt quae in casu dato per DD. cardinales tutius continentur. [Cardinal de Malsec had, in fact, fled to the Castel S. Angelo, along with five other cardinals]

Ad interrogatio michi facta respondeo ut infra sequitur:

9. Ad primum, in quo queritur si audivi quod romani tenuerunt consilia in quibus concluserunt ut cogerent cardinales ad eligendum papam romanam vel ytalicorum, responsum est supra.

10. Ad II, quo queritur si audivi quod in dictis consiliis essent aliqui prelati romani vel italici qui inflammabant populum ad haec: audivi bene quod aliqui prelati fuerant in dictis consiliis; an vero ad inflammandum et instigandum populum ad hoc, nescio; et inter illos fuit D. Agapitus de Columpna, qui michi dixit se interfuisse et dissuadebat omnis malitias et terrores, ut dixit michi, sed non poterat prevalere. Fuerunt tamen, sicut dicebatur a multis, diversi prelati ytalici et romani euntes per carrerias ad inflammandum populum ad premissa, et inter illos recordor quod audivi [104] nominari episcopos Rechanatensem [Bartolomeo de Bononia], Calliensem [Augustinus de Urbe, O.Er.St.Aug.], et abbatem Sistriensem [(Sassoferrato) Perfetto Malatesta].

11. Ad III, quo queritur si audivi quod B. fuerit in aliquo illorum consiliorum causa inflammandi populum, respondeo quod audivi et credo ab eo, quod ipse interfuerat aliquando, sed dissuasit, ut dicebat, violentiam.

12. Ad IV, si audivi quod recommendaverit se Bandarensibus, audivi quod sic a D. Guidone de Pruino, qui erat tunc Senator Urbis.

13. Ad V, si recommendavit se DD. cardinalibus, sic quod appareret eum aspirare ad papatum: audivi quod recommendavit se aliquibus DD. cardinalibus, scilicet Lemovicensi [Jean de Cros] et [Pierre] de Vernhio, etiam quo ad hoc, sed michi non, de quo recordor.

14. Ad VI, quo queritur si ante ingressum conclavis fuit tractatum de aliqua persona eligenda, non communiter nec in magno numero Dominorum, quod ego sciverim. Et quantum est de me, non fui locutus de aliqua persona in majori numero quam in presentia duorum vel trium cardinalium de quo recordor. De persona dicti B. non fuit tractatum, quod ego sciam, nisi solum dum eramus in conclavi, et erat super nos timor romanorum.

15. Ad VII, quo queritur si aliquis Dominus ante ingressum conclavis verbo vel scripto aliquid significavit B., ex quo posset percipere quod de ejus persona eligenda ageretur: respondeo quod ego nichil scripsi vel dixi sibi, nec scio quod aliquis alius hoc fecerit.

16. Ad VIII, quo queritur quare non eligerunt romanum ad magis placandum furorem populi: respondeo quod quantum est de intentione mea ego tenebam romanos esse contentos si eligeretur italicus, et ita credere, judicio meo, debuerant alii Domini quia petitio romanorum erat alternativa ad italicum vel romanum.

17. Ad IX, quo queritur quare non publicaverunt electionem [105] incontinenti, patet responsio per ea quae dixi in facto, quia nullo modo videbatur expediens pro tunc.

18. Ad X, quare DD. cardinales ostenderunt D. S. Petri et non B.: responsio ponitur in casu scripto per DD. cardinales, et ego non fui in illo consilio, sicut supra dixi.

19. Ad XI, quo queritur quot fuerunt DD. cardinales qui dixerunt quod dicebant eo animo quod esset verus papa: Pauci fuerunt, minus quam tertia vel quarta pars. Precise non recordor de numero.

20. Ad XII, quo queritur quot fuerunt cardinales qui in actu reelectionis dixerunt: "Dico idem quod hodie.": Non possum dicere aliud quam dixerim.

21. Ad XIII, si ego accessi ad intronizandum cum de castro S. Angeli: respondeo quod sic, ad requisitionem suam multiplicem et Officialium Urbis, sicut supra dixi. Licet michi valde displiceret, considerans quod etiam malegratibus meis poprtuisset me yre satis cito post dies aliquos, quia castrum non erat bene fulsitum, sicut dictum fuit michi, et si stetissemus in longiori contradictione, DD. cardinales qui iverant ad domos suas fuissent in periculo personarum, et etiam familiares mei et alii curiales. Et unus Dominus, scilicet de Britania [Hughes de Montelais], de dominis existentibus in castro, cum ascendit mulam suam dixit expresse vulgariter quod ipse ibat per forsa.

22. Ad XIV, si usus fui absolutione sua plenaria quam si potuisset omnibus Dominis concessisset: respondeo quod non.

23. Ad XV, si petii ab eo beneficia: respondeo quod petii unum beneficium pro me et unum pro uno familiari meo, sperabam enim pro tunc quod dum essemus in loco liero forte reeligeretur, et timebam in dictis beneficiis ab alio vel aliis proveniri, sed non habui, nec habuisse volo.

24. Ad XVI, si scripsi regibus, principibus, prelatis, consanguineis, etc.: non recordor me alicui scripsisse.

25. Ad XVII, si collegium DD. cardinalium scripserunt unquam notificando electionem suam: respondeo quod sic D. Regi Franciae, ut credo, de aliis non recordor, et littera displicebat michi, quia dabat occasionem introducendi errores, et propter eam causam fuit, ut credo, inordinate petita a dicto B. et contra morem et observantiam romanae curiae. Ipse solus romanus pontifex suam electionem regibus et principibus hoc significet, nec unquam, nisi illa vice, visum fuerit quod collegium hoc scriberet, sicut credo. Et licet fuerit sibi responsum quod erat contra morem. Ipse tamen omnino instituit pro dictis litteris habendis, arbitrabatur enim, sicut credo, quod principes non obedivissent ei, audita violentia notoria romanorum et ad finem quod attraheret eos ad obedientiam sui, predictas litteras habere voluit, sicut estimo.

26. Ad XVIII, quo queritur si ex post quod fuit in Anagnia scripsi sibi tanquam vero papae: respondeo quod scripsi sibi semel faciendo responsionem ad quamdam bullam quam miserat DD. Sabinensi tunc Vivariensi [Pierre de Sortenac], de Agrifolio et michi, qui pro tunc soli veneramus sine aliis Dominis ad Anagniam. Si aliquid aliud et alias sibi scripserim, non recordor,et quia pro tunc civitas Anagniae obediebat B., et nondum gens armorum pro tuitione nostra nec alii DD. cardinales venerant, credo quod fuisset michi periculosum ei negare responsum, vel scribere ei sub alio titulo quam sub illo quo se intitulabat, licet falso.

27. Ad ultimum, si unquam tenui eum pro papa: respondeo quod propter metum mortis eum elegi, et in actu electionis dixi quod non valebat quod fiebat. Ex hiis satis apparere potest quod eum non potui, nec debui tenere pro papa, cum sola electio canonica papam faciat.

October 20, 2010 12:48 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |