Sede Vacante 1458


Johannes Gobelin (of Linz am Rhein), secretary of Cardinal Piccolomini
(actually Pius II himself)
Commentarii   Book I

(August 1458)


Pii Secundi Pontificis Max. Commentarii rerum memorabilium quae temporibus suis contigerunt, a R. D. Ioanne Gobellino Vicario Bonnen. iamdiu compositi, et a R. P. D. Francisco Bandino Picolomineo Archipeiscopo Senensi ex vetusto originali recogniti, quibus hac editione accedunt Jacobi Picolominei Cardinalis Papiensis, qui Pio Pont. coaevus et familiaris fuit, Rerum Gestarum sui temporis, et ad Pii continuationem commentarii luculentissimi: eiusdemque Epistolae perelegantes, rerum reconditarum (Francofurti: in Officina Aubriana 1614), pp. 29-32.

Cesare Baronius, Od. Reynaldi, et Jac. Laderchi, Annales Ecclesiastici (edited by Augustinus Theiner, Orat.) Tomus vigesimus nonus (1454-1480) (Barri Ducis 1876) , pp. 158-159:

Josephus Cugnoni (editor), Aeneae Silvii Piccolomini Senensis... Opera inedita (Roma: Tipi del Salviucci 1883) , pp. 184-188 (and cf. pp. 179-180):


 

...odium quod in Alphonsum viventem [Calixtus] gesserat, eo extincto, in filium continuavit, regnumque Siciliae Alphonsi obitu ad Romanam Ecclesiam devolutum declaravit; eo ut vulgariter fama fuit, animo, ut nepotem suum Borgiam ad Regni fastigium extolleret. Sed quid vanius humana cogitatione? Dum Calistus, inimico Rege mortuo, nimis alto fertur animo, et iam sibi plana omnia esse censet, ipse quoque intra dies quadraginata, morbo captus, et extremo senio confectus, fatis fungitur. Ioannes Caimus, Francisci Sfortiae Mediolanensium Ducis Orator, Viturvio {Viterbo] transitum faciens, Aeneam illic adiit, visitationis causa, atque inter confabulandum, idcirco se missum ad Calistum, ait, ut ediceret ei non placere Francisco Sfortiae Ferdinandum paterno regno amoveri; quod si aliter Pontifici sederet in animo, sciret Mediolani Ducem adversum se futurum. Quo audito: Hoc, inquit Aeneas, nuncio, Calisto mortem affers. Neque aliter sequutum est. Namque ut accepit Pontifex Maximus Franciscum sibi de regno non assentari, mox aegritudinem incidit, ex qua mortuus est; quem sui nepotes in Basilica Sancti Petri sepelierunt in loco quem vocant beatae Mariae febris, olim Apollinis templum. Obiit autem octavo idus Augusti anno Salvatoris christi quadricentesimo quinquagesimo octavo supra millesimum [august 6, 1458]. Cardinales pro more egregias exequias fecere.

Haec cum accepisset Philippus Cardinalis Bononiensis, qui abud Balneum regium per aestatio...umata declinaverat, Viterbium venit: et cum Aenea simul ad electionem futuri Praesulis Romam profectus est. Cumque ambo una Urbem peterent, universam curiam, et maiorem populi partem extra moenia occurrentem invenere; affirmantibus cunctis eorum alterum in pontificem maximum electum iri. Reverterunt et ceteri cardinales intra centesimum lapidem commorantes; decem et novem in Urbe adfuere. Sed dum celebrantur exequiae, cardinalis Firmanus lenta febre correptus Calistum, cui succedere aspirabat, ad sepulchrum sequitur....

 

Cardinales duodeviginti decima die post Callisti obitum conclave ingressi sunt tota civitate suspensa in eventum rerum, quamvis sermo communis Aeneae cardinali Senensi Pontificatum maximum attribueret, neque enim quisquam fuit de quo major esset opinio. Conclave in Apostolico palatio apud S. Petrum perstructum est, in quo duae clausae sunt aulae, et sacella duo: in majori cellulas fecere, in queis cardinales ederent dormirentque: minus, quod S. Nicolai appellatur, consultationi electionique Pontificis asservaverunt, deambulationi omnium aulas. Ipsa die ingressus nihil actum est circa electionem:

sequenti capitula quaedam edita sunt, quae observari a novo praesule statuerunt, juraruntque singuli ea sese servaturos, si electio super se caderet.

Tertia die facta re divina, cum ventum esset ad scrutinium inventum est Philippum cardinalem Bononiensem et Aeneam Senensem paribus vocibus ad summum Pontificatum praestolari, utroque vocibus quinque vocato, ex reliquis nemo tres superavit. Villelmum Cardinalem Rhotomagensem, cive dolus fuit, sive odium, nemo ea vice elegit. Consueverunt Cardinales, scrutinio facto publicato, consedere, atque inter se colloqui, si qui sint qui mutare propositum velint, et vocem quam uni dederant, in alt(er)um transferre; qui modus eligendi, per accessum vocatur; sic enim concordia facilius invenitur. Quae res in primo scrutinio omissa est, impedientibus illis, qui a nullis electi fuerant, cum ad eos fieri non posset accessus. Itum est ad prandium. Exinde multae conventiculae factae sunt. Qui potentiores erant in Collegio auctoritate, atque opibus excellentes, ad se reliquos vocabant, et aut sibi ipsis, aut amicis Apostolatum querebant, rogabant, promittebant, minas ingerebant; nec defuerunt qui sine rubore, omni modestia procul reiecta, pro se ipsis verba facerent, summumque sibi Pontificatum arrogarent, sicut Villelmus Rhotomagensis, Petrus Sancti Marci, et Ioannes Papiensis Cardinales, nec Ilderdensis sese negligebat. Multa de se quisque praedicabat. Mira erat horum contentio, summa diligentia, inquieta dies, nox insomnis fuit. Rhotomagensis tamen non tam hos, quam Aeneam timebat, et Cardinalem Bononiensem, in quos videbat vota plurium ferri: maxime vero Aeneam timebat, cuius taciturnitatem non dubitabat longe valentiorem esse aliorum latratibus. Vocabat igitur modo istos, modo illos, et increpans eos dicebat, Quid tibi, et Aeneae? Quid eum Pontificatu Maximo dignum censes? Pedibus laborantem, et pauperem nobis Pontificem dabis? Quomodo revelabit inopem Ecclesiam inops? Aegrotantem aegrotus? Ex Germania recens venit: nescimus eum, forsitan, et Curiam eo traducet. Quae sunt in eo litterae? Poetam ne loco Petri ponemus? Et gentilibus institutis regemus Ecclesiam? At Philippum Bononiensem anteponendum existimas? Durae cervicis hominem, qui neque per sese gubernare calleat, neque auscultet recta monentibus. Ego in cardinalatu senior sum, non me imprudentem nosti, et doctrina pontificali sum praeditus, et regium sanguinem prae me fero, et amicis abundo, et opibus, quibus subvenire Ecclesiae pauperi possum. Sunt et mihi beneficia ecclesiastica non pauca, quae dimissus inter te et alios dispertiar. Addebat preces multas, quae si non satis valebant, minas adhibebat. Si quis simoniam eius obstare dicebat, qui Papatum venalem habiturus esset, non inficiabatur praeteritam vitam simoniaca labe infectam fuisse, sed in futurum iurabat mundas se manus habiturum. Astabat ei Alanus Card. Avinionensis, homo audax, ac venalis eiusque causam modis omnibus adiuvabat, non tantum quia Gallicus Gallico favebat, quantum quod ex promotione Villelmi, Ecclesiam Rhotomagensem, et domum eius in urbe, et Vicecancellariam expectabat. Vincebantur non pauci magnis pollicitationibus, et quasi muscae capiebantur ab homine, vendebaturque Tunica Christi, sine Christo. Convenere apud latrinas plerique Cardinales, eoque loco tamquam abdito, et secretiori, pacti inter se sunt quonam modo Villelmum Pontificem eligerent, scriptisque et iuramento se astrixerunt. Quibus ille confisus mox sacerdotia, magistratus, et officia promisit, ac provincias partitus est. Dignus locus in quo talis Pontifex eligeretur; nam foedas conventiones ubi convenientius ineas, quam in latrinis? Aderant Villelmo certis ex Cardinalibus: duo Graeci, Genuensis, Card. S. Sixti, Avinionensis, Columnensis, Papiensis, Vicecancellarius; Bononiensis vero, Ursinus et S. Anastasii dubii erant, pauloque mommento accessuri videbantur, et iam propemodum spem dederant, et, cum undecim concurrere viderentur, non dubitabant quin duodecim statim haberent; nam cum eo ventum est, praesto adest qui ait, et ego te Papam facio, ut eam ineat gratiam. Confectam igitur iam rem existimabant, nec aliud expectabant, quam lucis adventum, ut ad scrutinium veniretur. Iamque noctis medium effluxerat, cum ecce Bononiensis Aeneam adit, et dormientem excitans: Quid ais, inquit Aenea? nescis quia iam Papam habemus? in latrinis convenere aliquot Cardinales, statueruntque Villelmum eligere; nec aliud expectatur quam dies. Consilium meum est, ut surgens de lectulo eum adeas, vocemque tuam illi offeras, priusquam eligatur, ne si te adversante Pontificatum inead, odiosus fiat tibi. Ego mihi consulam, ne in priores incidam laqueos. Novi quid sit inimicum habere Pontificem. Calixtum expertus sum, qui nunquam pacificis oculis me intuitus est, cum eum non elegissem. Mihi ex usu videtur, eius, qui Pontifex sit futurus, ante venari gratiam. Ego quod mihi consilium accipio, id tibi do. Cui Aeneas, Consilium tuum tecum, inquit, Philippe, referto. Mihi nemo suaserit ut eum Beati Petri succesorem eligam, quem prorsus indignum puto. Absit a me hoc peccatum; si alii eum eligent, ipsi viderint. Ego mundus ero ab hoc scelere, nec me conscientia expugnabit mea. Dicis, durum esse Papam non habere benevolum: nihil hoc ego vereor; scio me non interficiet, quoniam non elegerim eum. At non amabit; non dabit stipem; non adiuvabit; paupertate premeris. Non est assueto dura paupertas; inopem vitam duxi hactenus; quid si moriar inops? Musas mihi non auferet, quae sunt in fortuna tenui suaviores. Ceterum non ego is sum qui arbitrer passurum Deum in manu Rhotomagensis Ecclesiam sponsam suam deperire; nam quid magis alienum est a Christi professione, quum Vicarium suum simoniae, atque impudicitiae deservire? Non fert divina pietas , hoc palatium, quod tot Sancti patres habitavere, aut speluncam latronum aut lupanar meretricium fieri. A Deo datur Apostolatus, non ab hominibus. Rhotomagensis qui demandare Pontificatum conspiravere, homines sunt, quorum cogitationes vanas esse quis nescit? Pulchre apud latrinas coniuratio facta est. In secessum conatus ibunt, et, sicut Arriana perfidia, in loco foetidissimo finem accipient iniquissima machinamenta. Crastina dies ostendet Romanum Praesulem a Deo eligi, non ab hominibus. Tu si christianus es, eum in Christi Vicarium non assumes, quem nosti Diaboli membrum esse. Atque his dictis Philippum terruit, ne Rhotomagensem accederet.

Exin summo diluculo Rodericum Vicecancellarium conveniens, percunctatus est, an sese Rhotomagensi vendidisset: Et quid uvs agam? respondit ille, acta res est. Convvenere apud latrinas miulti, atque hunc statuerunt eligere. Mihi non ex usu est cum paucis extra gratiam novi Praesulis remanere. Concurro cum parte, quae maior est, et causae meae consului. Cancellariam non perdam; schedulam enim promissionis habeo. Si non eligo Rhotomagensem, eligent alii, et ipse provabor officio meo. Cui Aeneas, O stulte, inquit, iuvenis! ergo tuae nationis hostem in Apostolatu collocaberis? et schedulae fidem dabis eius hominis, qui non habet fidem? Tu schedulam habebis; Avinionensis Cancellariam: nam quod tibi promissum est, et illi promissum est et affirmatum. Illi ne, an tibi servabitur fides? Gallo, an Chatelano Gallus amicior erit? Extero, an suo magis consulet? Cave tibi, inexperte iuvenis, cave stulte. Et si non est tibi Ecclesiae Romanae cura, si Religionem Christianam nihil pendis, et Deum contemnis, cui talem Vicarium preparas. At saltem tui ipsius curam habeto, qui, Gallo Papatum tenente, in extremis eris. Audivit haec patienter ab amico Vicecancellarius, seque admodum cohibuit. Post haec videns Aeneas Cardinalem Papiensem: Audio, inquit, et te cum his sentire, qui Rhotomagensem statuerunt eligere. Quid ais? Tum ille: Bene, inquit, audivisti. Pactus sum illi vocem dare, ne solus permanerem; iam enim certa res eius est, tot sunt qui ei promisere. Cui Aeneas: Alium te virum, inquit, esse existimavi, quam invenio. En quantum a tuis maioribus degeneras! Patruus tuus, sive avunculus fuit, Branda Card. Placentinus, cum esset Pontificatus Maximus ultra montes in Germania (nam Ioannes tertius et vigesimus, instituto Constantiensi Concilio, Romanam Curiam trans Alpes adduxerat) nunquam quievit donec in Italiam primam sedem reduxit; cuius arte, studio et ingenio factum est ut, abdicatis summo Pontificatu qui de eo contendebant, Martinus quintus eligeretur natione Romanus, ex domo Columnensi, Branda curiam Apostolicam ex Germania in Italiam reportavit; tu eius nepos, ex Italia transferes in Galliam! Italus homo, Galliae melius quam Italiae consulis! At Rhodomagensis nationem suam praeferet Italiae, et Gallus in Galliam cum summa dignitate advolabit. Dicis, iuratum est, non ibit absque Senatus consilio extra provinciam: non consentiemus ire volenti. Et quis Cardinalium est, qui sedenti in Apostolico thorno audeat adversari? Primus tu eris, qui, obtenta aliqua divite commenda, ito, inquies, quo velis, Pater Sancte. Et quid est nostra Italia absque Praesule? Retinemus Apostolatum, Imperio amisso, atque hoc uno lumine videmus lumen, et hoc te fautore, suasore, adiutore, privabimur? aut ibit in Galliam Pontifex Gallus, et orbata est dulcis patria nostra splendore suo; aut manebit inter nos, et serviet regina gentium Italia extero domino. Erimus mancipia Gallicae gentis. Regnum Siciliae ad Gallos perveniet. Omnes urbes, omnes arces ecclesiasticas possidebunt Galli. Calistus admonere te potuit, quo sedente nihil non occuparunt Chatelani. Expertus Chatelanos, experiri cupis Gallos? cito poenitebit expertum. Videbis Collegium Gallis plenum; neque ab illis amplius eripietur Papatus. Adeo ne ridis es, ut non intelligas hoc pacto perpetuum imponi iugum nationi tuae? Quid de nominis vita dicam? An non pudet homini lubrico et cui anima venalis est, Christi vices committere? En paranimphum egregium Sponsae Christi preparas quem lupo committis! Ubi conscientia? Ubi iustitiae zelus? Ubi hominis mens? Siccine a te ipso recessisti? Num te saepe dicentem audivimus, perituram Ecclesiam si in manus Rhotomagensis incideret? et te mori malle, quam ipsum eligere? Quae causa mutationis? An ex Daemonio repente in Angelum licis transfiguratus est ille; an tu ex Angelo in Diabolum, qui libidines eius et spurcitias et avaritiam diligas? Ubi amor patriae et vox illa semper Italiam caeteris nationibus praeferens? Existimabam recedentibus caeteris ab eius charitate, te numquam recessurum. Fefellisti me, immo te ipsum et patriam tuam Italiam, nisi resipiscis. Obstupuit his auditis Papiensis, et correptus dolore simul ac verecundia, illacrimatus est et post aliquot suspiris: Pudet me, inquit, Aenea. Sed quid agam? Promisi. Nisi Rhotomagensem eligo, proditionis arguar. Cui Aeneas: Eo ventum est, quantum intelligo, ut quocunque te vertas, proditionem incurras. Nunc eligendum est: Italiam patriam, Ecclesiam, an Rhotomagensem malis prodere? Victus his Papiensis, Rhotomagensi deficere minus probri existimavit. Petrus autem Cardinalis S(anc)ti. Marci cum accepisset Gallorum coniurationem, et spem amisisset potiundi Pontificatus, commotus amore patriae simul et odio, quo Rhotomagensem prosequabatur, circu(m)ire Italos Cardinales, hortari, monere ne patriam relinquerent; nec quievit donec apud Card. Genuensem [Giorgio Fieschi], excepto Columnensi, cunctos Italos congregavit, exposuitque coniurationem in latrinis factam, Ecclesiam perituram, et Italiam in perpetuum servituram, si Rhotomagensis Pontificatum assequeretur. Dixit rogavitque singulos ut sese viros ostenderent, consulerent matri Ecclesiae atque infelici Italiae, deponerentque quae essent inter se odia, et Italum potius quam exterum eligerent Pontificem. Quod si audirent, Aeneam caeteris praeferrent. Aderant Cardinales septem: Genuensis, Ursinus, Bononiensis, Sancti Marci, Papiensis, Senensis et Sanctae Anastasiae [Giacomo Tebaldi]. cuncti verba Petri approbavere, praeter Aeneam, qui se tanto munere indignum censebat.

Itum est deinde sequenti die de more ad rem divinam, qua peracta, scrutinium incoepere: calix aureus in ara positus est, et tres cardinales cum observavere, Ruthenus episcopus [Isidore of Kiev], Rothomagensis presbyter [d'Estouteville], et Columnensis diaconus [Prospero Colonna], inspicientes ne qua fraus intercederet: reliqui cardinales in suis locis consederunt, et surgentes ex ordine dignitatis ac senii, accedentes ad altare, schedulas in calicem mittebant, in quibus nomina eorum scripta erant, quos ad Pontificatum eligebant: cumque iret Aeneas, velletque suam papirum in calicem mittere, expallens tremensque Rhotomagensis: En, inquit, Aenea, habeto me commendatum. Temeraria prorsus vox eo in loco, in quo non licebat mutare scripturam: sed vicit prudentiam ambitio. Aeneas vero: Mihi te, inquit, vermiculo commendas? Nec plura loquutus, in suum locum abiit, schedula in calicem proiecta. cumque hoc omnes fecissent, mensa in medio aedis posita est, et tres cardinales memorati supra eam schedularum calicem everterunt, schedulasque legentes singulas alta voce nomina eorum annotaverunt, qui erant in illis conscripti, nec quisquam erat cardinalium, qui non pari modo nominatos annotaret, ne qua posset intervenire fraus et deceptio. Schedularum modus hic erat: scripserat quilibet manu propria: Ego Petrus, sive Joannes, sive alio nomine fuerit, in Romanum Pontificem eligo Aeneam cardinalem Senensem, et Jacobum Ulyssiponensem; nam et unum, et duos, et plures eligere permissum est, tacita conditione, ut prior nominatus praeferatur: quod si non habeat vota quae sufficiant, succedat proximus, ut eo facilius in unum conveniatur publicato scrutinio. Compertum est novem cardinales Aeneam elegisse: Genuensem, Ursinum, Herdensem, Bononiensem, S. Marci, SS. Quatuor Coronatorum, Zamorensem, Papiensem et Portugalensem. Rothomagensem vero tantum sex, reliquos longe inferius resedisse. Cardinales omnes admirati sunt, neque enim memoria hominum in tam parvo cardinalium numero ad novem voces per scrutinium quisquam ascenderat. Cum nemo satis votorum haberet placuit consedere, et viam, quam vocant per accessum, experiri, si forte ea die posset haberi Pontifex.

Sedebant omnes suis in locis taciti pallidique et tanquam a Spiritu sancto rapti essent, nemo aliquandiu loqui, nemo hiscere, nemo partem corporis movere praeter oculos, quos varias in partes jactabant: mirum erat silentium, et mira hominum effigies, neque vox audiebatur, neque motus cernebatur ullus. Mansere in eum modum aliquantisper expectantibus inferioribus, ut superiores accessum inchoarent. Exinde Rodericus vicecancellarius [Rodrigo Borgia] assurgens ad Senensem cardinalem accedo, inquit. Subsecutum est silentium, et alter alterum intuens suos nutibus indicabat affectus. Jam prope erat, ut Aeneam Pontificen videre viderentur: quod verentes aliqui e loco abierunt, ut ejus diei creationem eluderent: hi fuerunt Ruthenus [Isidore of Kiev] et S. Sixti [Juan de Torquemada] cardinales. sed cum nulli eos sequerentur, mox rediere. Tum Jacobus [Tebaldi] cardinalis S. Anastasiae: Et ego, inquit, Senensi accedo. Una jam Aeneae tantum vox deerat, duodecim siquidem Pontificem efficiebant, quod animadvertens Prosper cardfinalis Columnensis eam sibi gloriam acquirendam putavit, ut Pontificem ipse pronuntiaret. Cumque esset Aeneae veteri benevolentia conjunctus versus ad reliquos cardinales, Et ego, inquit, Senensi accedo, eumque papam facio. Quo audito, cardinales universi nihil morati ad pedes Aeneae sese projecerunt, eumque Pontificem salutaverunt, et rursus in suis locis residentes electionem factam approbaverunt nullo prorsus adversante. Ibique Bessarion cardinalis Nicaenus suo et eorum nomine qui Rothomagensi faverant: Laudamus, inquit, Pontifex maxime, tuam assumptionem, quam ex Deo esse non dubitamus et sane dignum te hoc munere, et censuimus antea, et nunc censemus, quod autem te non elegimus id fecit aegritudo tua, nam cum pedibus aegrotares, hoc tantum sufficientiae tuae deesse putavimus; est enim Ecclesia egens viro activo, qui possit itineribus corpus exercere, et imminentibus periculis occurrere, quae a Turcis formidamus; tu contra quietis eges, hoc nos ad Rothomagensem traxit; quod si fuisses corpore validus nullus erat, quem tibi praeferendum existimaremus. At cum Deo placuerit, et nobis placet, nos te Pontificem veneramur, et denuo quantum in nobis est eligimus, tibique fideliter serviemus.

Interjecto novi Pontificis, demisse de se sentientis atque electionem divino Numini et uiniverso collegio purpurato ascribentis, modesto responso, addit auctor: Priora exuit indumenta et albam Christi tunicam accepit, et interrogatus quo nomine vellet vocari, Pio respondit. Et mox Pius II appellatus est, et juratis quibusdam capitulis nudius tertius in collegio editis, in altari positus rursus a cardinalibus adoratus est, pedes ejus et manus et ora osculantibus. atque eo facto publicata est populo Pontificis electio ex alta fenestra, acclamatumque Pium II Pontificem haberi, qui fuerat cardinalis Senensis.

 


In the first printed editions, the text was abbreviated, no doubt to spare some feelings due to Aeneas Silvius' rather discussion of personalities and patriotism.

A. Kraus, "Die Sekretäre Pius II. Ein Beitrag zur Entwicklingsgeschichte des päpstlichen Sekretariats," Römische Quartalschrift 53 (1958) 25-80.

 

 

November 11, 2013 3:12 PM

©2012 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |