Sede Vacante 1378



Testimony of
Bonifacius de Amanatis, Legum Doctor

(excerpt)

:

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1064-1065:

[ Questioned about the articles in the first Casus of Bartolomeo Prignano, he stated that ]

erat fama publica per urbem quod si Domini Cardinales eligerent in Papam aliquem qui non esset Romanus vel Italicus, omnes occiderentur, et eorum bona ac omnium cortesanorum ponerentur in praedam, et quod tunc propter furorem populi multi cortesani interficerentur. Dixit insuper qualiter postquam dicti Officiales Urbis promiserant et juraverant in Ecclesia Sancti Spiritus Dominis Cardinalibus illa qua ab eis requisiverant dicti Cardinales,. Venerunt eadem die in domo sua antedicta duo ex dictis Romanis amicis suis, inter quos erat dictus compater suus, quibus dixit in effectu: "Vos, Domini Romani, multa verba facitis, et nihil adimpletis. Continue dixistis quod per Romanos taliter erat ordinatum quod haberetis omnino Papam aliquem Romanum vel saltem Italicum. Et nunc verba sunt quia tales promissiones et juramenta fecerunt hodie Officiales urbis nomine totius populi in Ecclesia Sancti Spiritus Dominis Cardinalibus." Ipsi vero quasi subridendo dixerunt ei in effectu: "Videte, pro certo nihil aut modicum dicetur ante ingressum Dominorum in conclave, quia ad finem ut Cardinales non terreantur ante ingressum conclavis illa fuerunt promissa et jurata. Sed postquam Domini Cardinales fuerint in gabia, hoc est, in conclavi, tunc videbitis quod totum palatium erit repletum hominibus armatis et in crastinum pulsabuntur campana Sancti Petri et Capitolii illo sono quo solet convocari populus ad arma, et tunc totus populus veniet armatus ad plateam et palatium Sancti Petri, et cum clamoribus et terroribus et minis oportebit quod Cardinales eligant in Papam aliquem Romanum vel saltem Italicum. Et etiam postquam fuerint inclusi in conclavi, requirentur hic Cardinales per officiales Urbis et per Capita Regionum quod pro salvandis eorum personis eligerent Papam aliquem Romanum vel saltem Italicum, et quod eis expresse dicerent quod nisi sic eligerent, non possent evitare mortis periculum." Dixit etiam quod tunc in continenti fecit eis unam interrogationem et talem in effectu, quid esset si Cardinales eligerent aliquem Gallicum in Papam vel alium qui non esset Romanus vel Italicus. Responderunt, "Ordinatum est in consilio Romanorum quod omnes Cardinales interficiantur et depradentur, sed quod electus non occidatur, et ipse sic electus tam [1065] propter timorem Cardinalium interfectorum quam etiam propter metum qui inferretur ei necessario habebit facere Romanis tot Cardinales Romanos et Italicos quot volent." Et credit quod subjunxerunt, sed de hoc non bene recordatur, quod postmodum reperiretur modus quo iste sic eligendum in Papam decederet, et tunc Cardinales Italici per ipsum fcti eligerent unum Papam Romanum vel Italicum.

 

 

 

November 12, 2013 5:55 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |