Sede Vacante 1378



Testimony of
Thomas de Acerno, Bishop of Lucera

(excerpt)

:

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1099:

[ The Italian Cardinals had gone to the castle of Talacozi: ]

quod erat ipsius Cardinalis de Ursinis.... Ubi tandem mortuus est iste Cardinalis de Ursinis ex nimio dolore (August 13, 1379). Nam medici noscientes plene qua aegritudine mortuus fuisset, fecerunt eum eviscerari, ut corpus ejus cum aromatibus conservaretur meilis usque ad diem funeris. Quod funus non potuit cito fieri, quia Raynaldus ejus frater misit Romam ad Dominum nostrum [Urbanum VI] pro Camerario suo, ut interesset exequiis, sicut est de more in funere Cardinalium. Et misit etiam Romam pro pannis de nigro et cera et aliis necessariis ad funus tanti viri. Et invenerunt ipsi medici prope splenem et prope fel unam vesicam ad modum quasi felis totam plenam petris croceis et aranosis. Et ipse Cardinalis de Ursinis mortuus fuit in fide Domini nostri, prout ipse Raynaldus dixit et scripsit Domino nostro propria manu, et prout dixit Episcopus Calvensis et alii Capellani dicti Cardinalis, qui interfuerunt morti ejus. Item ipse Cardinalis dimisit Domino nostro annulum tanquam suo vero Romano Pontifici, prout est de more, et recommendavit sibi famam suam et animam suam.


Compare the statement of the doctor who attended Cardinal Orsini on his deathbed:

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1100:

Testimony of Doctor Franciscus de la Fara (excerpt)

Item dixit quod fuerat cum Cardinale Domino Iacobo de Vrsinis tempore quo obiit et quamdiu infirmus fuit in Tallagocio. Et iste praesensit mortem suam per aliquot dies ante. Et per unam diem ante ejus obitum fecit publicari testamentum suum, et locutus est quod illum tenebat pro vero Papa quem declararet Concilium. Et fecit se absolvi auctoritate quarundam litterarum Domini Gregorii Papa. Et dicebat quod antequam cognosceret mentes Cardinalium, quamdiu fuit cum isto Urbano, ipse cogitabat quod esset verus Papa. Sed postquam fuit in villa Fundorum et cognovit mentes Cardinalium, quod dubitabat de ejus electione utrum fuerit canonica, et si ipse sciret indubitabiliter quod esset verus Papa, quod in omnem eventum ipse Cardinalis fuisset cum eo. Item iste testis audivit a Simone cubiculario dicti Cardinalis quod Dominus Reginaldus frater ejus instabat nimis apud dictum Cardinalem quod se declareret pro Papa Urbano ante ejus obitum, et cum sollicitaret eum dixit sibi, "Reginalde, non facias me irasci. Alias ego dicam verba quae nolles audire." Et istae audivit a dicto Simone. Item dixit quod dictus Cardinalis semper locutus fuit usque ad punctum mortis, et nunquam vidit hominem mori cum tanta devotione et contritione. Et cum diceretur Missa coram eo, tempore elevationis eucharistiae emisit spiritum cum tanta suavitate quod mirabile fuit et cum perfecta cognitione et rationis vigore.


[Compare, too, the statement of Fra Angelo de Spoleto, Minister General of the Franciscans, in a letter to the King of Castile, May 29, 1380:]

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1101:

Item Raynaldus de Ursinis germanus Domini Iacobi olim Cardinalis dixit mihi isto anno de mense Aprilis in castro Ovi prope Neapolim, ubi Regina Iohanna moratur, quod saepedictus Bartholomeus quondam Barensis requisivit eum et rogavit instanter ut transmitteret ad ipsum tabellionem qui scripsit testamentum Domini Iacobi praelibati. Quod nullo modo facere voluit, quia credebat se certum quod hoc faciebat ad finem falsificandi testamentum Domini fratris sui, et consequenter ut daret mortem dicto tabellioni.

 

 

 

 

November 12, 2013 4:59 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |