Sede Vacante 1417

Letter of Representative of University of Cologne

(Constance, May 31, 1417)


Edmundus Martene, Thesaurus novus anecdotorum Tomus II (Lutetia Parisiorum 1717), column 1675:

Venerabilis domine Rector,

Aliquandiu non scripsi matri meae universitati, quod non omisi ex desidia, sed de die in diem sperabam sentire meliora, dictam matrem meam exhilarantia, quae nondum sentire potui. Fuit namque et est quaedam disceptatio inter nationes et Castellanos, qui hucusque distulerunt se unire sacro concilio, volentes prius certificari de forma et modo electionis futuri summi pontificis, sentientes quod super hujusmodi electione domini cardinales aliter sentiunt quam nationes, et sic ista materia adhuc stat in tractatibus satis arduis. Novissime, scilicet pridie, obtulerunt domini cardinales domino regi et nationibus cedulam super forma electionis continentem in effectu, quod in electione summi pontificis essent omnes cardinales, et quod secundum numerum cardinalium reciperent in aequali numero simul de omnibus nationibus; et quicumque eligeretur per bonas partes cardinalium, et per duas partes illorum de nationibus, esset papa. Sed utrum haec cedula acceptetur a nationibus singulis, an non, ignoro, quia super hoc hodie et deinceps tractabitur in nationibus. Quarta feria fiet relatio de processu habito contra Petrum de Luna. Praepositus in Nydegghen fuit heri mortuus et sepultus. Alia non occurrunt de paresenti; et quam primum occurrerint meliora, quae speramus, scribam indilate. Placeat me recommendare matri meae universitati et singulis ejus suppositis. Dominus conservet eos in omni bono.

Scriptum Constantiae ultima Maii [May 31, 1417]


The Cardinals had just offered a new plan. The electoral college would consist of (a) all the Cardinals; and (b) an equal number of persons from the 'nations'. For a valid election, one would need a majority of the cardinals and two-thirds of the representatives of the 'nations'.

 

 

November 11, 2013 2:10 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |