SEDE VACANTE 1304-1305

July 7 , 1304 —June 5, 1305



Letter of Pope Clement V  to King Philip IV
acknowleging the King's recognition of his election

(October 13, 1305)

Stephanus Baluzius, Vitae Paparum Avinionensium (Paris: apud Franciscum Muguet 1693), II, p. 62:

 

Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.

Qualiter et quomodo supereminentia deitatis, que merita cunctorum excedit et vota, humilitatem nostram, tunc Burdegalensis ecclesie regimini presidentem, in preeminentia apostolice dignitatis assumpsit, plene recolimus regie celsitudini nostris litteris intimasse, quod de solempnitate consensus a nobis postmodum prestiti et aliorum dependentium ab eodem factum fuisse summo desiderio, prout relatu quorumdam intelleximus, affectasses. Super quo majestatem regiam volumus non Iatere quod illa, non alia, consideratione omisimus tue magnitudini scribere, nisi ex eo quod Narbonensis archiepiscopus et magister Petrus de Latiliaco, familiares tui, presentialiter ea viderant, per quos regalem magnificentiam de premissis reputavimus esse certam, et ex eo etiam quod diem et locum quibus coronationis nostre solernpnia, auctore Deo, proponimus recipere intendebamus sublimitati regie indicare. Eapropter quod in hac parte omissum extitit molestum non gerat regia celsitudo. Consensum autem electioni prefate solempniter et publice, licet inviti, ac multis devicti instanciis prestitimus viiii kal. augusti [July 24, 1305]. Verum super quibusdam que postmodum cum tuis sollempnibus nunciis tractavimus, que mandavimus per te et eos secreta teneri, [63] de quibus nobis postmodum tuis supplicasti litteris quod ea posses tribus vel quatuor personis aliis, de nostra licentia, revelare ultra numerum ex pairte nostra tibi per eos intimatum, placet quod en tribus vel quatuor seu pluribus aliis ultra prefatum numerum communicare valeas, de quibus circumspectioni regie videbitur expedire. Scimus enim quod illa personis non revelabis aliis nisi quas credis honorem nostrum et tuum diligere et zelari.

Datum apud Salsanum, iij ydus octobris, pontificatus nostri anno primo [October 13, 1305].




 

 


Clement V was crowned at Lyon on November 13, 1305, after having waited for the Cardinals to arrive from Perugia.  They had wanted Clement to come to Perugia for his coronation, but Clement ordered them to come to France.  King Philip IV attended the coronation.  

 

 

October 11, 2014 5:22 PM

© 2014 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | List of Conclaves | | Conclave Bibliography |