Heinrich Finke, Acta Aragonensia. Quellen zur deutschen, italianischen, franzosischen, spanischen, zur Kirchen- und Kulturgeschichte aus der diplomatischen Korrespondenz Jaymes II. (1291-1327) (Berlin und Leipzig 1908), no. 118, pp. 181-183 [August 17, 1304]:
Illustrissimo domino ac magnifico principi domino Jacobo Dei gratia regi Aragonum servi sui fideles frater Bernardus Pelegrini, Vitalis de Villanoua et Guilelmus de Laceria se ipsos cum humilì recomendacione et devocione ad omnia servicia preparatos.
Notum sit vostre regie magestati, quod XI die a decessu domini pape cardinales fuerunt inclusi in quodam palacio satis magno, ubi tribus diebus primis habuerunt cibarìa, queque omnia voluerunt. Post quinque diebus sequentibus habuerunt de uno cibario habundanter, postmodum de pane, vino et aqua debuit eis secnndum constitutionem utilem ministrari. Set ut a multis dicitur, sive per artem et magisterium aliquorum sive per cominaciones sive per munera habent sufficientem comestionem, ut a pluribus affirmatur. Quod est causa et materia, quod papam non faciant ita cito. Nec ita etiam sunt inclusi, quoniam de quadam pulcra portìcu possunt ad recreacionem mutuam contra dictam constìtutionem prospìcere hinc et inde. Que quidem constitucio, si fuisset in omnibus observata, iam papam habuissemus, aut cito, ut creditur, haberemus.
Set nunc timetur verisìmiliter, quod
non cito set nimis tarde eligant et concordent, precipue cum
sit manifesfa divisio inter ipsos et faciunt notabiliter duas
partes. In quarum una sunt dominus Matheus Rubey sicut
capud, dominus Tederìcus episcopus Civìtatis papalis, dominus
Loonardus episcopus Albanensis, Petrus Yspanus episcopus
Sabinensis, frater Gentilis presbiter cardinalìs, dominus
Franciscus Neapoleonis dominus Jacobus Gayetani, dominus
Luchas de Flisco, dominus Franciscus Gayetani, diachoni cardinales; in alia vero parte sunt dominus Neapolio sicud capud,
dominus Johannes Bocamathia episcopus Tuseulanus, frater
Johannes de Mora episcopus Portuensis, frater Nicholaus
episcopus Hostiensis, dominus Johannes Monachi et dominus
Robertus Cisterciensis, presbiteri cardinales, dominus Landulfus
Neapolitanus, dominus Guilelmus de Pergamo et dominus
Ricardus de Senis, dìachoni cardinales.
Qui Ricardus infirmus a principio pre dolore eicivit de palaczio nec postea rediit. Non ignoret autem vostra circumspecta prudencia, quod a principio dicebatur, quod predictus frater Johannes de Mora comunem omnibus se redebat nec ad partem aliquam declinabat. De consilìo eciam sue partis domino Matheo in principio adherebat. Dictus etiam frater Nicholaus sicut comunis ad concordandum alias [se abe]bat (?). Set cum ad nominacionem summi pontificis convenissent et pars altera dictum fratrem Johannem nominasset et parti alteri obtulisset, ipsa pars, videlicet domini Mathei nec nominare eum ipsum voluerunt nec in eum eciam consenserunt. Et idem factum est de dicto fratre Nicholao.
Unde ipsi duo fratres videntes et atendentes, quod eos pars domini Mathei recusabat et pars altera promovebat, adheserunt totaliter parti domini Neapolionis et adherent ac faciunt cum illis . . . in omnìbus manifesto. Unde ita sunt divisi et in suo proposito obstinati, quod quasi ipsimet desperant, ut dicitur, quod non possint concordare in aliquem de se ipsis. Ultra eciam hoc pars domini Neapoleonis aliquociens parti alteri obtulerunt, quod vel facerent aliquem de parte sua aut ipsi de parte scilicet Neapoleonìs, facerent papam de parte alia, quod pars domini Mathei penitus denegavit. Et quod plus est, pars domini Neapolionis, nominavit de extra collegium bene octo. Ex quo aliquis de parte alia provocatus nominavit aliis cocum suum!
Et nisi quod adhuc manus domini est extensa, timetur
ex predictis, quod non possint de facili in aliquem concordare.
Tamen hiis diebus dominus patriarcha Iherosolimitanus transiens per Spoletum dixit nobis expresse, quod de consilio utriusque partìs cardìnalium et assensu, super quo habebat literas
aliquorum cardinalium et specialiter domini camerlenci [Teodoro Raineri ?], ibat
ad dominum regem Carolum, ut venire Perusìum festinaret:
dicentes ipsi cardìnales, quod, si venerit, habebunt cito papam
secundum suam eciam voluntatem, cum ipse posset viam ad
concordiam invenire. Alias non habebunt forsitan infra
annum.
Ceterum notificamus regie celsistudìnì, quod propter infirmitates magnas et mortes, que fuerunt et sunt Perusii,
ubi quasi infiniti mortui sunt et cotidie moriuntur, quia eciam
nichil possemus facere de vestris negociis, cardìnalibus sic
inclusis, ut parceremus eciam expensis, cum Perusìi sit maxima caristia: ideo transtulimus nos Expoletum, ubi per unam
tantum dietam distamus ab ipsis cardinalibus et ideo cotidie
statum eorum scimus, et quasi omnes per Dei graciam sumus
sani, licet multi ex familia nostra ymmo quasi omnes fuerunt
infirmi graviter et duo sunt mortui ibi . . .
Dat. Expoleti
secunda die post festum asumpsionis beate virginis [August 17].
© 2014 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu