Sede Vacante 1130



Chronicon Mauriniacensis (Morigniacensis)

(1130)

:

J. P. Migne (editor) Patrologiae Latinae Cursus Completus Vol. 180, 131-176:

Anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi 1129. Honorius II, qui post Calixtum Papam super Cathedram Petri sederat, Roma in Ecclesia B. Andreae quam apud Colvum Aemilii Scauri Beatus ac praecipuus Doctor Magnus Gregorius suis sumptibus aedificavit, defunctus est. Cardinales qui cum Cancellario inibi aderant et Honorio infirmanti assederant, Gregorium quendam scientia ac religione praeclarum sibi praeficiunt et nimis festinanter, ut a quibus dicitur, Pontificalibus induunt insignibus. Id illius gratia dispensationis factam dicunt, ut petrum quendam qui seculariter ad Papatum videbatur adspirare, spe sua frustrarentur. Fuit hic Petrus Petri filius filii Leonis. Leo vero a Iudaismo Pascha faciens ad Christum, a Leone baptizari et eius nomine meruit insigniri. Hic vir quia scientissimus erat in Curia Romana, magnificus effectus genuit felium nomine Petrum, magna fama magnaeque potentiae post futurum. Ea tempestate inter Regem Teutonicum qui ex successione Caroli Magni Romanorum Patricius erat et Ecclesiam Romanam illa turbulentissima de investituris orta est seditio, in qua vir ille tantum armis strenuus, consilio providus et ecclesiae Romanae fidelis extitit, ut ei cum caeteris munitionibus, quae Romae sunt, illam quoque, quae illius urbis videtur obtinere similitudinem, turrim dico Crescentii, quae a parte Galliarum in capite Tiberini pontis sita est, Papa <Gregorius VII> committeret et eum prae caeteris familiarem haberet. Hac occasione mirabiliter excrescens quotidie sui melior efficiebatur et divitiis, possessionibus et honoribus augmentabatur. Inter caeteram subolem, cuius plurima multitudine sexus utriusque gloriabatur, genuit hunc Petrum, de quo sermo nunc est, qui litteris traditus a quibusdam Antichristi praeambulus appellabatur. Iste studii gratia Gallias atque Parisios adiit et cum repatriaret, apud Cluniacum, diutissimum antque sanctissimum coenobium, monachilem habitum induit. Aliquantisper inibi regularibus institutionibus imbutus, a Papa Paschali II, patris admonitione, retrahitur ad curiam et cardinalis effectus; tempore Calixti Papae cum eodem Gregorio legatus missus ad Gallias, Carnoti Belvacique concilia celebravit [1124]. Mortuo Honorio potentissima fratrum suorum familiaeque quam maximae numerositate fretus et Portuensis episcopi cuiusdam litteratissimi et, sicut putabatur, religiosissimi senis impetu animatus, Pontificis culmen arripit, cleri populique non parva multitudine sibi consentiente. Id in ecclesia Dei seminarium maximi schismatis erat et, ut saecularis ille historiographus de aliis dicit: res mala, spes multo asperior. Gregorius autem, qui iuxta consuetudinem praesulatus assumpti Innocentius appellatur, consiliis suorum adquiescens navimque consendens, a Roma discedens, Pisae littoribus allabitur et mox ab illa vicinisque civitatibus libentissime suscipitur.

 


César Du Boulay, Histoire de l' Université de Paris II, p. 110;   Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862), 183-184.

 

 

November 12, 2013 2:08 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |