Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 2 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693), 816-821:
In nomine Domini, Amen.
Noverint universi praesentes pariter et futuri quod anno a nativitate Domini millesimo trecentesimo septuagesimo octavo [1378], die vero decima mensis Decembris [December 10], Indictione prima, pontificatus sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Domini Clementis divina providentia Papae VII. anno primo, Reverendissimus in Christo Pater et Dominus Dominus Bertrandus Episcopus Hostiensis sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis constitutus in praesentia venerabilis viri Domini Iacobi Lagerii regentis officium Domini Auditoris curiae camerae apostolicae, eidem Domino Iacobo exposuit quod de anno praesenti et die Martis proxima post Dominicam de passione, quae fuit dies sexta mensis Aprilis [April 6, 1378], dum esset in domo habitationis suae in Roma, ipse convocavit Ste[817]phanum Bernardi Notarium publicum auctoritate apostolica et imperiali, convocatis etiam testibus infrascriptis, scilicet Domino Girando de Brolio Canonico Vicensi, Bertrando Raphaelis Canonico et Praecentore Glandatensi, Antonio Cayre Canonico Ebredunensi, Girando de Maseto Priore prioratus Santi Pontii diocesis Ebredunensis, fratre Iohanne Besserie de ordine fratrum Minorum, pro cautela sua et eorum quorum interest et inseresse poterit in futurum, et ut clarius constaret de proposito et mente et voluntate sua, in praesentia Notarii et testium praedictorum ad hoc vocatorum et rogatorum dixit et in quantum potuit fuit ibidem efficaciter protestatus, videlicet
quod quia videbat parari et disponi per aliquos officiales urbis et aliquos alios Romanos sibi et aliis Dominis Cardinalibus periculum mortis, nisi eligerent in Papam Romanum vel saltem Italicum, et super hoc ipse et alii Domini Cardinales pluries et aliquando cum minis fuerant requisiti, et quod ipse timebat de pejori quando essent in conclavi, et quod sibi videbatur secundum judicium suum magis utile quod eligerentur de collegio Dominorum Cardinalium et non de extra, et quod omnino erat determinatus nominare tres Cardinales ultramontanes, de quorum quolibet videbatur sibi bonum esse et utile facere novum Papam secundum conscientiam suam, et ideo dixit et propter hoc protestatus fuit cum quanta animi attentione potuit, et ita tunc dixit quod si eligeret vel nominaret in Papam aliquem Italicum de extra collegium Dominorum Cardinalium, quod hoc esset metu mortis et omnino contra mentem et propositum ac voluntatem suam, quod nullo modo intendebat nec intenderet unquam consentire in talem sic electum, et quod per illam nominationem vel electionem, si ita dici debebat, non intendebat aliquid illi sic electo acquiri in papatu, nec per quemcunque actum [818] qui inde per eum subsequeretur, sed quando talem nominationem vel electionem faceret, hoc faceret ut aufugeret mortem, quam videbat sibi et aliis Dominis Cardinalibus praeparari.
Item dixit quod etiam fuit protestatus tunc quod si contingeret ipsum revocare istam voluntatem et propositum ut superius per omnia est expressum, quod talem revocationem habebat pro nulla et irrita et nullius penitus firmitatis.
Item quod de omnibus supradictis petiit sibi fieri publicum instrumentum per Stephanum Notarium supradictum.
Item dixit quod Notarius supradictus de anno praedicto et mense Novembris proxime praeterito diem suum clausit extremum, et quod propter turbationem quae propter Romanos provenit perdidit multas res et scripturas suas, et quod omnino non posset habere de protocollis dicti Notarii instrumentum praedictum. Quare dictus Dominus Cardinalis ad perpetuam rei memoriam praedictorum de praedicta protestatione et de omnibus supradictis petiit sibu fieri publicum instrumentum, et requisivit dictum Dominum Iacobum Vicesgerentem quatenus juramenta testium supra nominatorum, qui interfuerunt protestationibus supradictis, reciperet et dicta et etiam depositiones ipsorum in eodem instrumento inserantur et describantur. Et dictus Dominus Vicesgerens requisitionem superius factam tanquam consonam rationi admisit, juramenta ipsorum testium recepit de dicenda veritate super eis super quibus erunt interrogati et examinati, quodque praefati testes unus post alium de mandato ipsius Domini Vicesgerentis juramenta praestiterunt ut sequitur infra, et ad majorem roboris firmitatem idem Dominus Vicesgerens sedens super una caxa quam sibi ad sedendum pro tribunali elegerat ad requisitionem praefati Domini Cardinalis auctoritatem suam interposuit pariter et decretum.
Sequuntur dicta et depositiones testium, videlicet quod perlecta protesta[819]tione praedicta per quemlibet ipsorum testium, super ea interrogavit eos dictus Dominus judex separatim. Et primo dictum Dominum Guirandum de Brolio, qui respondit dictam protestationem fuisse factam et dictum per dictum Dominum Cardinalem prout superius continetur. Interrogatus quomodo scit dixit quia fuit praesens. Dictus tamen testis dixit quod sibi videbatur Dominum Cardinalem dixisse quod erat determinatus nominare duos Cardinales, de quorum quolibet bene posset provideri sanctae Romanae Ecclesiae. Interrogatus testis si prece, pretio, favore, odio, amore, vel timore deposuerit superius deposita ab eodem dixit per suum juramentum quod non, nisi pro veritate dicenda.
Postea etiam seperatim interrogavit dictum Dominum Antonium Cayre, qui etiam respondit verum esse dictam protestationem fuisse factam et dictum per ipsum Dominum Cardinalem prout superius continetur. Interrogatus quomodo scit dixit quia praesens fuit et ita audivit. Interrogatus in quo loco dixit quod in urbe et in camera secreta ipsius Domini Cardinalis. Interrogatus testis si prece, odio, favore, timore, vel amore deposuerit praedicta, dixit per suum juramentum quod non, quia rei veritas sic se habebat.
Postmodum autem separatim interrogavit dictum Dominum Girandum de Maseto, qui similiter respondit quod erat verum et dictam protestationem fuisse factam et dictum per eundem Dominum Cardinalem prout superius continetur, et sic audivid praesentibus Notario et aliis prae[820]dictis. Interrogatus in quo loco dixit quod in urbe et in camera secreaa ipsius Domini Cardinalis. Interrogatus testis utrum prece vel favore, odio, vel amore deposuerit superius deposita ab eodem, dixit per suum juramentum quod non, nisi pro mera veritate, quae sic se habet.
Postremo autem interrogavit idem Dominus Vicesgerens dictum fratrem Johannem Besserie de ordine Minorum, qui etiam respondit verum esse quod dictus Diminus Cardinalis fecerit dictam protestationem prout superius continetur, dicens dictus testis quod ad dictam protestationem fuit vocatus una cum Notario et testibus supradictis, et de dictis protestatione et aliis supradictis petiit fieri publicum instrumentum per Notarium supradictum. Interrogatus in quo loco dixit quod in urbe et in camera secreta ipsius Domini Cardinalis. Interrogatus testis utrum prece, odio, favore vel timore deposuerit superius deposita ab eodem, dixit per suum juramentum quod non et quod rei veritas sic se habet, dicens testis quod Notarius qui fuit praesens decessit, et ideo non potuit reperiri nota de praedictis protestationibus, quam notam idem Notarius recepit.
Postea decrevit dictus Dominus Vicesgerens omnibus supradictis fidem adhiberi debere sicuti in instrumento quod super praedictis fuerat primitus requisitum, et de quibus omnibus dictus Cardinalis petiit, et dictus Dominus Vicesgerens voluit fieri publicum instrumentum per me Notarium publicum infrascriptum. In quorum onmium et singulorum praedictorum testimonium praefatus Dominus Vicesgerns hoc praesens publicum instrumentum voluit et fecit una cum signo et subscriptione mei Notarii infrascripti sigilli proprii dictae curiae, quo utitur, communiri. Acta fuerunt haec Findis in domo habitationis praefati Domini Cardinalis, videlicet in sua camera paramenti, anno, Indictione, mense, die, et pontificatu quibus supra, [821] praesentibus venerabilibus et discretis viris Domino Petro Gilberti Presbytero Canonico et Sacrista Glandatensi, Guillelmo Sabine Domicello Uspicensi, Bertrando de Thure sanctae Floris, et Johanne Ganau Virdunensis diocesum, testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.
Et ego Petrus Amberee clericus Nivernensis diocesis publicus apostolica et curiae camerae apostolicae praedictae auctoritate Notarius, qui praedictis ipsius Domini Cardinalis expositioni, testium productioni, juramentorum praestationibus, examinationi eorundem, ac ipsorum depositionibus, auctoritatis et decreti interpositioni, ac omnibus aliis et singulis supradictis dum sic ut supra leguntur agerentur et fierent una cum praenominatis testibus praesens fui, eaque sic fieri vidi et audivi, et in notam recepi de qua hoc praesens instrumentum extrahens manu propria in hanc formam publicam redegi et scripsi, et signum meum una cum appensione sigilli dictae curiae de mandato dicti Domini Vicesgerentis apposui consuetum in testimonium praemissorum rogatus.
In sum, the deposition of Cardinal Bertrand Atgerius (Bertrand Lagier) states:
The existence and content of the original document was made known to the Cardinals on the opening morning of the Conclave by Cardinal Bertrand. The fact is mentioned in the Protestation of the Cardinals against Bartolomeo, Archbishop of Bari, issued at Anagni on August 2, 1378: et salvo quod unus alius ultramontanus, priusquam hoc fieret, fuit protestatus solemniter coram Notario publico quod si contingeret ipsum consentire in aliquem Italicum, hoc faceret duntaxat timore mortis, alias non facturus. (Baluzius II, 828).
The Protestatio also came to the notice of Saint Vincent Ferrer, OP, who mentions it in his treatise, "De Moderno Ecclesiae Schismate Tractatus," II. 2. A. Sorrelli,. "Il trattato di S. Vincent Ferrer intorno al Grande Scisma d'Occidente," Atti e memorie della R. Deputazione di storia patria per le provincie di Romagna terza serie. 23 (Bologna 1905) pp. 339-429.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu