Sede Vacante 1119



Act of Confirmation of the Election
of Pope Calixtus II
by the Cardinals, Clergy, Nobility and People of Rome

:

Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862), pp. 122-124 [ = E. Martene et U. Durand, Veterum Scriptorum et monumentorum amplissima collectio Tomus I (Parisiis 1724) columns 647-649 ]:

Venerabilibus episcopis et cardinalibus et clericis ac laicis, qui cum domino Gelasio fuerunt, episcopi et cardinales et ceteri clerici sive laici fideles beati Petri salutem in Domino.

De obitu domini nostri beatae memoriae Papae Gelasii tanto amplius contristamur, quanto maiora per eum subsidia sperabamus. Verum quia sic placuit ei, qui nutu suo regit et disponit omnia, sit nomen eius benedictum in saecula. Post ipsius autem obitum non dubitamus, eam vobis incubuisse necessitudinem, ut esset vobis opus et saluti vestrae providere et de statu ecclesiae ac Pontificis electione tractare atque ideo, quod vos summa, sicut ipsi novimus, necessitate cogente fecistis, nos quoque ratum habemus et stabile et fratribus nostris, qui alibi sunt, idipsum nobiscum sentire mandamus. Acceptis siquidem literis, quas misistis, in altero die apud ecclesiam sancti Iohannis de insula congregati sumus, episcopi, cardinales, presbyteri, diaconi et subdiaconi ac reliqui clerici, iudices quoque et scriniarii ac ceteri palatii ordines et plures Romani nobiles: Praefectus etiam per nuncios suos et cum multa frequentia cleri et populi electionem a vobis factam secundum Romanam consuetudinem laudavimus et confirmavimus et clerici quidem post confirmationem Te Deum laudamus cantabant. Laici vero, ut moris est, magnis vocibus acclamabant: Calixtum Papam sanctus Petrus elegit. Multi etiam, qui tunc nobiscum adesse poterunt, audito quod a nobis confirmatum fuerat, laudaverunt. Ut autem de unanimitatis nostrae concordia vos certiores efficiamus, nomina eorum, non tamen omnium qui huic confirmationi interfuerunt, ad vos scripta direximus.

Electionem per Dei gratiam a fratribus nostris episcopis et cardinalibus factam de domino Guidone Viennensi episcopo

Ego Crescentius Sabinensis episcopus laudo et confirmo.
Ego Petrus Portuensis episcopus laudo et confirmo.
Ego Vitalis Albanus episcopus laudo et confirmo.
Ego Bonefacius tituli S. Marci laudo et confirmo.
Ego Manfredus Tiburtinus episcopus laudo et confirmo.
Ego Comes diaconus cardinalis S. Mariae in Aquiro laudo et confirmo.
Ego Nicolaus primicerius scolae cantorum laudo et confirmo.
Ego Rainerius prior subdiaconus scolae basilicae laudo et confirmo.
Ego Gregorius scolae basilicae subdiaconus laudo et confirmo.
Ego Vincentius exorcista laudo et confirmo.
Ego Iohannes exorcista laudo et confirmo.
Ego Paulus lector laudo et confirmo.
Ego Nicolaus ostiarius laudo et confirmo.
Ego Benedictus presbyter prior S. Mariae Maioris cum omnibus clericis catholicis eiusdem ecclesiae laudo et confirmo.
Ego Johannes archipresbyter sancti Petri apostoli cum omnibus catholicis eiusdem ecclesiae laudo et confirmo.
Ego Alexis ostiarius laudo et confirmo.
Ego Nicolaus archipresbyter s. Anastasiae cum tota parochia nostra laudo et confirmo.
Ego Dodo archipresbyter s. Mariae in Aquiro cum omnibus clericis eiusdem laudo et confirmo.
Ego Iohannes archipresbyter sancti Laurentii in Lucina cum omnibus clericis eiusdem ecclesiae laudo et confirmo.
Ego Senebaldus archipresbyter s. Mariae secundi cerei l laudo et confirmo.
Clerici in insula laudamus et confirmamus.
Clerici s. Adalberti omnes laudamus et confirmamus.
Ego Petrus presbyter s. Mariae de Maxima laudo et confirmo.
Ego R. archipresbyter ecclesiae beatae Mariae trans tyberim de titulo Calixti cum omnibus canonicis et cappellanis eiusdem ecclesiae laudo et confirmo.
Ego Benedictus archipresbyter s. Mariae in Monticello cum clericis nostris laudo et confirmo.
Ego Anastasius sancti Pauli abbas cum omni congregatione nostra laudo et confirmo.
Ego Petrus abbas sancti Silvestri cum fratribus nostris omnibus laudo et confirmo.
Ego Robertus abbas sancti Andreae de Clivo Scauri cum omni congregatione nostra laudo et confirmo.
Ego Rainerus sancti Basilii laudo et confirmo.
Ego Petrus prior et rector monasterii sanctorum Cosmae et Damiani cum tota congregatione nostra laudo et confirmo.
Ego Heinricus abbas sancti Laurentii Pariparnae cum omnibus fratribus nostris laudo et confirmo.
Ego Otto archipresbyter sancti Salvatoris, quae vocatur Aquila-felix, laudo et confirmo.
Ego Gregorius archipresbyter s. Gregorii cum clericis nostris laudo et confirmo.
Ego Gratianus archipresbyter sanctu Stephani in Coelio monte laudo et confirmo.
Ego Centius presbyter ecclesiae sancti Symeonis laudo et confirmo.
Ego Johannes yconomus sancti Johannis ante Portam latinam laudo et confirmo.
Ego Azo archipresbyter in Via-lata sanctae Mariae cum omnibus clericis ejusdem ecclesiae laudo et confirmo.
Ego Johannes archipresbyter sanctae Mariae in Minerva cum clericis nostris laudo et confirmo.
Ego Nicolaus archipresbyter sancti Sixti cum clericis nostris laudo et confirmo.

[from a ms. at S. Laurence in Liège]


Robertus abbas sancti Andreae de Clivo Scauri:   Pandulph Pisanus' list of electors of Gelasius II in January of 1118 (Muratori, RIS III.1, 381) has Cardinal Gregorius sancti Eustachii, qui et abbas sancti Andreae.

 

 

November 12, 2013 10:50 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |