Clement V on Conclaves


Clemens V in Concilio Viennensi (1311)

(Ne Romani)

Liber Sextus Decretalium  Titulus III  cap. 2:

Ne Romani electioni Pontificis indeterminata opinionum diversitas aliquod possit obstaculum, vel dilationem afferre, Nos inter caetera praecipue attendentes, quod lex superioris per inferiorum tolli non potest, opinionem astruere (sicut accepimus) satagentem, quod Constitutio fel. record. Gregorii Papae X Praedecessoris nostri, circa electionem praefatam edita in Concil. Lugdunen. per coetum Card. Romanae Ecclesiae (ipsa vacante) modificari possit, corrigi, vel immutari, qut quicquam ei detrahi, sive addi, vel dispensari quomodolibet circa ipsam seu aliquam ejus partem, aut eidem etiam renunciari per eum tamquam veritati non consonam, de Fratrum nostrorum consilio reprobamus, irritum nihilominus et inane decernentes, quicquid potestatis, aut jurisdictionis ad Romanum, dum vivit, Pontificem pertinentis (nisi quatenus in Constitutione praedicta permittitur) caetus ipse duxerit (eadem vacante Ecclesia) exercendum.

§.  Eo tamen proviso, quod si ejusdem Ecclesiae Camerarium, aut Majorem vel aliquos alios ex Poenitentiariis (quorum officium per obitum ejusdem Pontificis nolumus expirare) per mortem, vel alias deficere quovis modo contingat, valeat idem caetus ad tempus vacationis hujusmodi pro nuimero deficientium, vel ampliori etiam, quantum ad Poenitentiarios (si hoc eidem caetui concorditer expedire videbitur) alios subrogare.

§. Sane, cum juxta Constitutionem praedictam, Papa extra Civitatem, in qua cum sua erat Curia, moriente, in Civitate, in cujus Districtu, seu Territorio moritur, sit regulariter successoris electio celebranda, Districtus, seu Territorii nomine, Dioecesim hoc casu intelligendam fore censemus.  Eo autem adjecto, quod si in certo loco causarum, et literarum Apostolicarum audientia remanente, Papa alibi mori contingat, non ibi, sed ubi praedicta fuerit audientia, memorata electio celebretur, etiamsi eadem audientia tempore mortis hujus vacare noscatur, nisi forte ante mortem eamdem ordinatum esset per Papam de Curia transferenda, quo casu servetur provisio Constitutionis praedictae.

§. Porro si Romano non electo Pontifice, Cardinales omnes, simul, vel successive (quod absit) exire contingeret Conclave deputatum eisdem: hi (ad quos pertinet executio Constitutionis praedictae) illos ex ipsis, quibus infirmitas corporis, aut notae debilitas excusationem non dabit, idem Conclave (quam cito potuerunt) reintrare compellant:  Poenas in dicta Constitutione contentas (nisi hoc fecerint) incursuri.  Cardinales autem hujusmodi Conclave reintrantes, ad electionem jam dictam porcedant, et alias Constitutionem praefatam observent, secundum statum, in quo erant in eodem Conclavi, quando ipsum, ut praemittitur, exiverunt.

§. Caeterum, ut circa electionem praedictam eo magis vitentur dissensiones et schismata, quo minor eligentibus aderit dissidendi facultas, decernimus, ut nullus Cardinalium cujuslibet excomunicationis, suspensionis, aut interdicti praetextu, a dicta valeat electione repelli: juribus aliis circa electionem eandem hactenus editis, plene in suo robore duraturis.

§. Verum, quia tam ex provisis remediis, quam ex orationibus ad Deum super hujusmodi negotio effundendis, quod breviter hujusmodi celebretur electio, praesumendum est probabiliter, et sperandum; statuimus, ut electi, et alii (qui ex quacunque causa ad Sedem Apostolicam venire, vel mittere sunt adstricti), ad ipsam cum vacat, ac si non vacaret, venire, vel mittere teneantur.

 


Caeremoniale continens ritus electionis Romani Pontificis Gregorii Papae XV iussu editum, ciu praefiguntur Constitutiones Pontificiae et Conciliorum decretae ad eam rem pertinentia  (Venetiis 1799),  pp. 11-13.

January 13, 2014 2:20 PM

©2014 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |