Joannes Dominicus Mansi, Sacrorum Conciliorum nova et amplissima Collectio Tomus vicesimus-septimus (Venetiis: Apud Antonium Zatta 1784) columns 126-128:
OCTAVA SESSIO GENERALIS
Qua die Veneris [May 10, 1409], superius assignata, fuit Missa celebrata per Episcopum Mass. Orationes et Veni Sancte Spiritus etc. et alia suffragia post missam dici consueta dixit Dominus Ostiensis, Evangelium Dominus Barrensis diaconus Cardinalis, litanias diaconus et subdiaconus, qui in Missa serviverunt, et fuerunt aliae solemnitates observatae, prout in aliis sessionibus.
Quo facto, dixit unus notarius ex parte totius Concilii, quod omnes qui non habuerunt vocem in concilio, irent extra Ecclesiam, exceptis Doctoribus, Magistris in Theologia, et servitoribus de mitra Dominorum Cardinalium.
Tunc omnes vocem non habentes etc. exiverunt. Et Magister Simeon, advocatus, ascendit cathedram et dixit quod terminus erat assignatus ad audiendum depositiones testium super articulis datis per promotorem seu procuratorem Concilii, factum duorum de papatu contendentium continentibus.
Sed quia terminus nimis brevis, et etiam propter duo festa, quae occurrerent in medio, non potuerunt testes examinari, ideo hoc omittebatur usque ad aliam sessionem proxime assignandam.
Sed ex parte dicti procuratoris seu promotoris petebatur, prout alias petitum fuit in collatione articulorum datorum superius die Mercurii XXV. Aprilis, per sanctam Synodum declarari et decerni prout in sequentibus continetur.
Primo, unionem duorum collegiorum factam fuisse et esse legitimam, canonicam, rationabilem et necessariam pro tam sancto opere consequendo.
Item, hanc sanctam Synodum esse debite, juste et sancte per ipsum collegium sic unitum congregatam.
Item, congruo tempore dictam vocationem esse factam, et in loco tuto, idoneo et habili.
Item, ad ipsam sanctam Synodum velut repraesentantem universalem Ecclesiam, cognitionem hujus causae, extirpationem schismatis, ac etiam decisionem pertinere.
De qua petitione ipse procurator in cathedra cum advocato existens petiit, per notarium ad perpetuam rei memoriam fieri publica instrumenta.
Posthaec fuerunt vota sedentium in Synodo per notarios super praemissis petitionibus scrutata. et placuit omnibus, et omnes consenserunt.
Rursum idem advocatus ascendit cathedram et dixit quod per promotores seu procuratores per Concilium electos petebatur, per hanc sanctam et generalem Synodum pronunciari et declarari, Dominis Benedicto et Gregorio de papatu contendentibus, et cuilibet ipsorum, libere, licite et impune potuisse ac posse et debere ab el tempore, quo per ipsos vel alterum ipsorum cessatum fuit a prosecutione unionis per viam mutuae cessionis, per ipsos et quemlibet ipsorum promissae et juratae, et etiam per Gregorium voto firmatae, viam ipsam cessionis contrarios verbo vel facto damnabiliter reprobando, papalem obedientiam subtrahi. Hoc enim facere tenetur et debet sancta Synodus, praecipiente Domino Num XVI. cap. [Numbers 16:26] Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere de omnibus quae sunt apud ipsos, ne simul pereatis cum peccatis eorum.
Deinde descendit et fuerunt petitae voluntates sedentium in Concilo. Qui omnes consenserunt, demptis Dominis Prenestrino et Albanensi Cardinalibus, qui dixerunt quod super hoc volebant maturius deliberare. Sed, hoc non obstante, Dominus Patriarcha Alexandrinis [Simon de Cramaud], et Episcopus Sarisberiensis [Robert Hallam] Anglicus, de voluntate totius Concilii, dictis duobus Dominis Cardinalibus exceptis, iverunt ad cathedram, et praedicta per promotores petita per modum sententiae declaratum, et hoc per organum dicti Domini Patriarchae, dicendo: Declarat et decernit haec sancta et universalis Synodus, etc.
De quibus omnibus promotores seu procuratores per concilium deputati petierunt, ad perpetuam rei memoriam fieri publica instrumenta, etc.
Et fuit alia sessio assignata ad diem Veneris proximam, qui erat XVII. mensis hujus Maii. Et sic Finis.
Augustinus Theiner (Editor), Caesaris S. R. E. Cardinalis Baronii, Od. Raynaldi et Jac. Laderchii Annales Ecclesiastici Tomus Vigesimus Septimus 1397-1423 (Barri-Ducis: Ludovicus Guerin 1874), sub anno 1409, no. 46, p. 259:
Sancta Synodus, habita plena et matura deliberatione, decernit, pronuntiat et declarat unionem ac conjunctionem factam de duobus collegiis dominorum S. R. E. cardinalium fuisse et esse legitimam et canonicam, ipsamque sua auctoritate roborat, approbat et confirmat pro bono tam sancti et pii negotii ac evidenti et imminenti necessitate universalis Catholicae Ecclesiae, exstirpationis schismatis, ac unionis et reintegrationis iosius Ecclesiae, ac etiam hanc sanctam Synodum per dominos cardinales utriusque collegii ad tantum bonum simul unitos et congregatos tempore congruo, et in loco tuto, habili, idoneo, securo et libero rite, debite et canonice convocatam. Declarat insuper, pronuntiat et decernit per Dei gratiam hic esse generale Concilium repraesentativum totius universalis Ecclesiae Catholicae rite, juste, et rationabiliter fundatum et congregatum, et ad hoc Generale Concilium tanquam ad unicum superiorem et judicem in terris pertinere hujus causae et omnium propositorum contra dominos Benedictum et Gregorium nominatos contendentes, seu, ut asseritur, colludentes de papatu, cognitionem, examinationem, decisionem ac omnimodam determinationem, ac omnium et singulorum ad dictam causam pertinentium quoque modo dependentium, et incidentium seu emergentium ex praemissis.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu