Joannes Baptista Gattico, Acta Selecta Caeremonialia Sanctae Romanae Ecclesiae ex variis mss. codicibus et diariis saeculi xv. xvi. xvii. Tomus I (Romae 1753), pages 325-329:
Anno 1534, die XI. mensis Octobris [actually, the 10th] peractis solemniis Missarum in Basilica Vaticana D. Joannes Franciscus [Firmanus] socius meus accepti crucem, et Cardinales omnes ad nutum et monitionem meam descenderunt, et quatuor Episcopi Cardinales, XIV. Presbyteri Cardinales, et XIV. Diaconi, quorum nomina inferius describam, cruce ante portam Capellae Cantores praeintonarunt humnum Veni Creator, et sic coeperunt procedere prosequentibus Cantoribus homnum. Erat tanta Curialium et populi multitudo intus et extra Capellam, ut vix Cardinales possent exire, et sic continuarunt usque in Conclave, ubi ante alios Rms. D. Cardinalis [Alexander] Farnesius, utpote Decanus Collegii, ad quem spectat, dixit versiculos et orationes, prout in libro meo. Quibus expletis omnes ad suas cellulas. Totum Conclave fuit plenum plebe, ac populo et mulieribus, nobilibus tamen, confluentibus ad illud videndum. Fuit facta intimatio omnibus custodibus, ut quatuor Custodes una pro hora 22. advenirent ad praestandum juramentum de fideliter custodiendo Conclavi, et obediendo Sacro Collegio. Cardinales partim in cellis partim extra cellas in cameris, quas prius habebant in Palatio, pransi sunt. Facto prandio monui RR. DD. Cardinales ut venirent in Capella parva, quae dicitur S. Nicolai, pro hora 22. ad recipiendum juramenta. Et illos Custodes monendum ad bene et fideliter se habendum quod facere debet Rms. praefatus de Farnesio Decanus. Quibus congregatis in rochettis et capuciis desuper, sedentibus in sedibus suis receperunt R. D. P. N. [Ubertum de] Gambaram Episcopum Terdonensem (1528-1548) et Gubernatorem Palatii, et Capitaneum Tedeschinum, legi juramenta, et forma illorum, quomodo se habere deberent. Quibus lectis factis monitionibus et exhortationibus ad illos per Decanum, R. D. Archiepiscopus N., et Indiarum, Orator Regis Portugalliae, et Illustris D. N. N. Orator laicus praedicti Regis ambo jurarunt. Idem fecit R. D. Episcopus N. Orator Ducis Sabaudiae. Inde Conservatores et Barones Urbis, ac Caporiones. Post illos supervenit Orator Venetorum, Dicis Mediolani, Ducis Ferrariae, tum Senensis, et Ducis Urbini, qui in concursu unius contra alium jurare prius quaerebant, propter praecedentiam. Supervenerunt multi Praelati et fere omnes electi ad IV. Custodiam prope ostium Conclavis, quorum nomina ponam inferius.
Quibus expeditis fuit data commissio Rmo. Camerario [Spinola] et Rmis Deputatis, ut pellerent omnes de Conclavi, exceptis nominatis et descriptis, et aliis qui pro communi usu et servitio erant deputati; quorum nomina inferius descripta sunt. Jam erat hora noctis, et ultra; necdum omnes expulsi erant. Fuerunt nonnulli inventi per Rmum D. Cardinalem Cibo et alios Cardinales, qui in diversis locis ascenderant, et sub Altari majoris Capellae, et inter fasces lignorum remanserant nonnulli, dicentes se descriptos, cum non essent.Quos Rms Camerarius in die sequenti dixit illos reperire, et expellere, quia faceret Scrutinium de omnibus, etiam singulariter legendo. His omnibus peractis, ecce voces deferentium cibaria, et socius meus curam intronisittendi habuit; et satis male, quia novus miles, videlicet D. Franciscus, et cum multis fabulabatur, quod ego prohibui quia non conveniebat nec deberet fieri. Insuper fere omnes Cardinales fuerunt ad confidendum et communicandum, ut contriti Deo placerent, et cum ejus adjutorio possent se bene disponere.
Die Lunae, 12 Octobris [actually, the 11th], summo mane Rms Cardinalis Farnesius celebravit [Missam], et in ejus Missa in Capella parva interfuerunt fere omnes Cardinales in rochettis et capucciis, et post communionem suam feci exclamare, quod omnes Cardinales qui vellent communicare de Sacramento accederent. Rms. Salisburgensis [Matthaeus Langius], Rms Tridentinus [Bernardus de Claes Madruccius], Rms de Bourbon, Rms de Grimanis, Rms de Giury, Rms de Lorena, Rms. de Medices, Rms de Auria, et quamplures communicati sunt. Feci confessionem pr eis, et Celebrans dixit: Misereatur vestri; Indulgentiam: et reliqua explevit. Fuit Missa de Spiritu Sancto. Nonnulli dicebant debere esse de Sede vacante, sed respondi quia Missa ista erat votiva pro devotione sua, ideo bene conveniebat; et post istam D. Sacrista celebraret illam de Sede vacante pro bono initio Conclavis, in qua venirent RR. Cardinales in croceis suis vocati ad sonum campanellae, ut moris est; sicque deberet fieri et placuit majori parti, licet aliqui graviter ferrent audire duas Missas. Recesserunt igitur fere omnes ad cellas suas, et post quartum horae ego accepi campanellam plusandam per totum Conclave. Cardinales omnes in croceis suis venerunt, et illis consistentibus in locis suis D. Sacrista inchoavit Missam. Vocavit me Rms. D. Decanus, et voluit intelligere quid faciendum esset post Missam. Dixi quod bonum esset fieri Congregationem, in qua legerentur Constitutiones et Jura caeremonialia, quae servari debent per ipsos Reverendissimos in electione Summi Pontificis futiri, et praesertim Julii II, qui simonia prohiberetur, et anathematizatur. Item quomodo procedendum esset, an per viam Spiritus Sancti, an per viam Scrutinii, et aperta vel clausa vota dari deberent.
Haec placuerunt sibi, et dixit quod post Missam vocaret me. Finita igitur Missa, idem Rms. D. Decanus vocavit me et voluit quod alta voce supradicta omnia proponere deberem, et placuerunt omnibus. Praemissae Constitutiones Sanctorum Patrum Romanorum Pontificum in simili electione editae in brevitate et substantia, videlicet Nicolai, quae incipit In nomine Domini in Decretis, Alexandri III. in Decretis, Gregorii X in VI. Decretal. Clementis V. in Clementinis, et Clementis VI. in Extravagantibus, demum Constitutio Julii. contra Simoniacos, quam socius meus alta voce totam legit. Post cujus lecturam recensui formam servandam secundum caeremonias tum in vita, in moribus, in conversando in Conclavi, inde in votando in electione, quae omnia placuerunt omnibus, et se illas servaturos jurarunt in pectore me rogato, praesentibus D. Sacrista et sociis meis ambobus testibus.
Recessimus nos, ac cardinales adhuc in Congregatione remanserunt. Post mediam horam vocarunt nos Magistros per sonum campanellae, et ingressi audivimus decretum esse inter ipsos RR. Cardinales collegialiter congregatos, non exclusa via Spiritus Sancti, quae semper reservata intelligitur, quod omnes elegerunt, et eligebant viam et formam scritunii secreti, quodque vota darentur aperta et publica; de quibus omnes unanimiter concordabant, sic omnes responderunt. Iem quod in primo scrutinio, quod fieret, etiam posset fieri accessus, prout placeret cuicunque volenti accedere, licet non consuevit in primo scrutinio; sed cum hoc aliquibus non placeret, quod primo esset locus accessui, injuxerunt mihi quod singulariter a singulis caperem vota, et secundum majorem partem procedi deberet: inveni omens convenire, quod esset locus accessui etiam in primo scrutinio exceptis Reverendis. Senensi [Francesco Piccolomini], Reverendis. Salisburgensi, Rmo. de Campeggio, Rmo. Hipporediensi [Ferrero]; reliqui omnes concordes de accessu praedicto, sicque praesentibus supradictis rogatus fui. Steterunt adhuc in Congregatione fere per duas horas, et ecce res miranda conclusa est electio Pontificis in Personam Rmi D. Cardinalis de Farnesio, et sic brevi manu Spiritus Sanctus inspiravit in cordibus illorum. Ivrerunt ad prandium, et cibaria intromissa sunt.
Cardinales per aulam magnam veniebant modo unus, modo alius, et sic fere omnes, ac si se reconciliarent; tunc inter nos, et alios cognitum fuit illum fore Pontificem. Facto prandio Cardinales in diversis locis congregabantur, et non poterant sustinere quin eum adorarent, et cognoscerent, etiam venientes ex abropto, et proiicientes se ad pedes illius, et osculando etc. Ego praemonui quod non permitteret in camera Cardinales sic venire; sed in Capella parva loco solito, et deputato in similibus, ubi Altare et Sacramentum erant, venirent; sicque placuit. Et hora ham 24 et ultra venerunt omnes, et ibi circulariter positis Rms. Senensis pronunciavit illum in Papam dicendo haec vel similia verba: Ego Franciscus, Episcopus Portuensis Prior, seu Subprior hujus Sacri Collegii RR. Cardinalium Spiritus Sancti gratia cooperante nomine totius Sacri Collegii et meo, eligimus in Summum Pontificem Romanum Episcopum, et totius universalisEcclesiae Pastorem Rmam Dominationem Vestram, videlicet Rmum D. Alexandrum Episcopum Hostiensem, Cardinalem, et Decanum: Requirimus consensum vestrum ad hujusmodi electionem et nominationem factam. Qui gratias agens omnipotenti Deo et ipsis Rmis DD. Cardinalibus acceptavit. Omnes et singuli Cardinales acclamantes, Sic dicimus et approbamus, amplectendo eum, et deosculando pedem et manum, de quibus omnibus rogatusfui praesentibus sociis, et Alphonso Sacrista, et certis Conclavistis testibus.
Cardinales omnes associarunt praelibatum Dominum nostrum Electum usque ad ejus cameram seu cellulam; post quorum discessum dixi Sanctitati suae, quod esset bonum facere unam protestationem, ex quo intendebant Cardinales solemnizare istam electionem per viam scrutinii, sicut jam decretum fuerat per Sacrum Collegium de mane post Missam, et fieret una protestatio solemnis, quod si Sanctitas sua interveniret in tali scrutinio, prout intendebat, per aliquem actum quem faceret seu interveniret in habitu tanquam Cardinalis, etiam votando vel quaecunquae faciendo, non intendebat in aliquo sibi praejudicare vel ab electione de se jam facta quovis modo discedere; sed illi insistere, imo in illa persistere semper, et solum intervenire ad effectum primam suam electionem solemnizandi et corroborandi, addendo electioni electionem, et jus juri accummulando, et prout latius in cedula penes me existente. Acta sunt haec in cellula sua, quae erat tertia in sala, ubi pro Cardinalibus publicandis consistoria fieri consueverunt; de quibus omnibus et singulis rogatus fui ego Blasius de Cesena Magister Caeremoniarum, et Notarius Apostolicus praesentibus ibidem Illustri D. Camillo de Sermoneta, et D. Honuphrio Pontano socio meo.
De igitur martis [Tuesday, October 12, not the 13th], summo mane omnes Cardinales venerunt ad Rmum D. Cardinalem de Farnesio jam electum in Papam, ut eum tanquam Papam et Pstorem associarent in Capella pro scrutinio faciendo, quos ego monui, ut caperent croceas suas, et scriberent singuli suas cedulas, ut statim finita Missa possent servare formam scrutinii, et portare et ponere cedulas ordine suo in calicem. Sic moniti, non existimantes ita fieri oportere, redierunt ad cameras suas, et vota scripserunt, assumpserunt croceas et venerunt simulque cum Electo bini et bini intrarunt Capellam. Missa celebrata, expulsis omnibus, et D. Camillo de Sermoneta, qui intus in Missa remanserat, posuimus mensam cum panno rubro ante altare cum tribus scabellis rubei coloris, super quibus Rmus Senensis tanquam Prior et Decanus modo sedit in mensa, a dextris ejus Rmus D. Cardinalis Salzburgensis Prior Presbyterorum Cardinalium, et a sinistris Rmus Cardinalis Cibo, qui consurgens portavit calicem cum patena desuper ex mensa ad altare in medio, et remansit in cornu Epistolae. Tum Senensis Episcopus Cardinalis Portuensis Subprior, et in hoc Decanus consurgens ivit ad altare, genuflexus oravit, et inde cedulam suam duobus digitis publice tenens posuit in calicem Rmo. D. Cardinali Cibo elevante de calice patenam, et inde cooperiente. Deinde surrexit Rmus D. Cardinalis Tranensis Episcopus [Joannes Dominicus de Cupis], et similiter portavit suam hoc ordine eis ostensam. Nos Magistri discessimus, et ipsi singuli singulas suas cedulas exhibuerunt. Quibus omnibus portatis venerunt ad mensam illi tres Priores et calicem coopertum patena profuerunt super mensam. Prior Episcoporum patenam elevabat, Prior Presbyterorum extrahebat cedulas, et illas dabat Priori Diaconorum, qui illas legebat, et publicabat. Et omnes tres annotabant nomina Eligentium et Electi. Quibus super lectis pulsu campanellae vocarunt nos Magistros Caeremoniarum, et consurgens Rms Cardinalis Franciscus Episcopus Portuensis, ut Prior et Decanus dixit adversum me:
Vos et alii Notarii Apostolici, ad quos spectat, eritis rogati in solidum, qualiter hoc Sacrum Collegium RR. DD. Cardinalium fecit scrutinium fieri, et servari solitum in simili actu electionis novi Pontificis Romani, et ex votis datis et receptis omnia vota concurrunt in personam Rmi. D. Alexandri Episcopu Hostiensis Cardinalis de Farnesio nuncupati, et hesterna die etiam per viam Spiritus Sancti ab omnibus electi et nominati. Et Ego idem Franciscus Episcopus Portuensis, uti ad praesens Decanus totius Collegii, ac meo et omnium ac singulorum Cardinalium hic collegialiter congregatorum nomine eligo et pronuncio eundem Rmum Cardinalem de Farnesio Episcopum Hostiensem praesentem et Papam Romanum et Summum Pontificem universalis Ecclesiae.
Omnes et singuli Cardinales surgentes una et alta voce et intelligibili responderunt et dixerunt: Omnes sic eligimus, dicimus, et pronunciamus in nomine domini unanimiter et concorditer. Acta fuerunt haec in Capella parva S. Nicolai Palatii Apostolici praesentbus ibidem Rev. D. Alphonso Sacrista, D. Honuphrio Pontano et Joanne Francisco [Firmano] sociis, necnon D. Fabio de Spolea et D. Martino Clericis et Secretariis Collegii, testibus, Ego Blasius de Cesenna Magister Caeremoniarum et Notarius Apostolicus una cum sociis praesens rogatus.
Post haec idem Rms Cardinalis Senensis, uti Decanus, nominibus quibus supra requisivit praelibatum S. D. N. Alexandrum electum in Summum Pontificem et Episcopum Romanum de ejus consensu ad electionem et nominationem hujusmodi, qui consurgens aliqualiter et gratias agens B. M. V., Sanctis Apostolis Petro et Paulo, in nomine Domini Nostri Jesu Christi consensit et acceptavit dictas electionem et nominationem de se factas, ut praemittitur, per praefatos RR. Cardinales praesentes, qui omnes eundem amplexi sunt, praesentibus supradictis testibus, me Blasio similiter rogato. Et Rmus Senensis ei anulum Piscatoris de manu Rmi Camerarii acceptum imposuit in digito. Requisivit postremo quod nomen vellet imponi, et respondit Paulus III. Vocavi duos primos Diaconos, videlicet Cardinales de Cibo et de Caesis ad papam, et duxerunt eum ad Sacrarium, id est ad cellulam parvam Sacristiae, et spoliarunt eum omnibus vestibus, quas ut Cardinalis habebat, videlicet caputium, rochettum, guarnatiam, sacconem cum certa diploide; et inde indutus vestibus papalibus, videlicet calceamentis rubeis cum cruce deaurata, diploide ex raso albo, tunica, alias subtana lunga, de panno albo, rochetto papali, amictu, alba, cingulo rubeo, stola, et cruce pectorali. Et interim aperta fenestrella Rms. Cardinalis Cibo porrecta cruce pronunciavit Populo in hunc modum:
Annuncio vobis gaudium magnum, Papam habemus Rmum D. Alexandrum Episcopum Hostiensem, Cardinalem de Farnesio nuncupatum, et imposuit sibi nomen Paulus III.
exclamando. Tum omnes clamarunt per mediam horam. Inde campanae, bonbardae, et tormenta infinita intonuerunt. Reduxerunt Papam in capellam, et sendens in sede camerali signavit multas supplicationes, Cardinalium primum, deinde Conclavistarum, et licet reclamaverit quod solum duas vel tres signaret, illi magis importune porrigebant. Interim multitudo Populi fregit Conclavis portam et violenter intrarunt, ut neque Cardinalibus locus esset standi. Curavimus ipsum poni super altare capellae cum pluviali rubeo et mitra pretiosa. Et Cardinales eo modo et ordine quo potuerunt, praestiterunt obedientiam deosculando pedem, manum, et os. Quo posito in sede gestatoria venerunt Conservatores et Capita Regionum et voluerunt eum portare in S. Petrum. Dixi Sanctitati suae quod debebant esse Parafrenarii usitati et experti. Tamen fuit contentus quod Romani eum portarent hac vice, quia sic eis promiserat et quidem male inaequaliter et tumultuose, ut illum modo in unum latus, modo in alium viderentur dejicere. Fuit tanta multitudo Populi, ut nullo pacto ad ecclesiam procedi posset. Nam Gubernator Palatii Episcopus ille de Gambara male praeparaverat Custodes, neque defensores Conclavis. Similiter in scalis, et ante cancellos altaris nulli erant Custodientes. Ego autem ut melius potui accessi ad Capellam S. Petri, et jam illam plenam inveni, maxime Baronibus, D. Ascanio Columna et D. Laurentio de Cera cum multis aliis. Papa in sede ut supra vectus tandem intravit, et depositus vix potuit genuflectere super faldistorio ibi parato. Ibi consurgens, super altare S. Petri sedit. Cardinalis Senensis intonavit Te Deum, quem prosecuti sunt Cantores. Interim Cardinales ad similem obedientiam, osculati sunt pedem, manum, et os Papae; et post Cardinales Orator Imperatoris, nonnulli Barones et Episcopi. Et finito hymno idem Cardinalis Senensis voce competenti Pater noster secrete complevit, inde versiculum et Orationem, prout in Libro Juramentorum cantando. Quibus peractis Papa ex altari descendens, conversus ad Populum, deposita mitra, et Cruce ante eum Subdiacono substinente, benedixit Populo dicendo, Sit nomen Domini, ut moris. tum in sede gestatoria, cujus pedale ille Romani portitores fregerunt, assumptus in Palatium ad cameras sibi praeparatas ascendit multo et ineffabili tumultu, ac turbine gentium. Ego et socius meus quasi confircati et quassati, semimortui recessimus et veni domum plenus sudoribus et angustiis. Quievi in lecto per duas horas.
Die 15 octobris D. Honuphrius et ego ivimus ad Rmum Camerarium, cui exposuimus quod Dominatio sua Rma nobis providere deberet de regalibus nostris in creatione Pontificis, et dixit nobis ut sibi daremus cedulam scrutorum quae nobis debebantur, et inde verbum faceret cum Domino Nostro, etc. Die 16. ego cum D. Honuphrio commendavimus nosmetipsos suae Sanctitati, etc. quod dignaretur committere Rmo Camerario ut de regalibus in sui assumptione nobis debitis provideret, et satisfaceret secundum consuetudinem hactenus observatam. Sicque sibi placuit et commisit. Insuper monui Sanctitatem suam, ut nemini assurgeret, enque biretum tangeret, sed signo Crucis omnes expediret; rursus ut faceret sibi coronam in capite rasam papalem ad instar Monachi, sicut dicebatur et solitum erat.
Die Sabbathi, 17 [Octobris] mane cum D. Honuphrio et Joanne Francisco, qui habebat calamare argenteum, quod in Conclavi delatum fuerat pro usu Cardinalium in scrutiniis, secum portavit et ad Pontificem vocati, Papa ostendit mihi coronam quam sibi fieri fecerat. Dixi capillos nomis largos, et quod corona major cum circulo parvulo esse debebat. Tum Dom. Franciscus praesentavit sibi calamare praedictum, quia melius conveniebat Sanctitati suae quam Magistris Caeremoniarum, Papa acceptavit libenter.
Die 29 octobris Populus Romanus tres currus praeordinaverat in modum arcuum triumphalium, fidei, caritatis et spei, et similium, quos circa horam 4. noctis cum multis Equitibus Conservatores, Capita Regionum cum aliis Civibus cum intortitiis albis trahi fecerunt in plateam S. Petri. Papa autem in fenestra venit. Descenderunt ex equis et ascenderunt ad Papam, osculati sunt pedem ejus, et D> Joannes de Capiteferro habuit oratiunculam satis, ut audio, gratam, Pontifici, qui erat Primus Conservator. Multaque signa pro laetitia fecerunt.
The Ambassador (Orator) of the King of Portugal, the Patriarch of the Indies, was Stephanus Gabriel Marinus [Eubel Hierarchia catholica III, p. 213].
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu