:
Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", 118-134:
Depositio inquisitoris Aragoniae [Nicolas Eymeric].
1. Anno domini Millesimo CCC LXX VI circa finem Augusti vel principium Septembris, quo tempore b.m. Gregorius papa XI curiam transferre in Italiam disponebat, venerunt Avinione Lucas de Sabellis, princeps Romanus, et alius quidam ex parte et nomine comitatus Urbis ac civium Romanorum, nuntii destinati ad antedictum D. N. papam, et hoc ad supplicandum, rogandum, et instandum, nomine quo supra, apud eumdem, quatenus idem D. N. Papa apud Romam transferret curiam, et in Roma ex tunc cum suorum DD. cardinalium collegio faceret residentiam personalem , pretendendo quod volebant deinceps papam presentem habere in Urbe, cum papa ipse Romanus pontifex esset et talis et taliter ab omnibus christicolis communiter appellaretur, diceretur et generaliter . . . . . habetur. [119]
2. Et hoc dictus deponens illis diebus Avinione , pluries a pluribus audivit eosque vidit, et de hiis erat pro tunc publica vox et fama. Antedicti autem nuntii Romanorum de facto supplicarunt et instarunt, ac demum protestati sunt eidem Gregorio, quantum cum suorum cardinalium collegio Romam proficisceretur, illuc curiam suam transferendo, alias eumdem certificabant, nomine quo supra, quod ipsi Romani providerent sibi de Papa qui Romae moram et residentiam contraheret cum eisdem. Et hoc audivit dictus deponens a pluribus, illis diebus, Avinione.
3. Postquam autem D. Gregorius papa Romam ivisset, ibique hyemasset et estivare propter aeris intemperiem extra Romam in civitate Anagnie cum DD. cardinalium collegio decrevisset dubitatum multum extitit et a multis ultramontanis, et deponens ipse dubitantium unus fuit, quod romani non permitterent Urbem exire antefatum D. M. papam, nec, ut dicebatur, tunc utique permisissent nisi quia idem D. Gregorius posuit personam suam in posse et manibus romanorum, certificando et promittendo eis quod, illa estate transacta, ad Urbem infallibiliter et protinus remeat. Et hoc dictus deponens, tunc Rome existens, audivit a plutibus sepe et sepius. Et nichilominus de hiis inter ultra tunc montanos erat publica vox et fama.
4. Remeato vero ad Urbem, estate transacta illa, circum festum S. Lucae [October 18, 1377], D. Gregorio antelato, informati romani quod idem Gregorius cum foret in Anagnia inquiri fecisset sibi et curie sue locum pro illo tunc sequenti hyeme congruum ad manendum, nex juxta volitum comperisset, propter quod ad Urbem redisset, alias non facturus, firmaverunt sibi sermonem nequam, ut idem deponens audivit tunc ab ore hospitis sui romani Thome vocati, qui erat de consilio unus, quod non permitterent papam Urbem exire deinceps etiam in estate.
5. Processu itaque temporis, anno tamen eodem, in fine [120] mensis Januarii vel principio Februarii, insonuit in Urbi et potissime inter tunc ultramontanos publica vox et fama quod nonnulli romani voluerunt sibi et Urbi tribunum perficere in rectorem, et hoc ad finem, ut deponens ipse tunc Rome a pluribus audivit, quatenus oportunitate adepta, interficerent Ultramontanos et potissime DD. cardinales, hac, ut dicebatur, ex causa, ut pontifex romanus, in Roma cum romanis perpetuo remaneret. Quod cum, ut dicebatur, ad notitiam D. cardinalis Ambianensis [Jean de la Grange, OSB] pervenisset per quemdam romanum sibi familiarem, qui non assentiebat nephariis actibus predictorum, et consequenter ad notitiam Domini Guidonis de Pruinis, Senator Urbis, idem senator tractatorem principalem tanti sceleris palam et publice decapitavit, que justitie executio contra DD. cardinalium collegium et ultramontanos et preseretim contra D. Ambianensem majoris odii fomitem ministravit.
6. Dum autem talia taliter se haberent, hospita quedam mulier domini tunc et nunc episcopi Vitensis in Cathalonia [Vicensis, Vich: Ferdinandus Perez Calvillo], pietate humana quadam ducta, dictum episcopum informavit ut id deponens ab eodem pluries illis diebus audivit, quatenus dominica carnisprivate [the Sunday before Ash Wednesday, Carnivale, February 28, 1278], tunc proxime sequenti, quo romani consueverunt ex more exercere in monte vocato Testaxo ante sanctam Sabinam quoddam ludum silvestrum bestiarum, ad quod concurrit ex more magna populi multitudo, nullatenus procederet extra domum. Cujus mulieris consilio D. dictus episcopus illa die domum non exivit, etiam nec deponens, tempore autem intermedio, inter verba mulieris predicte et dominicam memoratam, contingit quod est dictum, scilicet quod vox insonuit de tribuno perficiendo, rumore subsequturo, collegio ultramontanorum DD. cardinalium perimendo et tractator tractati sed nondum perpetrati sceleris capite est punitus.
7. Universa et singula antedicta per romanos fiebant et facta sunt, ut illis diebus Romae inter ultramontanos erat pu[121]blica vox et fama, ut romani ipsi per fas vel nephas tum suam curiam haberent in Urbe perpetuis temporibus residentem.
8.Anno vero Domini Millesimo Trecentesimo LXXVIII, mense Martii, S. M. predicto D. Gregorio Rome viam universe carnis ingresso, romani, id quod conceperant de habendo semper papam in Urbe presentem, nisi sunt pro viribus deducere ad effectum. Nam tunc varia consilia in Capitolio, ubi consueverunt majora Urbis negotia pertractare, pluries habuerunt super modo et forma, quibus possent semper Rome curiam retinere, in quibus consiliis concorditer concluserunt quod alius modus non erat, nisi quod haberent pro tunc papam romanum vel saltem ytalicum, et quod ad id fiendum, nunc persuasionibus nunc comminationibus sic inducerent electores DD. cardinales, quod vel vi vel gratis haberent et cogerentur in papam eligere romanum vel ytalicum illa vice. Et in hoc recedit finale unanime et concorde totum consilium eorumdem, ut in Urbe generaliter inter cleros et laicos citra et ultramontanos erat illis diebus communis ac publica vox et fama. Et, ut Romani electores DD. cardinales imprimerent, et ad id cogerent quod est dictum, fecerunt idem romani que in sequentibus annotantur.
9. In primis, romani habere voluerunt, et de facto habuerunt, custodiam pontium et portarum quibus transitur de Urbe ad burgum S. Petri, ubi erat palatium apostolicum, in quo erat de proximo romani pontificis electio celebrande. Que custodia pontium et portarum per gentes D. Gregorii et pro eodem in antea tenebatur. Quod Romani faciebant ad finem, ut verisimiliter creditur et rei eventus docuit evidenter, quatenus eis romanis pateret ad locum electionis future liber aditus, et DD. cardinalibus electoribus non pateret ab Urbe egressus, sed cogerentur eligere ubi dictum est prius.
10. Secundo: Romani in quadam columpna lapidea sita in platea S. Petri posuerunt in alto securim lignum, et alia in[122]strumenta acomoda ad homines decapitandum et per omnis illos IX dies exequiarum D. Gregorii, inibi tenuerunt ad, ut presumitur, incutiendum timorem volentibus eos a suo concepto malo proposito impedire.
11. Tertio: Romani, de locis et villis extra Urbem, scilicet Urbis districtui subjectis, adduxerunt ac intrare Urbem fecerunt maximam rusticorum multitudinem armatorum in romanorum adjutorium et tutelam.
12. Quarto: Romani per edictum publicum, pena mortis valatum, coegerunt omnis nobiles tam romanos quam non romanos et inter ceteros Comitem Fundorum [Onorato Caetani] et Comitem de Nola tunc in Urbe presentes, Urbem deserere et exire, ad finem, ut presumebatur et rei eventus demonstravit, ne electores DD. cardinales possent habere ab eis consilium vel juvamen, sed starent et remanserent precise in Romanorum potestate et arbitrio ac servitorum de quibus redicitur rusticorum.
13. Quinto: Romani per illos X dies post D. Gregorii obitum et ante romani pontificis electionem, tenuerunt continue plateam S. Petri armatis hinc et inde discurrentibus occupatam, ad finem ut terrori . . . . . . . . . . et terrorem.
14. Sexto: Romani per X dies predictos continue fecerunt discurrere, et , cum eisdem discurrebant, rusticos antelatos per plateas et vicos principales Urbis, armatos lanceatos et scutatos, sonum facientes cum quibusdam instrumentis terribilem ad terrendum. Et hec omnia in sex prixime posita capitulis, deponens tunc continue et palam et publice audiebat, ac etiam vidit et consideravit facie occultata (?) illis diebus pluries et frequenter.
15. Septimo: Romani miserunt nonnullos, et inter ceteros priorem principalem carmelitarum romanorum, et eorum Bandarenses per se discurrerunt pro electores DD. cardinales, eos interdum seorsum in eorum domibus, eos interdum communiter in ecclesia S. Spiritus congregatos, rogantes, supplicantes, mo[123]nentes ac etiam requirentes, comminationes mortis etiam addicientes, quatenus vellent sancto romano populo complacere in papam romanum vel saltem italicum eligendo; adjugentes quod, nisi facerent, non videbant ipsi proponentes modum per quem possent electores ipsi DD. cardinales evitare grande et irreparabile periculum personarum, quia de hoc, ut dicebant, videbant populum dispositum et commotum. Et predicta audivit tunc in speciali a Magistro tunc Sacri Palatii, Ordinis Predicatorum, nunc vero Cardinalis [Nicolao] S. Saturnini [created cardinal in December, 1378, by Pope Clement VII], et etiam a magistro Bartholomeo Peyroni, Ordinis Carmelitarum, et alias tunc in Urbe, de hiis, illis diebus, erat inter ultramontanos publica vox et fama.
16. Quae antedicta omnia attendentes ipsi electores DD. cardinales, Xa die qua disposuerant intrare conclave, merito metuentes, et ubi erat timor, veracius trepidantes, intrare conclave prudentius distulerunt. Verum, cum Bandarenses ad se ad ecclesiam S. Spiritus convocassent, volentes eos advertere ab inceptis, eis inter cetera verbotenus indicentes quod, si eos compellerent ad eligendum hunc vel illum, taliter electus non esset verus papa. Ipsi Bandarenses fellito animo juraverunt tenere eos securos juxta capitulum: Ubi majus [the Constitution of Gregory X on conclaves, 1274]. In quorum iniquorum juramento, electores DD. cardinales, licet agendo simpliciter, confidentes ut bone fidei possessores, XIa die hora vesperorum intraverunt conclave, antedicto juramento ducti pariter et seducti.
17. Tertia autem die predicta ante dictum ingressum conclavis [Sunday, April 4?], hic deponens invenit Penitentiarium Poloniae, Ordinis Predicatorum, juxta pontem Beati Bartholomei [all' Isola: Adolfini I, p. 23], et cum fieret inter eos sermo: quomodo illa hora DD. cardinales differebant intrare conclave propter metum Romanorum, Penitentiarius huic deponenti respondit per hec verba: "Ego infra Urbem in medio habito Romanorum, et scio per eosdem quod de certo in eorum consilio est conclusum quod mox ut conclave fuerint ingressi, pulsetur ad martellum campana capitolii, ut pro rumore est in Urbe fieri [124] consuetum." Quodquidem dictum exposuit Domino de Aragonia [Cardinal Pedro de Luna] hic deponens, et ut Penitentiarius predixerat sic evenit.
18. Anno vero eodem, die scilicet Mercurii, ab obitu D. Gregorii XIa, que fuit VI mensis Aprilis [No. Thursday April 7], hora vesperorum, conclave intrarunt, causa eligendi romanum pontificem electores DD. cardinales, qua hora hic deponens in domum se detrusit, nec inde illa die vel sequenti rumorem metuens exivit. Libros et alia que habebat in conventu Fratrum Predicatorum Minervae posuit, et ibi ad fores conventus ubi erat ejus hospitium, clausus remansit. Quare de hiis que fiebant circa et contra DD. cardinales in conclave clausos breviter non vidit. Est verum quod habuit duos fratres ordinis sui ytalicos, scilicet fratrem Anthonium et quemdam alium ciculos sibi familiares, quos misit ad palatium apostolicum ubi erant electores DD. cardinales, ut attenderent ad ea quae fierent, et referrent; relatione quorum et aliorum qui viderant tunc, habuit quae sequuntur.
19. Primo: Quod hora illa qua electores DD. cardinales accesserunt ad palatium apostolicum ut se clauderent in conclavi, platea S. Petri quam idem DD. juxta conventionem factam cum Banderensibus, credebant ab armatis vacuam reperire, fuit tot armatis occupata quod vix DD. potuerunt memoratum palatium apostolicum intrare.
20. Secundo: Ut idem DD. cardinales fuerunt conclave ingressi, Romani armati, palatii fores frangentes, totum ipsum palatium ab intus impleverunt et ab exterius circumdarunt.
21. Tertio: Quod sero eodem cum jam nonnulli DD. forent lectos ingressi, Capitanei XV Urbis regionum, vim facientes, ad DD. cardinales intraverunt eosque requisiverunt quod omnino populo romano complacerent in papam romanum vel saltem italicum eligendo, alias protestati sunt eis, quod non poterant ipsi DD. grande personarum periculum evitare.
22. Quarto: Quod DD. cardinales, licet obnoxius postularent, [125] non potuerunt a Banderensibus impetrare, quod porta conclavis, ut est moris, muraretur, sed satis habuerunt facere quod impetraverunt quod cum una barra lignea debiliter firmaretur.
23. Quinto: Quod Romani intus et extra palatium existentes, tantum tumultum facientes, per totam noctem fecerunt, et tot vocibus invalescebant, et presertim qui sub conclavi erant, a sub tectum fustibus repercutiendo, quod vix DD. cardinales illa nocte sompnum capere valuerunt.
24. Sexto: Quod, mane facto, cum electores DD. cardinales se ad Missam de S. Spiritu disponerent celebrandam, quatenus eos Spiritus Sanctus dirigeeret in agendis, campane S. Petri et campana Capitolii ad martellum inceperunt pulsari, ut pro rumore in Urbe est fieri consuetum, quam pulastionem pertraxerunt quousque DD. eligerunt, quam pulsationem campanarum et potissime Capitolii idem deponens audiebat.
25. Septimo: Quod dum pulsarentur campane predicte, ut pro rumore, Romanus populus tunc amplius concitatus, extra et intra palatium, vocibus invalescebant et clamando et vociferando: "Romano lo volemo, manco manco italiano," et eorum multi: "Moriantur, moriantur nisi eligant romanum vel italicum." Quae verba, nonnulli janitorum, tam ultra qua citra montanorum, DD. cardinalibus tunc Missam de Spiritu Sancto prosequentibus, retulerunt, avisando eosdem: quod nisi continuo et sine mora eligerent romanum vel italicum, interficerentur. Et tunc electores DD. cardinales, hiis auditis et aliis suprascriptis, diligenter consideratis, condescenderunt, mortis metu, et ut mortem possent evadere, alias non facturi in papam italicum nominare, et ad Barensem tunc archiepiscopum nominandum ex arupto [abrupto?], et quasi inconsiderate, mortis timore, ut predicitur, subito descenderunt, extimantes ipsum fore virum tante conscientie, et qui impressionem videbat, et stillum curie agnoscebat, et non acceptaret, et sic negotium differetur. [126]
26. Octavo: Quod, cum idem DD. cardinales comedissent, nominatione predicta nondum romanis publicata, et quidam DD. cardinales in capella palatii saepedicti, aliis tribus adhuc ubi comederant residentibus absentibus nec vocatis, tractarent quod noviter eligerent, cum nominationem predictam factam de Barensi archiepiscopo haberent nullam, utpote impressione factam, et diceretur ab eorum quibusdam quod impressio cessaverat, aliis asserentibus quod adhuc perdurabat. Romani informati quod DD. in papam elegerant italicum non romanum, gravius inflamati et amplius quam prius armati, vociferantes, portas conclavis fregerunt dicendo: "Romano lo volemo, romano lo volemo." Quorum metu DD. cardinales omnes ad capellam se retraxerunt precipiter et clauserunt; cujus portas iidem romani cum securibus in frustra illico constinderunt, propter quod idem DD. tunc se esse interficiendos credentes, se mortuos reputarunt.
27. Nono: Quod cum iidem DD. cardinales forent in tali mortis periculo constituti, unus Dominorum, et alii nonnulli qui cum eis aderant, volentes se et alios a tam gravi et grandi periculo liberare, finxerunt, romanisque dixerunt: quod de certo Romanum eligereant, scilicet, D. cardinalem S. Petri, sed quod ille nolebat acceptare, et ideo quod eum inducerent ad acceptandum.
28. Decimo: Quod Romani deceptores fuerunt tunc taliter decepti, quod crediderunt verbis eorum, et laetati sunt, et ideo siluerunt. Sed accesserunt ad dictum D. cardinalem S. Petri [Francesco Tebaldeschi] et involuntarium in una cathedra posuerunt, et ut papam sunt reveriti, ac ipsum penitus renitentem ad acceptandum papatum, pro viribus inducebant. Quibus deceptoribus sic deceptis, et in talibus obsequiis papalibus imprudentius occup0atis, DD. cardinales, meliori modo quo potuerunt quidam cum, quidam sine, pileis atque capis, pedestres fere omnes exeuntes palatium evaserunt. Ex quibus, sex ad habitationes proprias redierunt, sex ad castrum [127] S. Angeli pro tuitione sui se concluserunt, et IIII sero eodem extra Urbem ad quoddam fortalicium recurrerunt, videlicet: D. Jacobus de Ursinis, S. Eustachii [Pierre Flandrin], S. Angeli [Guillaume Noellet], ac etiam Gebennensis [Robert of Geneva], qui est hodie D. N. Papa, et totam illam diem, vox intonuit in Urbe quod D. Cardinalis S. Petri erat papa.
29. Hec omnia supradicta audivit hic deponens a quam pluribus, illis diebus, et singulariter a predictis duobus fratribus italicis, qui omnibus, ut dicebant huic deponenti, interfuerant; et potissime et expressius, maxime que ad illa que facta sunt in conclavi interius, a D. decano Terraconensi qui fuit semper ibi intus cum D. Cardinale de Aragonia [Pedro de Luna], et de hiis erat illis diebus in Urbe communis et publica vox et fama tam inter Romanos quam etiam non romanos.
30. Anno et die eisdem [Thursday, April 8, 1378], circa secundam horam noctis, Magister Sacri Palatii, nunc vero Cardinalis S. Saturnini, qui pre timore mortis ad conventum Fratrum Predicatorum Minervae se cum libris suis aliisque bonis die precedenti transtulerat, venit ad domum hujus deponentis, notifficando eidem quod de certo Archiepiscopus Barensis erat papa, et idem fecit D. Petrus de Nuce, auditor D. Cardinalis de Aragonia, credentes complacere dicto deponenti, pro eo quod noverant quod idem deponens erat multum familiaris et amicus Barensi Archiepiscopo antedicto, de quorum verbis ipse deponens plurimum est letatus, reputabat enim eum bene provisum, postquam Domini non elegerant de se ipsis.
31. In crastinum vero, scilicet Die Veneris [Friday, April 9, 1378], dictus deponens misit de mane quemdam familiarem suum ad plateam S. Petri, ut videret si adhuc ab et de armatis erat evacuata, et relato quod sic, hic deponens totus letus processit ad palatium apostolicum, causa eidem reverentiam exhibendi. Et juxta palatium invenit idem deponens quemdam Thomam socium et familiarem dicti Barensis, qui causa eadem festinabat, et per iter procedentes in[128]venerunt armatos plures, portas palatii occupantes, et eis exposito quod erant papales, libere intraverunt, et tandem ad eumdem Barensem hic deponens pervenit, quem invenit in domibus superioribus palatii in quodam angulo cujus deambulatorii seorsum, et tantum cum DD. cardinalibus Florentino {PIetro Corsini] et Mediolano {Simon de Borasano]. Et cum idem deponens ad eum accederet ipse Barensis ei gratulans dixit ei: "O bene veneritis inquisitor." Et cum deponens vellet procumbere ad osculandum sibi pedem, ille Barensis dixit ei, "Non, non, hichil est factum adhuc, sed bene osculabor vos." Et osculatus est hunc deponentem.
Cernens autem hic deponens, quod nec ipse Barensis DD. cardinalibus antedictis, nec ipsi ei loquebantur, sed stabant quasi atoniti, accessit ad dictum Barensem, et incepit sibi loqui secrete de quadam materia, de qua multum amborum cordibus insidebat. At ille Barensis, eadem replicans ait, "Adhuc nichil est factum, nichil est factum, nichil dicatis michi." Dumque starent ipsi quatuor antedicti, et unus alteri non daret verbum, ecce subintravit D. Cardinalis de Majoris monasterio [Geraldus de Podio (Gérard du Puy), OSBClun.], et dixit Barensi: "Domini mei non possunt venire." Et ille: "Quare non?" Et hic: "Quia non habent cappas." Et ille" "Non habent cappas? Veniant in roquetis, oportet quod veniant." Ad cujus verba nullus respondit. Interim intravit Banderensis quidam, quem ipse deponens bene facie agnoscebat, et dixit eidem Barensi sicut D. Cardinalis de Majoris monasterio verba consimilia in effect. Tunc Barensis vocavit quosdam familiares dictorum cardinalium qui in alio angulo dicti deambulatorii residebant. Qui cum accessissent, ecce Barensis accipiens cappam unius dixit, "Hec cappa erit bona pro uno cardinali," et idem dixit accipiens cappam trium vel quatuor, consequenter subjungens: "Expolietis, expolietis cappas." Et convertens se ad Banderensem predictum, ait ei: "Aportetis eis istas cappas, veniant, veniant, oportet quod veniant." Et nullus sibi respondebat, neque cappa expoliabat, sed quilibet totus ut videbatur attonitus rem tacitus considerabat. Hiis sic peractis, [129] ipse Barensis clamavit: "Est hic currerius, veniat." Venit, et Barensis dixit ei: "Vadas ad janitores, et manda eis, ex parte mei, quod nullum permittant intrare, nisi tantum cardinales." Videns hic deponens, quod nullus sibi respondebat, neque astantium unus alteri loquebatur, et quam plurimum admirans de verbis que dixerat ille Barensis, et adhuc dubitans de pejori, recessit.
32. Et ut postmodum intellexit, mane eodem coacti sunt ac violentati per Bandarenses, per ipsum Barensem missos, DD. cardinales XII, et qui erant in domibus eorum, et qui in castro S. Angeli latitabant, ad ipsum Barensem accedere, cum eo in palatio apostolico prandere, nominationem de eo factam presentare, ac hora vesperorum die eadem in ecclesia S. Petri intronizare, mandaverat eis per Banderenses pluries illo mane, et tunc audivit deponens ipse, quatenus ad eum venirent, scilicet volebant majus periculum evitare quam passi fuerint paulo ante. Et ex tunc DD. cardinales in reverentiis et aliis eumdem ut papam palam et publice pertractarunt, et in die Pasche [Sunday, April 18, 1378] solempniter coronaverunt et qui loquitur ipse vidit.
33. Anno eodem, XI mensis Junii [June 11, 1378], ipse deponens recessit de Roma et venit Anagniam, ubi invenit omnes cardinales qui tunc ultramontani dicebantur, exceptis Ostiense et de Aragonia, qui nondum venerant, et in tempore intermedio inter illius Barensis intronizationem et de istius deponentis de Roma egressionem, ipse deponens multum animo fluctuavit existens Rome, hesitans an ille Barensis esset papa propter ea que sequuntur.
34. Primo: Nam audiverat hic deponens Romae existens quod predicti IIII cardinales, qui Urbem fuerant egressi, nec interfuerunt antedicte intronizationi, scientes ipsum Barensem in domibus papalibus remansisse, postquam D. cardinales fuerant egressi conclave, ante ejus intronizationem mandaverunt sibi per quemdam, quatenus inde exiret, cum veraciter papa non esset, qui eis acquiescere contempserat sed remanserat. [130]
35. Secundo: audiverat ipse deponens a magistro Bartholomeos Peyroni procuratorem Ordinis Carmelitarum, quod cum die Veneris intronizationis [Friday, April 9, 1378], ipse Barensis ac etiam Banderenses ducerent DD. cardinales ad ecclesiam S. Petri ad intronizandum Barensem eumdem, Dominus de Agrifolio cardinalis secrete ac submisse dicebat eidem Barensi: "Videte quid facitis, videte quid facitis." Quibus non obstantibus ipse Barensis extorsit ab eis quod eum inthronizarent.
36. Tertio: Vero die Veneris Sancta [Good Friday, April 16, 1378], ipso Barense taliter intronizato, sed nondum coronato, ipse deponens cum haberet predicare coram eodem, hora consueta, accessit ad eum causa benedictionis habende, qua habita, cum idem deponens vellet sibi pedem osculari, ut est de more, ipse Barensis pedem retraxit neque permisit; quod fecit animum deponentis vacillare.
37. Quarto: Sabbato Sancto Paschae, cum D. Dominicus Poncius procurator in ecclesia et hic deponens ad invicem loquerentur de electione facta seu nominatione de dicto Barense, et de eo quod non permiserat osculari sibi pedem, causam inter se inquirentes, inter cetera D. Dominicus dixit huic deponenti hec verba vel similia in effectu: "Aliqui Cathalani venerunt ad me facentes sibi conscientiam, si iste Dominus est papa, et rogaverunt me quod deberem loqui cum aliquibus cardinalibus, quod placeret eis tractare quod ipse resignaret jus, si quod haberet, et post quod ipsi reeligerent eum, ut secure omnis conscientie remanerent. Quid vobis videtur?" Et ego respondens dixi ei: "Credatis quod nec ipse resignaret, nec ipsi eum reeligerent; quare consulo quod dimittatis." Et discurrentes hanc materiam, conclusimus inter nos, quod ratione electionis factae cum impressione, ipse non erat papa; Sed quia DD. cardinales videbantur eum habere pro papam, credendum erat seu presumendum quod secrete reelegerant eum, et sic quod taceremus nec peccabamus collegium imitando.[131]
38. Quinto: Capadetus dictus notarius, seu scriptor auditor D. Cardinalis de Agrifolio, loquebatur cum hoc deponente interdum cum esset vicini, de electione predicta facta de Barense et in dubium verteretur an ille esset papa necne. Quadam die, venit ad me hec deponentem et dixit: "Ego interrogavi dominum meum cardinalem, si iste est papa, et vituperavit me, dicens michi: "Es tu bene bestia qui queris de istis." Et tunc idem deponens amplius dubitavit, suspicans quod D. Cardinalis de Agrifolio sic dure respondisset ut ille responsionem suam referret. Et sic negotium usque ad tempus palliare vellet, ne sibi et aliis periculum immineret.
39. Sexto: Nam ille Barensis in collationibus et in communibus colloquitionibus sepe et sepius se esse papam asserebat, quod Romani alii pontifices sic agere non consueverant, et existimabat hic deponens, quod ideo faceret ut crederet super illa homines dubitare.
40. Septimo: Quia ille Barensis quamdiu cum collegio DD. cardinalium in Roma fuit, licet supplicationes multas recepit, nullam tamen, ut dicebatur communiter, signavit, et, ut a quibusdam opinabatur, ideo faciebat quia conscientiam sibi faciebat.
41. Octavo: Quia cum ad procurationem hujus deponentis D. Gregorius papa causam quandam fidei D. Cardinali Mediolanensi [Simon de Borsano] commisisset, et ille ad certos actos processisset, postquam ad ejusdem deponentis procurationem idem Barensis eamdem causam fidei eidem D. Cardinali de novo commisit, nunquam in causa ductus cardinalis procedere voluit, licet ipse deponens tractaverit quod bis vel ter idem Barensis eidem cardinali imposuerit. Et cum ipse deponens instaret apud dictum D. Cardinalem, quatenus procederet, ipse D. Cardinalis sic enigmate respondebat, quod hic deponens demum extimavit quod dictus cardinalis haberet conscientiam procedere, dubitando illum esse papam et commissionem nullam. [132]
42. Nono: Cum dictus Barensis die quodam providisset de duabus ecclesiis, scilicet Conchense (Cuenca) et Gehennense (Jaen) vacantibus in Castella, et eadem die D. Cardinalis Gebennensis [Robert of Geneva] nunc vero LPapa Clemens VII, pranderet cum D. Cardinale de Aragonia [Pedro de Luna], et in collatione fieret sermo de provisionibus predictis illa die factis, dictus D. Gebennensis movendo caput alta voce omnibus et ipso deponente audientibus dixit ista verba: "Provisiones, provisiones!" Super quibus verbis D. Petrus de Nuce et D. Michael de S. Joanne, auditores D. Cardinalis de Aragonia et ipse deponens qui eadem audiverat, frequente conferebant, it inter se concludebant quod D. Gebennensis (non) crederet vel dubitaret illum Barensem esse papam.
43. Decimo: Cum in Festo Beatorum Apostolorum Philippi et Jacobi [May 1, 1378] D. cardinalis predictus tunc Gebennensis haberet festum sui tituli, et esset in Missa in ecclesia Basilicae XII Apostolorum, et cum eo DD. cardinales Ambianensis [Jean de la Grange, OSB] et de Aragonia [Pedro de Luna], perfecta Missa, hic deponens accessit ad eos tres supplicando quod loqui eis placeret dicto Barensi de quodam facto hunc deponentem contingente. Et mox Ambianensis, totus quasi inflammatus, alta voce respondit: "Certe nec pro me nec pro vobis nec pro quocumque alio nunquam loquar sibi, quousque videam solem clarescere, eadem supplicando." De quibus verbis, alii duo DD. cardinales inceperunt ridere. Deponens vero tunc tacitus considerabat, et apud se concludebat, quod DD. cardinales aliquid circa illum Barensem essent facturi.
44. Universa et singula antedicta ipse deponens conservabat conferens in corde suo, et tandem apud se animo concludebat ipsum non esse papam, propter quod ante Festum Ascensionis Domini {May 27, 1378] per aliquos dies, ipse deponens disceptabat omni fere die cum magistro Nicholao Musquini inquisitore Neapolitano, Ordinis [133] Predicatorum, nunc vero anticardinale [September 18, 1378 by Urban VI, 'Cardinal of S. Cyriaco'], qui illis diebus Romae in domo hujus deponentis manebat hoc deponente sustinente partem negativum quod scilicet Barensis non erat papa, et ipso antedicto inquisitore sustinente affirmativam, quod ymo erat papa; et omni die in prandio et cena vix erat sermo inter eos nisi de hoc, ita ut interdum unus contra alium turbaretur, et quia erant ad invicem et ab antiquis temporibus bene amici, hic deponens sic confidenter loquebatur.
45. Consimiliter se habebat ipse deponens cum quodam fratre Dominico Ordinis Predicatorum, qui tunc erat bacallarius in conventu Minervae, loquendo saepe et saepius cum eodem de materia antedicta, asserendo ipse deponens quod ille non erat papa, nec multum alius resistebat.
46. Demum, cum dictus deponens super verbis quae de hujusmodi materia habebat cum predictis, aliquando dubitaret presertim propter quemdam frantrem Anthonium ciculum, qui fervore nimio Romanos defendebat et Barensem, et quia fere omnis DD. cardinales ultramontani erant in Anagnia, de quibus firmiter tenebat ipse deponens quod Romam non reverterentur, decrevit Anagniam se transferre, et mane quo debuit recedere perrexit ad ecclesiam S. Petri pro reverentia ultima exhibenda, et invenit ibi Magistrum Sacri Palatii, Ordinis Predicatorum, nunc vero Cardinalem S. Saturnini, et dixit sibi, "Magister, vultis aliquid mandare apud Anagniam, quia vado statim et veni ad recipiendum licentiam a Beato Petro numquam huc de cetero reversurus." Et cum ille dixisset: "Et quare non expectatis?" ipse deponens respondit, "Debeo collegium dimittere et cum homine qui non est papa hic Romae remanere?" Tunc ille admirans ait, "O Deus quomodo loquimini sic?" Et deponens, "Loquor quod verum est." Et ille, "Per Deum, si ipse sciret quod vos loquerimini ita de eo ipse incarceraret vos." Et deponens, "Certe vos dixistis verum, sed bene scio quod vos non dicetis, ego qui expendio me de [134] Roma." Et tunc ipse deponens de Roma statim recessit. Et cum fuisset in ecclesia S. Johannis de Laterano, invenit hic deponens Magistrum Bartholomeus Peyronis, Ordinis Carmelitarum, procuratorem, qui dixit huic deponenti: "Receditis?" Cui cum hic deponens dixisset, "Sic," alter subjunxit, "Multum prudenter agitis," et cum hic deponens indegaret quare sic diceret, ille noluit ei amplius aperire nisi quod subjunxit, "Grandia fient, omnino recedatis."
47. Qui deponens venit Anagniam ubi invenit omnes DD. cardinales ultramontanos, exceptis Dominis Ostiense [Bertrandus Atgerius] et de Aragonia [Pedro de Luna], qui ad paucos dies Anagniam supervenerunt, et cum quolibet horum seriose multum indegavit, et tunc negotium penetravit. Sed D. Cardinalis Gebennensis [Robert of Geneva], quodam die circa medium Julii, cum dictus deponens velle ire Gayetam, dubitans de persona prout multi alii dubitabant, et peteret bulletum ab eodem, ipse D. Gebennensis, presente et audiente D. Cardinale Ambianense [Jean de la Grange, OSB], perfectius ei negotium declaravit, dicens huic deponenti: "Non recedatis, nos declarabimus illum hominem qui est in Roma non esse papam, et portabitis declarationem regibus Portugaliae et Castellae." Propter quae verba, ipse deponens remansit, et facta declaratione, illam ad reges Castellae et Portugaliae departavit.
48. Haec sunt quae ego Nicolaus Eymerici, Ordinis Fratrum Predicatorum, magister in theologia, in regnis et terris Illustrissimi Principis D. Regis Aragonum Inquisitor heretice pravitatis, deposui, et in mea conscientia vera esse credidi, vidi, audivi, prout supra exposui, et in testimonium veritatis, universa et singula antescripta manu mea propria ego scripsi.
Emilio Grahit y Papell, El Inquisidor Fray Nicolas Eymerich (Gerona 1878), 28-34, 70.
11. The Count of Nola and of Soleto was Niccolò Orsini, who was the brother of Cardinal Orsini (Pompeo Sarnelli, Lettere ecclesiastiche Tomo primo [Venezia: presso Antonio Bortoli 1740], "Catalogo de' Sommi Pontefici Romani, e de' Cardinali della S.R.C. della Nobilissima Famiglia Orsini," p. 186), and uncle of the Counts of Soana, Gudione and Bertoldo (E. Ricca, La nobilità del regno delle due Sicilie I, 471; P. Adinolfi, La via sacra o del papa, p. 93 n.2). His mother was Sueva del Balzo, the sister and heiress of Count Raymond, the Grand Chamberlain of the Kingdom of Naples (Ferrante della Marra, Discorsi delle famiglie estinte, forastiere, o non comprese ne' Seggi di Napoli [Napoli 1641], 73). Sueva del Balzo's younger sister, Beatrice, was married to Francesco della Ratta, Count of Caserta.
29. The source of Eymeric's inside knowledge of the Conclave was the Dean of Terraconensis [sic!], "maxime que ad illa que facta sunt in conclavi interius, a D. decano Terraconensi qui fuit semper ibi intus cum D. Cardinale de Aragonia [Pedro de Luna]". There is, however, no 'Dean of Tarragona' in the surviving depositions. Someone has, no doubt, made a mistake, writing the more well-known Terraconensis for the more obscure Tirasonensis, another Spanish episcopal see. The Dean of Tarazona, Fernandus Petri, was an intimate of Cardinal de Luna, and also witnessed the efforts of Urban VI and the Bandarenses to get the Cardinal to attend the enthronement on April 9, 1378. De Luna twice pled indisposition, being quite unwilling to have anything to do with the proceedings, and only attended under threats. Even so, he did not arrive until midday.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu