Sede Vacante 1378



Deposition of Cardinal Guillaume d'Aigrefeuille, OSB,
for the Ambassadors of the King of Aragon, Pedro IV
given in Avignon

 

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 111-123:

Sequuntur quesita facta seu dubia mota michi cardinali de Agrifolio per ambaxiatores regis Aragonum, circa illa quae contigerunt circa factum intrusionis Bartholomei, et responsiones meae ad ea.

[Had he heard, and from whom, that Bartholomeus had taken part in the assemblies of the Romans in which it was decided that they would proceed as far as violence?]

1. Responsio: Dico quod, prout in casu ponitur, post obitum D. Gregorii romani seu eorum officiales pluries fecerunt et tenerunt consilia de quibus agitur, et quae convocaverunt prelatos omnes vel saltem notabiliores origine italicos vel romanos tunc Romae existentes, inter quos fuit B(artholomaeus) prout audivi a pluribus de quibus et eorum nominibus non recordor, et erat etiam de hoc in Roma vox et fama publica, et ibi notorium pro tunc reputabatur.

[If Bartholomeus was taking part in these assemblies, was it for the purpose of getting the Romans to go to that extent?]

2. Response: Dico quod non recordor hoc me specifice ab aliquo audivisse, tamen credo firmiter quod ita fuit et ad hoc credendum me movent sequentia. Primo, quia me presente et audiente post pretensam nominationem seu electionem suam, romanos super illis quae contra nos attemptaverant palam et publice excusavit.
   Secundo, prout ab ipso audivi, poenas et censuras quas tam civitas romana quam ipsorum persone singulares incurrebant, violentias predictas nobis inferendo, nobis insciis et non vocatis, nullaque satisfactione nobis facta de injuriis et dampnis nobis illatis, de facto relaxavit et absolvit.
   Tertio, quia, me etiam presente et audiente, palam et publice eis dixit quod ipsi multum gaudere debebant de sua electione, nam ipsi petierunt papam romanum vel italicum et ipse utrumque erat, nam erat italicus origine et etiam romanus civis. Ante enim dictam suam electionem per aliquos dies fuerat effectus civis romanus et in signum hujusmodi civilitatis emerat ibi unam vineam et unam domum, et hoc sic esse in veritate dicti romani affirmaverant.
   Quarto, quia prout ab aliquibus Dominis meis et michi retulit D. Agapitus de Columpna in Anagnia cum ambo cum aliquibus aliis prelatis per nos existentes in conclavi, prout continetur in casu, vocati sunt, [113} iste B. eum interrogavit: utrum ipse papatum acciperet si tunc erat per nos electus. Quo respondente: quod non, cum teneret totam electionem non debere valere propter notoriam impressionem quae nobis inferrebatur, et erat illata. Idem B. ulterius eum interrogavit: quid igitur faceret; et ipse respondit: quod statim iret ad castrum suum de Zagarolo, et ab inde requireret DD. cardinales ut ad eum venirent, et si tunc cum ipsis reperiret se per eos libere et voluntarie electum fuisse, tunc papatum acceptaret, aliter vero non. Tunc iste B. qui erat secrete de sua pretensa electione jam facta certificatus, pertinaciter asseruit et tenuit secum frontose et pertinaciter altercando quod ymo juste et debite non obstante impressione hujusmodi papatum per eum poterat acceptari, licet per prius, hoc est, antequam de sua pretensa electione actum fuisset, saltem quod sibi constaret, eadem die de mane in ecclesia S. Petri, presente Generale Ministro Minorum [Leonardo Rossi de Giffonio, who joined the Avignon obedience and was made a Cardinal in December, 1378] qui prout michi retulit, in dicta ecclesia per magnum spatium secum fuit, super hiis quae contra nos tunc er romanos attemptabantur colloquendo.

Ex quibus presumo et suspicor quod romanis asseruit cum in dictis conciliis eorum interfuit, illud quod a dicto Domino ambaxiatore dicitur super hoc asseruisse.

[Before the conclave, had there been a discussion among the Cardinals to elect one particular person?]

3. Dico quod in communi talis tractatus habitus non fuit, ego enim in omnibus congregationibus pro tunc communiter per nos factis interfui, et non vidi nec audivi quod de hoc in genere vel specie in communi fuit aliquid tractatum vel locutum. Particulariter et segregatim, utpote inter duos vel tes aut quatuor ad plus quinque, vidi et audivi de hoc loqui et tractari; ymo et inter tales interfui et aliquando procuravi ut de hoc inter nos tractaretur et fieret sermo etiam de certa personal mentionem faciendo. [114]

[Was there discussion of a person not a member of the Sacred College?]

4. Dico quod tota intentio mea tunc erat quod eligerem unum certum de collegio nostro, et super hoc, ut dixi in articulo precedente, tractavi et locutus sum cum aliquibus Dominis meis cardinalibus, inter quos si aliquando lapsando et absque premeditatione fuit aliquis de extra collegium etiam ad hoc nominatus, scio tamen quod non deliberative, hoc est, quod conclusimus inter nost ut ad ipsius electionem interemus aut eam fieri procuraremus.

[Was there a discussion of Bartolomeo?]

5. Dico quod hoc unquam scivi vel audivi, salvo quod semel fuit michi relatum et pro vero assertum quod romani ad invicem consulerant et deliberaverant quod nomina certorum prelatorum italicorum et romanorum tunc Romae existentium ex quibus iste B. erat unus, in scriptis redigerent et servatis mmdis inter eos deliberatis de quibus speciale continetur in casu, nos requirerent ut alterum ex illi eligeremus. Ego vero ista retuli una die Dominis meis Pictavensis [Guy de Malsec] et S. Angeli [Guillaume Noellet] dum equitabam cum ipsis ad ecclesiam S. Mariae Novae et demum dum fui in dicta ecclesia Dominis meis Lemovicensi [Jean de Cros] et tunc Glandatensi (nunc Hostiensi) [Bertrandus Atgerius]. Et subjunxi quod si ad hoc per romanos compelleremur, quantum in me erat ego citius condescenderem ad dictum B. quam ad aliquem de aliis de quibus tunc agebatur, super quo nichil ulterius omnino inter nos conclusum extitit, nec de hoc ex tunc feci aut fieri audivi mentionem. Ymo continue intendi quam potui et procuravi quod eligeretur alius de collegio nostro ad quem specialiter afficiebar.

[If there was a discussion, what was said?]

6. Respondi in articulo proxime precedenti.

[Did you learn that a Cardinal, before the conclave, had written to Bartolomeo on the subject of his future election?]

7. Dico quod de hoc nec scivi, nec audivi. [115]

[Did a Cardinal reveal to you through a messenger or otherwise what they were saying about Bartolomeo's election?]

8. Dico prout dixi in articulo precedenti, videlicet, quod hoc nec scivi, nec audivi.

[After the statement of the Bandarenses, did you believe, on entering the conclave, that you were able to act with complete freedom?]

9. Dico quod prestatio juramenti de quo queritur non me securum reddidit, quoniam semper dubitaveram de illis quae postea contigerunt et multa plus dubitavi in introitu conclavis quam per prius fecissem.

[Objection is made that the presence of the people in the Piazza San Pietro does not prove the violence of which the Cardinals complaign. Can the presence of the people be otherwise explained?]

10. Dico quod licet ad talem actum soleant et consueveruint plurimi convenire, hoc verus est de viris notabilibus et boni status pacificeque et sine armis incedentibus, qui DD. cardinales euntes ad conclave ipsumque intrantes honorifice tractare, reverenter salutare seque eorum mandiatis parituros himiliter offerre consueverunt. In casu tamen nostro, fuerunt homines populares, mecanici rustici, bubulei, effrenati, quasi ratione carentes vel saltem ipsa non utentes, ac vilis conditionis et infirmi [infimi ?] status, arma defensiva aperte portantes, DD. cardinales verbis contumeliosis et cominatoriis offendentes, ac ipsos in introitu impetuose et irreverenter impellentes, eisque pressionem facientes. Quare nimirum si hoc allegetur et inseratur in casu tanquam indicativum et demonstrativum impressionis, presetim consideratis precedentibus et subsequentibus ac aliis circumstantiis contentis in casu?

[Did the entry of the capiti regionum appear to be 'infractio moris soliti aut dispositionis juris', because the doors were not yet closed and because all of the visitors were not yet departed?]

11. Dico quod licet introitus aliquorum in conclave ante clau[116]suram portae non sit contra morem solitum aut juris dispositionem. Tamen talis qualis fuit iste. Bene fuit insolitus et a jure prohibitus, anm, prout ponitur in casu, porta custodiebatur ne aliqui alii intrarent ultra illos qui infra erant, et sic satis quo ad eos poterat clausa reputari, presertim quia ipsi impediebant ne ulterius clauderentur, ymo ipsum intrare conclave bolentes fuit etiam hoc insolitum; primo, ratione horae qua intraverint, quia hora erat tarda; secunda, ratione numeri ipsorum quia fuerunt omnia capita regionum cum aliis multis civibus; tertio, quia licet aliqui alias intrare consueverint, tamen ad consolationem vel saltem sine displicentia cardinalium, isti autem ad timorem et displicentiam ipsorum, qui timentes fracturam portarum ipsos intrare permiserunt. Fuit insuper istud insolitum, juri, et rationi contrarium, ut, videlicet, ad DD. cardinales intraverint, tales causa ipsis inferendi minas, terrores incutiendi et faciendi requestas quas post suum introitum intulerunt, incusserunt et fecerunt. Cum autem ista sint indicia impressionis vere insolita et contra juris dispositionem facta fuisse sunt censenda.

[Since the Cardinals say they wished to plaise the Romans in making this election, they would have had to chose a Roman rather than an Italian. In naming Urban, the cardinals seem to have wanted to carry out their own wishes rather than those of the Romans.]

12. Dico quod cum intentio nostra precisa esset non eligere de extra collegium, secundum quod continetur in casu, pro evitatione tamen furoris et indignationis romanorum alias non facturi, condescendimus ut eligeremus italicum vel romanum. Et quia ex eorum petitione quae erat alternativa de ytalico vel romano expresse apparebat, quod non plus afficiebantur ad unum quam ad alterum, credidimus firmiter pro tunc ex electione istius instans nobis periculum evitare.

[Since the Cardinals decided to have lunch [117] before leaving the danger, which they stated to have been imminent, this peril was not so grand then, nor their fear so deeply felt, as they maintain in their 'casus'.]

13. Dico quod facta dicta pretensa electione, dictum et prolocutum inter nos extitit ut dicta electio publicaretur et dictus Bartholomeus intronizaretur ad hoc ut eadem die conclave et tantum periculum exire possemus. Sed hoc dilatum extitit, quia aliqui ex DD. italicis dixerunt quod hujusmodi electio tunc esset nobis valde periculosa, nam ipsam tunc faciendo, roomani qui adhuc erant in suo furore, conclave intrarent, et, ut ipsi tenebant firmiter, incederent ad rapiendum bona nostra ibi existentia, ex quo possed oriri dissentio sive rumor tam inter ipsos quam familiares nostros, et sic essemus in periculo magno. Sed consulerunt, et ita factum fuit, ut mitteremus pro quibusdam prelatis quorum iste Bartholomeus unus fuit, ad hoc ut romani hoc audientes, magis manerent quieti et medio tempore intenderemus quantum possemus ad recolligenda dicta bona nostra et in locis securis et secretis recondenda vel ab inde extrahenda si possemus, prout et fecimus quantum nobis possible fuit. Et quia dicti prelati nondum omnes venerant et cibaria nostra erant jam introducta satis cursorie, insolide et exhoneste comedimus. Demum de adventu dictorum prelatorum certificati, ad capellam accessimus causa intentione et proposito exequendi predicta, videlicet publicandi illa quae feceramus. Et sic non habet locum admiratio propter illa quae precesserant, licet propter evitationem majoris periculi, eorum exequtio usque tunc fuerit procellata.

[Urban maintains that he was required to leave the papal aparements. Does the Cardinal know by whom, and for what purpose?

14. Dico quod ego existens in castro S. Angeli in crastinum sue dicte pretense electionis, misi ad ipsum unum hichi satis specialem, per quem sibi mandavi quod ego consulebam sibi quod omnino et statim exiret palatium et veniret ad dictum castrum [118] et hoc feci, ea intentione quia volebam posse modo procurare ut convenissemus cum ipso omnes in aliquo loco securo, provisuri de remedio oportuno circa statum ecclesiae romanae et suum. Audivi etiam, quod DD. cardinales de Ursinis et S. Eustachii [Pierre Flandrin] idem fecerunt, primo per nuntium et demum per scripturam, et recordor quod in crastinum suae intronizationis, qua die ego fui secum pransus, me presente, pro parte dictorum cardinalium fuit sibi resentata quedam cedulla, ut credo, hanc materiam continens, in cujus subscriptione archiepiscopus Barensis vocabatur, quod sibi satis ingratum demonstravit.

[Did he hear it said, while he was in the Castel S. Agnelo that Urban was not pope? By whom?]

15. Dico quod non recordor quod ego illa nocte in propria aliquid tunc de hoc audiverim, bene tamen audivi a D. meo Pictavense [Guy de Malsec], cum quo tunc eram, quod DD. cardinales de Britania [Hugues de Montelais] et de Vernio [Pierre de Vergne], tunc etiam existentes in dicto castro a nobis tamen segregati, de hoc inter se satis aperte loquebantur, quos dictus D. meus, ut michi dixit, procuravit ab hoc retrahi, pro evitatione periculi quod exinde nobis poterat evenire.

[Had he ever believed that Urban was the true pope?]

16. Dico quod cum scirem quod per notoriam impressionem nobis per romanos factam electio sua pretensa fuerat facta, quodque ego ad eam faciendam quantum in me erat processeram timore mortis, alias nos facturus, ipsum in mente mea nunquam habere aut reputare potui prout nec debui pro papa. Sed quia solus hujusmodi electione impedire vel impugnare aut hoc determinare non poteram, videbamque alios Dominos per actus exteriores ipsum tractare et honarare ut papam, ipsorum intentionem inquirere, ac super hiis et de modis qui circa ea teneri deberent plene informari multum optavi et desideravi et quia hoc michi possibile non fuit quamdiu fuit in Roman, nam prout ponitur in casu, ibi nobis existengibus valde periculosum fuisset super hiis adinvi[119]cem deliberare sive loqui. Ideo, non intendens tamen ex dictis aut factis meis quibuscumque aliquid jus novum sibi in papatum tribuere, seu quae facta erant in sua persona quomodolibet ratificare, sicut ceteri Domini ipsum honoravi et tractavi ut papam, donec et quousque existens in Anagnia super hiis cum aliis DD. deliberavi, informatus fui de ipsorum intentione. Et quia eam inveni concurrere cum mea, videlicet, quod ipsi etiam timore mortis, sicut ego, ipsum nominaverant, seu elegerant, alias non facturi, ex tunc ipsum ut papam non tractavi, nec honoravi. Ymo habita matura deliberatione post adventum gentium armorum pro nostra securitate vocatorum, de quibus continetur in casu et in responsione XX quesiti facio mentionem, eum non esse papam, cum aliis DD. qui ibi erant, publicavi.

[Did you receive Holy Communion from his hand?]

17. Dico quod non.

[Have you been absolved in his name?]

18 Dico quod cum generaliter concessit nobis omnibus prout est fieri consuetum hactenus per Summos Pontifices in novitate suae creationis, tamen ipsa uti non curavi, nec ejus vigore absolvi.

[Have you asked for any benefices from him?]

19. Dico quod super beneficiis aut rebus aliis quibuscumque pro me aut quibusvis aliis, per me vel per alium nunquam sibi aut alteri de suis supplicationem tradidi, obtuli, vel porrexi. Bene tamen verus est quod, prout consuetum est fieri in principio novi papatus, familiares mei pro se fecerunt et ordinaverunt unum rotulum sub nomine meo, qui post recessum meum de Roman, at antequam habuissem deliberationem et certitudinem de quibus supra in responsione XVI quesiti feci mentionem, per unum de istis qui tunc Romae remanserant fuit sibi oblatus, quem, licet, ut audivi, dictus B. postea signaverit. Ipsum tamen non recuperavi, nec recupere curavi. Et ideo dico de dictis familiaribus meis quibus etiam si tunc denegassem rotuli hujusmodi sub no[120]mine meo ordinatum et oblationem, aliqua suspicati fuissent de intentione mea, quod michi pro tunc valde periculosum extitisset ex causis in casus contentis.

[When you were outside of Rome, did you write to him as though to the true pope?]

20. Dico quod aliis DD. cismontanis, pro majore parte adhun Romae existentibus, et antequam habuissem cum ipsis deliberationem et certitudinem de quibus supra fit mentio in responsione quesist XVI, non intendens tamen aut proponens aliquid sibi suffragari sive jus novum tribuere aut antiquum roborare. Sibi solum quatuor litteras dum fui Anagnie scripsi: prima statim dum ibi fui per unum capellanum meum et fuit effectualiter credentie, cujus vigore per ejus portatorum ipsum pro mea parte mandavi, rogavi, moneri et induci ut quam citius posset veniret Anagnie, et hoc ad effectum et finem de quibus supra in responsione XIV quesist feci mentionem. Secunda fuit responsiva pro parte DD. meorum Pictavensis [Guy de Malsec] et Vivariensis [Pierre de Sortenac] ac mea ad quamdam bullam suam in qua nobis mandavit ut sua auctoritate arrestaremus D. meum Arelatensem [Pierre de Cros] tunc camerarium et bona sua, quam nobis presentavit D. B. Lauratoris portatas Anagnie per ipsum ad nos super hos missus, qui etiam a nobis petiit hujusmodi litteram responsivam, quam protunc negare nobis periculosum extitisset. Tertia et quarta sunt recommendattoriae pro quibusdam, quas requisitus, si denegassem, aliquid saltem indirecte de intentione mea manifestassem, quod michi pro tunc periculosum fuisset, ut dixi de secunda, ex causis in casu contentis, videlicet, quia donec et quousque venerunt gentes armorum quos pro nostri tuitione postea vocavimus, non eramus tuti in Anagnia, tum quia B. in ea quae suo nomine regebatur tunc habebat favores multos, tun etiam quia eramus tunc inhermes et impotentes ad resistendum romanis eorumque fautoribus, quibus dictus locus satis circumdabatur, ubi ductum locum et nos tunc [121] invadere et impugnare potuissent. Nullam vero aliam litteram recolo me sibi scripsisse.

[Did you write to any princes on the subject of his election?]

21. Dico quod adhuc ignorans aliorum DD. intentionem, Romeque adhuc existens, aliquibus, paucissimis tamen, scripsi ipsum fuisse electum, sed quod debite non expressi nec etiam modum per quem aperui, quia forte fuisset michi periculosum si litterae fuissent aperte in distructu romanorum, cujus passus et portus adhuc clausi tenebantur et sub suorum ministrorum custodia. Sed, ut in pluribus, me super hiis remittebam relationi portatoris, qui, illis diebus quibus attemptata fuerunt contenta, in Rome personaliter extiterit, aut, hoc salvo, quod semel specialiter et stricte requisitus per dictum B. bone memorie D. meo Pampilonensi [Pierre de Monteruc] unam litteram scripsi quam ipse B. videre voluit, in qua scienter inserui aliqua verba ex quibus dictus Dominus conjecturare potuisset quod an valeret dicta electio poterat merito in dubium revocare. Sed dictus B. visis et lectis dictis verbis, statim precepit et mandavit michi, satis turbative, ut illa verba tollerem, et super illis in dicta littera contentis ipsam reficerem, quod sibi non fui ausus denegare. Tamen in posterum per dictum dominum ni possent impingi quod ea quae sibi scribebam a meipso et voluntarie scribebam, scienter subjunxi et scripsi in fine dicte littere manu propria ista verba: "Et ista scribo vobis de mandato dicti Domini nostri."

[Did the Sacred College write on the same subject?]

22. Dico quod antequam eto Roma exirem, ipse B suum ingressum vitiosum, ut teneo, recogitans, ipsumque occultare et palliare volens, nos instanter requisivit, voluitque et ordinavit ut super hoc collegialiter aliquibus principibus et etiam aliis DD. cardinalibus, hic in Avinione existentibus existentibus senteremus et subjunxit quod quia pose erat italicus et DD. mei Florentinensis [Pietro Corsini]. et de Ursinis [Gaicomo Orsini], qui una mecum litteras, ratione prioritatis, sigillare debe[122]bant. Erant etiam italici. Super hoc poterant reputari superscripti per illos quibus littere hujusmodi dirigenter, ut videlicet, in sui et suae nationis favorem aliter scriberent modum suae electionis quam fuisset, volebat quod obvisset dictis Dominis per alios dominos ipsos sequentes in ordine, qui erant DD. Lemovicensis [Jean de Cros] et S. Eustachii [Pierre Flandrin] non italici natione, una mecum tales litterae sigillarentur, sed me ibi existente, nulla fuit per me sigillata, ni solum una, quae directa fuit DD. hic [i.e. Avignone] existentibus. Si autem post aliae litterae per Dominos qui Roma manserunt collegialiter misse sunt, nescio. Sed bene teneo quod si factum fuit, hoc processit a suo mandato, cui contradicere valde periculosum tum extitisset, ex causis in casu contentis. Fuit etiam hoc insolitum et alias per prius mandatum, videlicet, quod super quo solus electus sentire consuevit, non enim super hoc aut alia re quacumque scribit collegium, ni solo apostolico sede vacante.

[Was the Chancellery at Anagni operated in the name of Urban?]

23. Dico quod officium cancellariae romanae tum exercebatur per illos quos B. ad hoc deputaverat. De officio Penitentiariae praefatae, nescio, cum de eo officio non me intromitterem, nec vidi aliquas litteras Anagniae datas ab officio hujusmodi emanatas. Si quae tamen emanaverunt sub nomine suo, scio quod non sine magno periculo dominus qui dictum regebat officium aliter facere potuisset, cum in hoc suam manifestaret intentionem quam occultare ipsum oportuit pro conservatione sui ipsius et aliorum DD. saltem usque ad adventum gentium armorum de quibus continentur in casu et scilicet in responsione XX quesiti feci mentionem.

[In the reelection which followed the meal, who were the Cardinals who said, "I say the same as today"? Who were absent? Who were those whom the invasion of the crowd impeded from speaking?]

24. Dico quod post prandium accessi ad capellam in qua ista reelectio facta fuisse confingitur, non cum intentione, voluntate, seu proposito aliquam reelectionem ibi faciendi, sed solum causa et animo ibi interessendi cum aliis DD. in publicatione pretense electionis dicti B. tunc faciende per nos, ex causis tontentis in responsione XXXi quesiti, ac deliberandi cum eisdem qualiter eadem die cum bonis nostris abinde secure exire possemus. Qui autem et quot fuerunt de aliis DD. ibi presented vel absentes, qui pro tunc extiterunt, plene non recordor, sed videtur michi quod DD. tunc Glandatensis [Bertrandus Atgerius] nunc vero Ostiensis et de Vernio, dum casus noster confectus, ordinatus et recitatus fuit in Anagnia dixerunt et asseruerunt se tunc non fuisse presentes, et idem postea audivi de D. de Britania [Hugues de Montelais], et teneo eos verum dixisse, presertim quia postea hic existentes, iidem, medio juramento, asseruerunt et manu propria subscripserunt, dum super hoc pro parte DD. Florentinensis [Pietro Corsini] et Mediolanensis [Simon de Borsano] Nicie existentium super hoc specialiter interrogati sunt. Item, prout ponitur in casu, antequam finiissent loqui illi qui ibi tunc presentes erant, porta fracta fuit et conclave in diversis partibus ruptum, et statim subito surreximus et plures hinc et inde fugimus, inter quos ego unus fui et sic de aliis Dominis. Qui et quot fuerunt qui ea dixerunt, precise non recordor, nec etiam de me, tum quia tunc fuit inter nos magna altercatio et vocum quaedam confusio. Nam prout ponitur in casu, unus dicebat quia cessabat impressio, alii quod non. Sed erat majus periculum quam prius, et sic fuit aliquamdiu quedam vociferatio seu indeliberata acclamatio, sic quod vix alter alterum intelligere poterat. Tum etiam quia istis sic se habentibus supervenit poret et conclavis fractura que me timore nimio perturbavit, et, ut supra dixi, ad fugam subitam induxit. Credo tamen quod si tunc aliquid super hoc dixi, usus fui illis verbis quibus in hoc usi fuerant illi qui ante me fuerunt locuti, qui erant solummodo duo.

 

July 6, 2010 1:59 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |