Franz Ehrle, "Aus den Acten des Afterconcils von Perpignan 1408," Archiv fur Literatur- und Kirchengeschichte 7 (1900) p. 662:
Sanctissime pater et clementissime domine, supplici et himili recommendacione premissa.
Licet per alias nostras litteras clausas vestre sanctitati directas, datas in hac civitate Pisana XXIIII mensis septembris proxime preteriti, eidem sanctitati significaverimus deliberacionem hic sumptam inter nos et dominos alterius partis cardinales super generali concilio utriusque obediencie tenendo in hac civitate Pisana, XXV marcii proxime futuri et continuacione sequencium dierum ad fines et effectus in dictis litteris contentos, supplicaverimusque ut predicto consilio assensum ferretis et opem et in ipso concilio interesse personaliter, tamen ut omnia procedant cum debita solennitate et nichil de substancialibus omitatur, utile fore perspeximus, deliberacione communi et concordi habita inter nos et prefatos dominos cardinales alterius partis, ut sanctitas vestra per nostras patentes litteras vocetur et provocetur ad dictum concilioum et Gregorius eciam per eorum litteras patentes, ad finem quia, licet de canctitate vestra non dubitemus, quominus debitum suum faciat, nichilominus, ut concilio de vocacione solenni et debita possit fieri fides, et ut Gregorio omnis malignandi et subterfugiendi occasio auferatur, iuxta deliberacionem predictam, ipse vocetur per patentes prefatorum dominorum litteras et nos sanctitati vestre per presencium exhibitorem nostras patentes litteras super premissis dirigimus, supplicantes, ut eas benigne eadem sanctitas velit recipere, tamquam directas ex intencione fideli et ob iustam et necessariam causam, et super ipsis vestrum benignum nobis dare responsum, tale, ut speramus, de quo nos et cuncti fideles debeamus merito contentari.
Sanctitatem vestram conservet altissimus diu et feliciter ad pacem dandam ecclesie sue sancte.
Scriptum Pisis die X octobris {October 10, 1409]
Vestri humiles oratores:
Dominus autem noster ad premissam litteram primo per eum receptam respondit, ut sequitur:
Joannes Dominicus Mansi, Sacrorum Conciliorum nova et amplissima Collectio Tomus vicesimus-sextus (Venetiis: Apud Antonium Zatta 1784) 1180-1184:
Venerabilibus fratribus, Guidoni Praenestino, Nicolae Albanensi, Petro Tusculano, episcopis, Petro de Thurio presbytero, Amadeo de Salutiis, et Petro sancti Angeli, diaconis, S. R. E. cardinalibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Spiritus sanctus ecclesiae corpus vivificans, dirigens et gubernans , non solum unitatis et pacis, quia immo dicitur Spiritus veritatis. Sic itaque ecclesiae prosequi convenit unitatem, ut cum pace veritas, juxta mandatum propheticum, diligentur. Sane die vicesima mensis Octobris {October 20, 1409] litteras vestras datas Pisis XXIV. mensis Septembris [September 24, 1408] proximo praeteriti nos noveritis recepisse, inter caetera continentes, quod de voluntate et mandato nostro viam concilii prosequentes, cum anticardinalibus, qui sunt Pisis convenistis, et etiam accordastis per vos in civitate Pisana ad diem Annunciationis Dominicae instantem [March 25, 1409] convocaretur concilium, ut asseritis, generale: et quod haec via per vos tres, Prenestinum, de Thureio, et S. Angeli, et dilectos filios Petrum Tolosanum [Pierre Ravat, created cardinal on September 22, 1408], Antonium de Chaleato cardinales, et bonae memoriae Joannem cardinalem Armaniaci [Jean d'Armagnac], tunc archiepiscopum Rotomagensem, ac venerabilem fratrem nostrum Petrum archiepiscopum Tarraconensem, et dilectum filium Joannem de Podionucis magistrum generalem ordinis fratrum Praedicatorum, quos dudum Libernim misimus, fuit concorditer aperta, et per nos demeum approbatos quodque in procinctu nostri recessus de Portu Veneris, per dilectum filium Joannem Malerusi sacristam ecclesiae Magalonensis vobis mandavimus, ut praefatam viam prosequeremini animo constanti ac indefesso labore; adjicientes nobis etiam supplicando quod cum praedicta via sit Deo grata, et auctoritatibus veteris ac novi testamenti, patrumque exemplis ac sacris canonibus approbata, et propter aila, quae non exprimentes allegatis, lucida fundamenta sufficienti ratione fulcita, per quam solum schisma extingui posse, ut scribitis, aestimatur, dignaremur praefato concilio ferre opera pariter et assensum, vocando, ut dicitis, ex superabundanti et ad cautelam illud in dictis loco et termino: ac personaliter ibidem conveniendo cum proposito in certis casibus renunciandi papatui in eodem.
Quibus visis, ad aliqua solum quae facti sunt pro nunc duximus respondere, cum veritate facti seriem recitando: ut illi tres, qui ex vobis praemissis interfuistis, factum melius ad memoriam reducatis; et alii, immo etiam omnes Christi fideles, veritatis videant fundamentum, et quamtum caute in tam arduo et periculoso negotio eos oportet ambulare. Scitis enim, cum satis notorium existat, nos pro executione sacrae et desideratissimae unionis, et eorum quae pro ejus filici consummatione scripta et oblata sunt, nostrae obedientiae cum magnis damnis et laboribus, summisque terrae et maris periculis accessisse; et demum ad loca inter Lucam et Portum Veneris constituta, et existentia in ipsius Angeli obedientia, et per ambassiatores Venetorum, et alios de obedientia dicti Angeli aperta, nos velle accedere, obtulisse.
Verum his omnibus per eumdem Angelum denegatis, et minime observatis, de Liburno pro nobis, et de Pisis pro ipso Angelo, per eum aperte et publice oblata, licet inaequalia, et nobis periculosa et incommoda loca, etiam contra aliquorum ex vobis opinionem, duximus acceptanda. Quae omnis et multa alia praefatus Angelus, in suae et multarum animarum periculum, et contra suorum praetensorum cardinalium, multorumque magnorum de sua obedientia consilium, facere et adimplere publice recusavit. Ceterum omnem tractatum unionis et quamcumque audientia, salvamque conductam, nostriis nunciis et alia denegavit. Propter quae et alii multi ex suis praetensis cardinalibus, dictum Angelum in civitate Lucana deserentes, Pisis se personaliter transtulerunt, nos cum instantia deprecantes, ut ad eos appropinquare velimus, Liburnum accedendo.
Nos autem de vestro et aliorum venerabilium fratrum nostrorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium consilio, tunc ad dictum locum Liburni accelere decrevimus sine mora. Sed quia salvus conductus prius a Florentinis ob securitatem et victualia, et a domino Lucano propter transitum aliorum, qui per terram nos erant secuturi, necessarius videbatur: De nostro et aliorum praedictorum fratrum nostrorum consilio, vos tres praedictos, una cum quinque supra nominatis, ad antedictos praetensos praemisimus cardinales pro illorum consolatione, et ut pro hujusmodi securitatibus habendis vestra, circumspectio laboraret cum bulla nostra credentiali, sed ad communes instructiones vobis omnibus traditas communiter referente. Quae quidem instructiones per te, dilecte fili cardinalis S. Angeli, principaliter formatae, et demun concorditer approbatae, nihil aliud in effectu continebant nec continent, nisi quod antefatos cardinales confortaretis in Domino, et informareris de nostro bono proposito et brevi accessu ad Luburnum, audiretisque et sentiretis quas vias et modos pro unione ecclesiae servare et prosequi intendebant, et de illis nos curaretis reddere certiores: ad hunc videlicet finem, ut cum praedictis fratribus communicato consilio, possemus procedere commodius in agendis. Visis igitur et recensitis praedictis instructionibus in forma authentica, continentibus praemissa tantummodo, et auditis depositionibus dictorum cardinalium, Tolosani, et de Chalento, et Tarraconensis, ac generalis Praedicatorum publice et sonstanter asserentium, se nec vos tres ipsis praesentibus aliud quam sit in dictis instructionibus, nostra ex parte movisse seu aperiusse: hoc firmiter de vobis et ipsis credidimus et credimus, nec aliud credere verisimiliter debeamus, quod videlicet praeter instructiones nostras attentaretis aliquid ex nostra parte nobis inconsultis prosequi, nec etiam aperire.
Scitis praeterea, quod per dictos Florentinos et dominum Lucanum, non obstante multiplici nostra et vestris, ac dictorum praetensorum cardinalium aliorumque instantis, fuit vobis et nobis omnis salvus conductus et securitas denegata. Ob quam rem nos adire non valuimus Liburnum, nec vos Pisas, ex quo oportuit quatuor ex praetensis cardinalibus ad vos Liburnum se transferre. Postmodum vero per dilectum filium Simonem Salvatoris cum instructionibus per vos sibi datis, de prolocutis inter vos et dictos praetensos quatuor cardinales, nos et praedictos fratres nostros informare curastis. Quibus instructionibus perlectis, nihil de praedicta via nobis innotuit, nostro, ut asseritis, nomine prosecuta. Bene tamen ex vestris parte per dictas instructiones et alis, verbo et scripto manu tua, dilecte fili cardinalis santi Angeli, correctis fuimus nihilominus informati, quod dictis praetensis cardinalibus vobis separationem a nobis, et cum ipsis conventionem; et c oncilii convocationem sine nobis suadentibus, constanter in facie restitistis: per organum tuum, fili cardinalis sancti Angeli, expresse allegando, quod haec secundum Deum et justitiam per vos fieri non poterant, nec debebant vos de his requirere; et quod ad nos tamquam ad caput, qui promissa conventa et concordata ad unguem servavimus, convocare concilium generale, et unionis negotium tractare, principaliter spectabat, prout haec multis rationibus fundavistis.
Postremo non ignoratis quod praefati quinque ad nos redeuntes, qui in ultima die tractatus, quae fuit die undecima Junii [June 11, 1408], propter eisdem imminentia pericula de Liburno recedentes, nostram praesentiam adierunt, vestrum trium et sui ex parte nobis referentes, quod ultima collatio inter vos, et saepedictos praetensos quatuor cardinales, habita fuerat, quod ordinarentur certae requisitiones dicto Angelo faciendae: ante quarum quidem ordinationem, et aliam quamquarum quidem ordinationem, et aliam quamcumque receptam conclusionem, seu factam concordiam, ipsos, ut dictum est, recedere, et ad nos venire, eis gravi imminenti periculo, cogebantur. Qui ex parte vestra nobis instanter consulerunt, ut dimissis illis partibus, nostram et nos sequentium personas in tuto, cujusvis morae sublato dispendio, poneremus: cum per certas missas litteras vobis constaret, quod de nostra et eorum captione ibi mandatum venerat, unde posset grave in Dei ecclesia scandalum suscitari. Quibus pensatis satisque notorie divulgatis, de fratrum nostrorum concordi consilio, et eorum pulsanti instantis, ad locum tutum et securum cum nostris decrevimus nos transferre: volentes nihilominus, ex quo in illis partibus ulterius adesse personaliter nequibamus, solemnes nuncios cum plena potestate ibidem dimittere, qui super agendis darent operam efficacem. Sed quemadmodum vobis et multis notum est, salvus conductus cum instantis postulatur, eis per gubernatorem Januae, procurantibus ambassiatoribus carissimi in Christo filii nostri regis Franciae illustris, in ipsis partibus tunc moram trahentibus, extitit denegatus: licet non credamus, hoc de dicti regis voluntate et constantia aliquatenus processisse. Propter quod nec eos dimittere, nec in illis partibus secure potuimus ulterius remanere. Tandem de dictorum fratrum nostrorum et notabilium praelatorum aliorum consilio, in nostri recessus procinctu generale concilium, brevi termino omnium Sanctorum instanti [November 1], in villa Perpiniani Elnensa dioecesae, utpote propinquior: inter loca secura, solemniter et publice duximus convocandum. His igitur omnibus consideratis, attendite cum scribitis, quod per sacristam Magalonensem praedictum vobis in nostri recessus procinctu injuxerimus ut constanter prosequeremini dictam viam. Haec enim et praefatus sacrista palam atque constanter, et instructiones sibi datae, quae de manu praefati Joannis cardinalis Armaniaci [Jean d' Armagnac, created Cardinal on September 22, 1408] scriptae mnaus, nihil contineant super illo. Ceterum si forsan testes et scripta authentica superius allegata vobis non sufficiant: hoc saltem vobis et cuilibet intelligenti sufficiet evidenter, videlicet, quod non est credibile, immo nec verisimile, quod nos cum nostro collegio, de nostro et aliorum fratrum consilio, cum tanto periculo recedentes, denegato vobis et nobis in Pisis et aliis partibus, ut dictum est, salvo conductu et securitate, et convocato per nos, ut dictum est, concilio generali, vobis in eodem nostri recessus procinctu, prout scribitis, per dictum sacristam mandaverimus, quod per vos concilium vocaretur: quod non valet quocumque verborum colore verificari. Et quibus cuilibet recte inspicienti constare otest, quod praedicta nostro nomine et mandato, atque voluntate seu approbatione, ut vestra continet litera, non fecistis, nec facere potuistis.
De vobis igitur mirantur milti et magni, quid est quod vos quinque vel sex, ut dictum est, nobis et nostrum collegio inconsultis, quem papam et dominum vestrum scitis, quique pro unione ecclesiae sanctae Dei tot et tanta fecimus et obtulimus, et alia majora omni tempore parati fuimus facere pro hujusmodi unione, et qui concilium generale non solum non denegamus, immo de fratrum nostrorum consilio convocamus, et in liminibus ipsius celebrationis existimus, et ad quem solum concilii generalis celebratio pertinet, ad similia procedere tentavistis. Qua tamen si sancta, canonica, et juridica, sicut ssseritis esse, deomnstraveritis nos recusabimus. Tantum nos allicit tranquillitas populi Christiani. Super quibus cum nostro collegio in hoc sacro generali concilio de proximo in hac villa Perpiniani, loco utique celebri et insigni, idoneo per nos celebrando deliberare intendimus, et super allegatis et requisitis per vos pro unione utilibus, quod justum et canonicum visum fuerit, totis viribus prosequimur, et efficaciter cum suffragio Divinae gratiae exequemur.
Ad quod generale concilium vos in virtute sanctae obedientiae per nostras litteras convocavimus, et expresse harum serie convocamus, sperantes indubie, cum omnis pro vobis et aliis se sxhibeat securitas, et illuc in allegato per vos tempore, si nobis utile visum fuerit, revertendi tempus adsit satis longum, quod in dicto generali concilio personaliter studebitis interesse. Et tunc lucida fundamenta, quae habere praetenditis, licet illa non explicaveritis, poteritis declarare: quae libenter audiemus; et benigne, in quantum rationabilia visa fuerint, admittemus. Praemissisque diligenter attentis, credere non valemus, vos nec quemquam nobis posse cum ratione consulere, ut convocato hic generali concilio, ad quod jam plurimi ex Hispaniarum et aliqui Franciae, Sabaudiae, Provinciae etque Vasconiae partibus, praelati atque notabiles personae adsunt, quicquam innovare ante celebrationem concilii debeamus.
Ad id tamen quod tangitis, ut personaliter vel per procuratorem Pisas conveniamus, papatui, in certis casibus renunciaturi, et aliis in vestra littera contentis, solum pro nunc respondemus: nos firmam in Domino spem habere, quod ipso adjuvante, cujus recta sunt consilia, cum deliberatione dicti generalis concilii, talem, super his et aliis veram unionem concernentibus, recipiemus conclusionem, quod breviter, quantum in nobis erit, hoc detestabile, et proh dolor: nimium diuturnum schisma, tolletur de medio, et vera unio in Dei ecclesia subsequetur.
Datum Perpiniani Elneris diocesis, septimo Idus novembris, pontificatus nostri anno decimo quinto. [November 7, 1408].
Cardinal Petrus Blavi, Cardinal Deacon of S. Angelo in Pescheria, called the Cardinal Sancti Angeli, died on December 12, 1409 [Eubel, Hierarchia catholica I, p. 29], and did not take part in the election of John XXIII in Bologna in 1410. He must not be confused with Cardinal Peter Stefaneschi (created by Innocent VII in 1405), who also had the Deaconry of S. Angelo in Pescheria, or with Pope Gregory XII (Angelo Correr), who is usually called Angelus among the followers of Benedict XIII.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu