Sede Vacante 1409

June 5—June 26, 1409

Letter of Wenceslaus, King of the Romans and of Bohemia
to his Subjects, withdrawing obedience from Gregory XII
(January 22, 1409)


Edmundus Martene et Ursinus Durand, Veterum Scriptorum et Monumentorum Amplissima Collectio Tomus VII (Parisiis: apud Montalant 1733), columns 923-925:

Wenceslaus Dei gratia Romanorum rex semper Augustus et Bohemiae Rex, universis Christi fidelibus saltem in Domino, et ad illam quam magnopere affectamus, ecclesiasticam unionem pariter anhelare.

Quamvis omnium regum proprium officium esse videatur, judicium et justiciam colere et eripere de manu calumniantium vi oppressos; ad Romanum tamen principem cunctis temporalibus potestatibus divina dispensatione praelatum inconcusse pertinere dignoscitur, ecclesiae in suis necessitatibus et turbationis temporibus opportunum auxilium exhibere. Cum igitur per multorum annorum curricula antedicta Dei ecclesia Christi sponsa usque ad haec tempora, diversis, quod dolenter referimus, divisionum et contentionum fuerit intricationibus involuta; ex quibus quanta mala provenerint quemlibet christicolam credimus non latere, eorum praecipue nunc de papatu contendentium, qui eam contra juramenta et vota sua Deo et hominibus praestita, universoque orbi suis litteris publicata, in praefata lacrymabili divisione retinere satagunt et contendunt, est temeritati ab universis Deum timentibus restitendum.

Quod attendentes nos, qui matris nostrae calamitatibus merito compatientes, ad ipsius reintegrationem pro cunctis malis sedandis summo conatu semper aspiramus, quam etiam procurare totis viribus nullatenus desistemus. Consideranted quoque quod reverendissimi in Christo patres, domini cardinales utriusque collegii, amici nostri carissimi, pacis et unionis ecclesiae Dei verissimi zelatores, postquam varios modos pro unione ejusdem ecclesiae, fulti diversorum doctorum et peritorum consiliis, prout ex litteris eorum et plurium fide dignorum testimoniis accepimus, attentassent, apud praefatos hodie contendentes nihil omnino proficere potuerunt; propter quod ad extremum hujus morbi devenientes remedium, ipsos in sua obstinacia et pertinacia reliquerunt, et ab eis personaliter separati, et in unum convenientes collegium, majestatis nostrae et universorum principum et cunctorum Christi fidelium praesidium obtestantur, suppliciter exorantes, ut dictis contendentibus sic in reprobum sensum datis, omnis penitus obedientia subtrahatur, nec eis de juribus sedis apostolicae aliquatenus respondeatur, ut hac saltem via inducti, cogantur accelerare ad Christiani populi pacem et Dei ecclesiae unitatem.

Nos igitur eorum salubria remedia cum multa maturitate, ut certi sumus, inventa eximie commendantes, eorum deliberamus requisitionibus justis annuere, et ipsorum nos affectibus pro tam sancto et pio exsequendo bono, efficaciter in omnibus confirmare. Inhibemus itaque omnibus et singulis principibus tam spiritualibus quam saecularibus, ceterisque cathedralibus ac collegiatarum ecclesiarum praelatis, canonicis et ministris, necnon abbatibus, abbatissis, praepositis et commendatoribus monasteriorum, ac etiam archidiaconis, decanis et plebanis ecclesiarum parochialium, cunctisque aliis officiariis et subditis nostris, et regni nostri Bohemiae, quibuscumque nominibus nuncupentur, praesentibus firmiter et districte, ne quispiam de cetero aliquas litteras, gratiam vel justitiam continentes Gregorii Romani et delebatorum suorum, vel sibi adhaerentium recipere aut exsequi audeat vel permittat, aut ei jura seu obventiones quascumque respondeat quovis modo, tamdiu quousque unio in sancta matre ecclesia non veniret adoptata, prout indignationem nostram, ac corporis ac rerum suarum dispendia affectat evitare.

Mandamus igitur omnibus et singulis officiis, burgraviis, magistratuum consulibus, juratis, et comitatibus civitatum, oppidorum et villarum, virtute praesentium seriose, quatenus singulos mandatis nostris hujusmodi sic pro bono universalis ecclesiae emanatis non obtemperantes, aut eis se quomodolibet opponentes arrestare, arrestatosque ad nostram studeant praesentiam destinare, aliter non facturi nostrae gratiae sub obtentu ac poena memorata.

Datum Montibus Cathinis XXII. Januarii, regnorum nostrorum Bohemiae XLVI. Romanorum vero XXXIII.


 

 

November 11, 2013 12:00 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |