Sede Vacante 1409

June 5—June 26, 1409

Letter of Wenceslaus, King of the Romans, King of Bohemia

(Bratislava, November 26, 1408)


Joannes Dominicus Mansi, Sacrorum Conciliorum nova et amplissima Collectio  Tomus vicesimus-septimus (Venetiis: Apud Antonium Zatta 1784) column 112:

Reverendissimis in Christo PP. DD. S. R. E. Cardinalibus, amicis nostris charissimis, RR. PP. amici carissimi.

Quanta cordis affectione, quantaque animi aviditate unionis S. Matris Ecclesiae reintegrationem, aliquandiu hactenus ferventer praestolatum relatione, noscimus. Testis est experientia, quae per se qoquitur; testis est et solers scriptorum ac nunciorum vestrorum crebra per Nos vobis caeterisque mundi principibus et fidelibus super hoc transmissorum replicatio, quae vos coram majestate nostra ejusdem unionis protestatur utique utiles promotores. Vos enim, ut ex tenore ejusmodi scriptorum vestrorum didicimus, in resecandis tanquam vitiosis pestiferi schismatis contagiis, veluti fideles medici, absque intermissione temporis sollicitos, et in reducendis in sanctae unitatis corpore, imbecillitate languentibus membris pristinae sanitati vos redditis plurimum operosos. Super quo sinceritatem vestram tanto altius commendamus, quanto vos non per hoc tam propria commoda, quam verius Christi fidelium non ambigue cernimus lucra quaerere animarum.

Ne autem sollicitudinis nostrae, quam ad unitatem et statum ecclesiae semper ultro gerimus, diligentia paternitatibus vestris sit forsitan incognita, seu aliquatenus peregrina, ecce scire placeat quod receptis pridem ab honorabili Hieronymo de Gydemberg doctore decretorum, sacri palatii auditore devoto nostro dilecto vestris tam litteris, quam relationibus curiosis, confestim illustres terrarum nostrarum Slesiae Principes consanguineos nostros, caeterosque regni Bohemiae episcopos et praelatos ad nos accersivimus, cum eisdem de unione et matris ecclesiae salutifera consilia inituri. Freti itaque eorum mature digestis consiliis, prout ipsorum scripta dilucidant, juxta suasionum vestrarum hortamina, ad generale Concilium per vos super festo Annunciationis gloriosae Virginis Mariae, in civitate Pisana proxime venturo celebrari indictum, solemnes Ambaxiatores de sanguine nostro decernimus transmittendos.

Nos enim, Patres venerabiles, in hoc fausto proposito juxta desideria vestra, tanquam Romanorum et Bohemiae Rex, et omni nostra obedientia et potentia recipere et accipere volumus sine dolo, prout super his honorabilis magister Joannes Cardinalis de Regusiam familiaris devotus, fidelis, dilectus,Paternitates vestras latius informabit, cui in referendis hujusmodi fidem nostro nomine velitis credulam adhibere, singularem in eo nobis complacentiam ostensuri.

Datum Uratislaviae die 26 Novembris, Regnorum nostrorum anno Bohemiae XLVI. Romanorum vero XXXIII.

Wenceslaus D. G. Romanorum Rex semper Augustus et Bohemiae Rex. Ad mandatum d. Regis Jacobinus Canonic. Pragensis.


 

 

November 11, 2013 11:55 AM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |