Angelo Massarelli, "De Pontificatu Julii III," in J. J. Döllinger, Sammlung von Urkunden zur Geschichte des Concils von Trient I (Nördlingen 1876), 277-278, 281:
Die Ven(eris) 30. Maii — habitum est consistorium secretum, in quo creatur in S. R. E. Card(inalem) D(ominus) Innocentius de Monte in decimo octavo circiter aetatis suae anno constituto, Pontificis nepos adoptivus. Hic enim adolescens a Pontifice, [cum] in minoribus esset et legatione Placentina, qua [regnante] Paulo III. fungebatur, anno 153.., ab humili conditione receptus fuit in domum suam, eumque Pontifex educare diligenter fecit; et ut puer bonae indolis erat, mirum in modum a S(anctita)te sua diligebatur, adeoque crescentibus annis S(anctita)ti suae charus atque acceptus evasit, ut eum in familiam suam asciverit; ac ab Ill(ustrissimo) D. Balduino, suae Bnis fratre, in filium adpotari fecerit. In diesque ita incredibili inaestimabilique ac ineffabili amore et dilectione eum persecutus est, ut longe majore affectu quam quosque e sanguine suo procreatos eum diligeret ac propterea, cum primum Pontifex declaratus fuit, nihil sibi antiquius magisque cordi ac desiderio exstitit, quam ut eum summis honoribus opibusque ac dignitatibus decoraret. Cumque eum ad hunc usque diem jam ultra 12 m. aureorum redditibus donasset, tandem ad Cardinalium culmen hodierna die eum maxima ac inaestimabili S(anctita)tis suae laetitia animique alacritate evexit. — in quo etiam consistorio D(ominus) Joh(annes) Andreas Mercurius transfertur de ecclesia Sipontina ad eccl(esiam) Messinensem, et D(ominus) Sebastianus Pighinus de Ferentina ad Sipontinam ac D(ominus) Dionysius, capellanus suae S(anctita)tis, promovetur ad eccl(esiam) Ferentinam. —
Eaden due oerfecti cibsustirui statun Oibtufex nusut biretum cardinalitium R(everendissi)mo D(omino) Innocentio Card(inali) de Monte, qui morabatur in villa Bagnajae prope Viterbum ad 8 mill(ia passuum), quod biretum detulit D(ominus) Matthiolus de S. Cassiano, nepos Marci cursoris. —
Die sabb(ato). 31. Merc(urio). — scribitur ad Nuncium apost(olicum) apud Venetos de receptione suarum 24. hujus dat. et de brevibus haeresis et decimarum et de difficultatibus, quae opponentur, et de novitatibus Germaniae, et Galliae, prout in exemplo. —
Die dom(inica) 1. Junii. — R(everendissi)mus D(ominus Innocentius, Cardinalis de Monte, ingressus est primum Urbem privatim, tamen per portam secretam palatii apost(olici), comitatus maximo numero Praelatorum ac Nobilium et a duobus Cardinalibus, videlicet Crescentio et Farnesio, qui eum deduxerunt ad praesentiam summi Pontificis, a quo receptus fuit incredibili cum laetitia ac animi hilaritate innumerabilique expectationis desiderio, deosculatisque pedibus S(anctita)tis suae ad osculum oris et suavissimos amplexus [admissus est], cumque paulum a S(anctita)te sua discedens quievisset, reversus gratissime alacriterque cum sua Bne coenatus est.
Die lunae 2. Junii mane hora 12. fuit consistorium secretum in aula Constantini, in quo Pontifex dedit pileum Cardinalitium R(everendissi)mo D(omino) Innocentio, Car(dinali) de Monte, qui solitum juramentum fidelitatis praestitit, daturque ei locus post ultimum diaconum. Quae omnia secrete peracta fuerunt; et aliter in publico consistorio ea fieri consueverunt; quod ideo factum est, ne longiore taedio Pontifex et Cardinales ipsi afficerentur in solitis ceremoniis peragendis. Perficitur autem consistorium hora 13., Pontifexque dedit prandium R(everendissi)mis D(ominis) Cardinalibus —. Coenavit autm S(ancti)tas sua cum solo Card(inali) di Monte.
3. Junii mart. — Card(inalis) Tridentinus [Cristoforo Madruzzo] mittit domo Pontifici quatuor equos. Coenat cum eodem Card(inali) de Monte.
8. Jun. dom(inica). — Coenaavit in Belvedere cum Card(inali) de Monte. —
...
30. Junii. lunnae. Pontifex pransus est cum D(omino) Didaco Oratore Caesareo, in aula magna Constantini atque coenavit apud Belvedere cum R(everendissi)mis [Marcello] Crescenti, [Guido Ascanio Sforza} S. Florae, et [Ranuccio] Farnesio, qui mane dedit prandium Card. de Monte apud S. Laurentium in Damaso. Pontifex tota die permansit Belvedere, pransus est et coenavit ibidem cum Card. de Monte, Crescentio, Farnesio et S. Florae, ubi etiam signavit.
....
16. Julii merc. ... Pontifex tota die permansit apud Belvedere, cum Card. Crescentio et de Monte.
....
1 Sept. lunae. ...Igitur aperit os Cardinali de Monte et dat ei titulum S. Onofrii. — Coenavit cum Card. de Monte.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu