Sede Vacante 1389

October 15, 1389—November 2, 1389

[Roman Obedience]

King Richard II of England against Papal Impositions

 

Thomas Rymer,   Foedera, Conventiones, Literae, et cujusque generis Acta Publica...,VII  (London: Churchill 1709),  pp. 644-645:

 

Rex, Venerabili in Christo Patri W[illemo Courtenay] eadem gratia, Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem.

Licet vos non lateat qualiter, ad conservationem jurium et consuetudinum regni nostri Angliae ac indempnitatis et rectae gubernationis populi nostri ejusdem, vinculo juramenti sumus astricti, ac de jure et consuetudine praedictis impositio aliqua eidem Populo nostro, absque comuni consilio et assensu ejudem regni, fieri seu levari non debeat ab eodem quovis modo,

supplicante insuper Nobis, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium nuper tento, comunitate ejusdem Regni, contra hujusmodi impositiones, Clero Regni nostri praedicti, per Summum Pontificem, eo tempore publicatas et exactas, remedium apponere,

et quod qui extunc, Ligeorum nostrorum, vel alius, aliquas Bullas Papales, pro hujusmodi impositionibus levandis, aut aliis novitatibus faciendis, per antea minime usitatis, quae in Nostri vel Regni nostri dampnum cedere possent, deferret,

vel si quis de hujusmodi impositione vel novitate publicationem, seu hujusmodi impositionem, vel novitatem, sine assensu nostri et Regni nostri praedicti, colligi vel levari seu solvi fecerit,

tanquam Proditor Nobis et Regno nostro praedicto adjudicaretur, et executionem haberet,

de assensu ejusdem Parliamenti per Nos concessum fuisset ibidem quod nichil foret levatum vel solutum, quod in onerationem vel dampnum Regni nostri praedicti vel Ligeorum nostrorum ejusdem cedere posset,

nihilominus, jam de novo, ut accepimus, quaedam impositio Clero ejusdem Regni nostri, ad quoddam subsidium denariorum, eidem Summo Pontifici, ad impositionem suam, solvendam, et auctoritate vestra, sive Suffraganeorum vestrorum ad mandatum vestrum, levandum, absque hujusmodi Comuni Consilio et assensu Regni nostri praedicti, facta existit, contra consuetudinem et concessionem praedicta,

de quo miramur, maxime cum, aliquo tempore transacto, in Regno nostro praedicto, nova talia visa non fuerint nec audita, et Nos nova hujusmodi in eodem Regno nostro fieri temporibus nostris pati non debeamus, sicuti non possumus salvo juramento nostro praedicto,

vobis in fide, qua Nobis tenemini, et sub forisfactura omnium quae Nobis forisfacere poteritis, injungimus et mandamus quod ab hujusmodi novis impositionibus et exactionibus, Clero nostro praedicto faciendis, omnino desistentes, ea omnia et singula, per vos seu ad mandatum vestrum pro levatione et exactione hujusmodi subsidii sive impositionis, facta vel attemptata, sine dilatione et difficultate quacumque revocetis, et revocari faciatis, ac summas denariorum quascumque, si quae per vos, seu ad mandatum vestrum in hac parte exactae et levatae fuerint, personis, a quibus levatae fuerunt, integre et sine dilatione restitui et resolvi faciatis;

vobis insuper, ex habundanti, injungentes et mandantes ne hujusmodi subsidio sive impositioni contribuatis, aut summam aliquam ex hac causa quomodolibet solvere praesumatis, sub fide et forisfactura antedictis.

Teste Rege apud Westmonasterium decimo die Octobris [October 10, 1389].   Per ipsum Regem.

 


Consimile breve dirigitur Th[omae Arundel] Archiepiscopo Eborum, Angliae Primati, sub eadem data.

Item, consimilia brevia diriguntur episcopis subscriptis, sub eadem data (omissis illis verbis Suffrageanorum vestrorum) videlicet,

W. Episcopo Wyntoniae.
R. Episcopo London.
Th. Episcopo Exon.
J. Episcopo Sarum.
R. Episcopo Bathon. et Wellen.
R. Episcopo Coventr. et Lichfeld.
H. Episcopo Wygorn.
J. Episcopo Lincoln.
J. Episcopo Elien.
H. Episcopo Norwicen.
J. Episcopo Meneven.
L. Episcopo Assaven.
J. Episcopo Landaven.
J. Episcopo Bangoren.
W. Episcopo Dunolm.
Th. Episcopo Karliol.

Item, consimilia brevia diriguntur subscriptis, sub eadem data; videlicet,

Custodi spiritualitatis Episcopatus Roff.  sede vacante.
Custode spiritualitatis Episcopatus Cicestriae
Abbati de Bello, Collectori medietatis unius decimae, super Clerum in Dioecese Cicestriae, per Summum Pontificem, ad usum suum levandae, impositate,
Deputato Priori de Rochestria, Collectori etc. in Dioecese Roffen.

Consimile breve dirigitur J. Episcopo Herefordiae, sub dat. vicesimo die octobris.

A very similar letter was also sent to Jacobus Dardain, Nuncio Domini Summi Pontificis in Anglia.

 


Jacobus Dardani, Clerk of the Apostolic Chamber, and Papal Collector in England, from 1380; Nuncio as of May 1, 1388 [Bliss-Twemlow, Calendar of Papal Registers IV, p. 267].   He was Canon of the Church of Tropea and Archdeacon of Norfolk [Bliss-Twemlow, Calendar of Papal Registers IV, p. 261, 280; Le Neve, Fasti Ecclesiae Anglicanae, 483].

 

 

 

October 29, 2014 9:19 PM

© 2014 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |