Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 28-29:
Sub juramento deposuit quae secuntur;
1. Dixit, quod ipse fuit hic in Urbe tempore quo obiit D. Gregorius papa, et post usque nunc, et vidit quod ante factam electionem. Fuit dispositum conclave, et tunc romani dicebant quod Deus voluit quod post longa tempora veniret hic et finiret in Urbe papa, et quod omnino volebant habere papam romanum vel italicum, et incedebant armati, specialiter illa die qua cardinales intraverunt conclave, quod contingit hora vespertina. Et fuit magna copia gentis in platea S. Petri et prope palatium, et dicebant quod per Deum volebant habere papam romanum vel ad minus italicum, alias omnis quanti erant essent cisi pro frustra.
Et sequenti die de mane ivit ad S. Petrum, et vidit prope palatium, et in platea, magnum multitudinem gentium armatarum, sed hoc non erat multum de mane, quia iste non audiebat cito venire, propter commotionem populi. Et loquebantur romani inter se, dicentes quia ista vice volebant habere papam romanum vel italicum, alias omnis occiderentur. Et plures dicebant quod esset magnum scandalum personarum, et clamabant terribiliter, quod Romanum volebant o alo manco, manco italiano. Et dixit quod timuit iste testis valde commotionem populi. Interrogatus si iste testis timuisset si illo tunc fuisset in conclavi, respondid quod quis dubitabat quod quilibet deberet timere illo tempore clamorem et comotionem popul.
2. Item, dixit quod quum iste testis venit, non erat vox aliqua de electione pape, sed post dictum fuit quod D. Sancti Petri fuisset electus, et iste vidit quod aliquibus cardinalibus qui exiverunt per quamdam rupturam prope latrinas, oviaverunt romani, et fuerunt reducti ad palatium irreverenter, et male tractati, inter quos vidit cardinales de Britania [Hugues de Montelais], et Sancti Angeli [Guillaume Noellet], et Gebennensem [Robert of Geneva] et Vivariensem [Pierre de Sortenac] et de Vehernio. Et dixit quod romani rumperunt portas et intrabant per totum volentes rapere omnia, sed conclave non intraverunt nec fregerunt nisi post electionem factam.
3. Item, dixit quod de sero, cum intraverunt conclave cardinales, clamabant romani quod volebant romanum o alo manco italiano, et tota nocte illa clamaverunt terribiliter, et hoc faciebant ex nimia potatione, et non solum bibebant, sed fundebant vinum, et mittebant pro vino ad cellarium pape.
4. Item, dixit quod postquam exierunt conclave, quatuor cardinales remanserunt in domibus suis, alii se posuerunt in castro S. Angeli, et alii recesserunt extra Urbem. Sed post redierunt, et voluntarie coronaverunt eum in papam, et intronizantes eum petierunt ab eo beneficia, et habuerunt illum pro papam, quare iste testis credit et tenet quod sit verus papa Dominus Urbanus.
The witness, whose name is not given in the manuscript, made the following points:
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu