Cardinal Jacobus Ammannati-Piccolomini, Pii Secundi Pontificis Max. Commentarii rerum memorabilium quae temporibus suis contigerunt, a R. D. Ioanne Gobellino Vicario Bonnen. iamdiu compositi, et a R. P. D. Francisco Bandino Picolomineo Archiepiscopo Senensi ex vetusto originali recogniti, quibus hac editione accedunt Jacobi Picolominei Cardinalis Papiensis, qui Pio Pont. coaevus et familiaris fuit, Rerum Gestarum sui temporis, et ad Pii continuationem commentarii luculentissimi: eiusdemque Epistolae perelegantes, rerum reconditarum (Francofurti: in Officina Aubriana 1614), p. 733, Epistola CCCXCV:
IAC(OBUS) CARDINALIS PAPEINSIS CHRISTOPHORO PRATELLAE VICARIO SUO..
Hodie in Senatu Cardinalis mihi unus retulit id, quod etiam aliunde mihi rescire contingerat, multa isti Principi de me parum aequa, et vera fuisse renunciata super creatione Pontificis novi, quae pualo ante secuta est. Non possum non vehementer dolere, praesertim qui sciam rumoris huius de me falsi falsissimam originem. Scripsi litteras de hoc ad Principem. Mitto eas ad te apertas, ut Chchus noster ante perlegat, nec aliter reddantur, quam ipse reddendas probet. Nuda illa, et mera est veritas. Si quid confinxi, si quid commentus in eo sum, diras mihi ultrices, immo Deum ipsum vindicem deposco.
Amici Principis esse ferebantur Rothomagensis, Bononiensis, Reatinus, Mantuanus, Vincula. Tres primos suffragio meo iuvi, paratus et Mantuanum, si voluisset. Ipse Vincula persuasione aliorum adduci nunquam potuit, ut honorare me suffragio suo vellet: qua re commotus vices reddidi, atque ita offirmavi animum, ut si comitia ea decennium durassent, suffragaturus ipsi non fuerim. Nisi paria retulisset, alioquin neque Rothomagensis, neque Mantuanus mihi unquam faverunt. Vide quaeso quales erga me fuerint, qui se Principis istius amicos, et studiosos esse praedicabant. Rothomagensis, Bononiensis, et Reatinus sulum nominaverunt Nicenum: Mihi tamen luendae sunt uni poenae qui illorum exempla sum secutus. Dicet aliquis: bona illi fide versabantur. Cur igitur solus ipse non bona? Si studeban Niceno, cui et illi studuerunt? Vincula Neapolitano suffragatus est. Suffragatus sum et ipse aliquamdiu. Nempe quia satis constabit fore ut id ei minime succederet. Spoletinum quoque iuvi summa ope, quem sciebam istius Principis honori propensissimum semper fuisse: id quod Augustinus noster pro comperto habet. Suffragium meum praeter hos, quos dixi tulit nemo. Proinde haud scio quemadmodum certiorem quis eum facere potuerit, me inimicorum eius omnium fautorem, et suffragatorem fuisse. Si adesse voluissem, ubi periculum agebatur, et quibus infensum Principem sciebam, fortasse, alio quam Xysti nomine Pontificem haberemus. Non igitur iniuria me Deus viciscitur, qui facere omiserim quae facto opus esse noveram. Et dum isthuc respicio, Christianae religionis et status Ecclesiae commoda neglexerim.
Tu vero bonum habe animum. nam quod ad me attinet, quando nihil commisi, quod iure reprehendi possit, ita sum mente composita, ut quaecunque mihi adversa immineant, modice sim laturus. Vale.
The Princeps is the Duke of Milan (1466-1476), Galeazzo Maria Sforza, the eldest son of Francesco Sforza and Bianca Maria Visconti. Before 1466 he was Count of Pavia. He was the elder brother of Cardinal Ascanio Maria Sforza (1455-1505).
According to diplomatic correspondence from Cichus Simoneta to the Milanese ambassadors in Rome (Petruccelli, Histoire des conclaves I, 292; Pastor History of the Popes IV, p. 505 n.), Milan had several cardinals on its list of papabili: Capranica, Gonzaga, Francesco della Rovere, Ammannati, Agnifilius and d'Estouteville.
©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu