Cesare Pinzi, Storia della citta di Viterbo, illustrata con note e nuovi documenti in gran parte inediti Volume II (Roma 1888), p. 249 n. 1:
In nomine Domini. Amen. Anno Nativitatis ejusdem MCCLXXI. Indictione XIV, xxiii die exeunte mense novembris, Ven. viro Domino Theodaldo in Summum Pontificem electo.
In presentia mei Notarii et testium subscriptorum, R(everen)di Patres Domini Dom. Guillelmus.. tituli Sancte Marie Presbyter, et Dom. Ubertus Sancti Eustachii Diaconus Cardinales, dixerunt precipierunt et pronunciarunt omnia que inferius describuntur, et michi Notario injunxerunt ut ea in scriptis redigerem, et exinde facerem publicum instrumentum, videlicet.—Quod cum ad audientiam Dominorum Cardinalium pervenisset, quod sepulchrum cum corpore Sanctissimo Recordationis Dom(ini) Clementis Pape Quarti, de loco ubi collocatum fuerat, fuisset ad alium locum, contra ordinationem predictorum Dominorum Cardinalium, ausu temerario transportatum, iidem Dom(ini) Cardinales ipsis D. D. Guillelmo et Uberto commiserunt, ut audirent et de plano cognoscerent per quos et a quibus, vel de quorum consilio, auxilio vel mandato, hoc extitit attemptatum. Sane, vocatis ab ipsis... et comparentibus coram eis Archipresbytero et Magistro Andrea de Orte, Canonicis Ecclesie Sancti Laurentii Viterbiensis pro se et aliis canonicis ipsius Ecclesie, ut dicebant, et Mathia Theatino, dicente se Generalem procuratorem Ven. P(hilippi, OFM). D. Episcopi Viterbiensis, sed executorem solummodo in hoc facto, cujus excusationem ipsi D. D. guillelmus et Ubertus non admiserunt, cum super hiis non faceret ullam fidem, dixerunt eidem Archipresbytero et Magistro Andree, mandarunt etiam et injunxerunt expresse, tam ex parte dictorum D. D. Cardinalium, quam ex sua, quod ipsi tumulum vel sepulchrum cum corpore predicto D. Clementis reponerent et collocarent, vel reponi et collocari facerent in locum pristinum, under fuerat, contra ordinationem D. D. Cardinalium, transportatum. Item, quod in opere, jam circa locum, ubi dictum sepulchrum est transportatum, inchoatum, ulterius non procederent... Item, quod violatores ipsius tumuli vel sepulchri, et temeritatis hujusmodi presumptores, vel quorum consilio, auxilio vel mandato hec presumpta fuerint, eisdem D. D. Guillelmo et Uberto revelarent publice vel secrete; quodque etiam insinuarent dicerent ac denunciarent ... tam predicto Episcopo, quam Canonicis Viterbiensibus et omnibus aliis quos scirent, vel crederent esse vel fuisse in hoc facto culpabiles, et ipsi coram eis... nec non Archipresbyter et Magister Andreas predicti, una cum eis, qui super hec eos vocari contingerit, compareant audituri et recepturi tam penam quam penitentiam, pro tante presumptionis et temeritatis excessu, sicut viderint expedire. Preterea idem D. D. Guillelmus et Ubertus Cardinales specialiter prefato Mathie dixerunt, mandarunt et injunxerunt expresse, quod, tam ex parte dictorum D. D. Cardinalium, quam ex sua, prefato Dom(ino) Episcopo nunciaret, diceret et mandaret, quod ipse Episcopus suos subditos induceret et moneret, et qua convenerit censura compelleret, ad hoc videlicet, ut dictum tumulum vel sepulchrum, cum corpore in pristinum locum reponant et collocent, sicut prius ibidem, ubi fuerat collocatum. Et nihilominus districte precipiendo mandantes, quod a dicto opere jam incepto omnino desistant... Quodque etiam omnes illos quos invenerit esse, vel fuisse, aliquo modo in hoc facto culpabiles, monitione premissa, puniet et castiget, prout de jure poterit et debebit.
Actum Viterbii in camera prefati D. Guillelmi Cardinalis, et presentibus Ven. Viro D. Petro Apost. Sedis Camerario et Notario, Fratre Jacobo de Benevento, Ord. Fr. Predicat. et Fratre Johanne de Viterbio, Procuratore ejusdem ordinis....
It was left to Gregory X, however, to settle the matter.
Feliciano Bussi, Istoria della città di Viterbo (Roma 1742), p. 411-412; Pinzi, Storia della città di Viterbo II, p. 251 n.1.
Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei, Dilecto filio R(icardo Annibaldi). S. Angeli Diacono Cardinali salutem et apostolicam benedictionem.
Dilecti filii Prior et Fratres Ordinis Praedicatorum Viterbien. sua nobis conquestione monstrarunt, quod cum nos olim causam, quae inter ipsos ex parte una, et Archipresbyterum et Capitulum Ecclesiae Viterbiensis ex altera vertebatur super eo quod iidem Archipresbyter et Caqpitulum corpus fe. rec. Clementis Papae praedecessoris nostri, qui apud Ecclesiam dictorum Prioris et Fratrum elegerat sepulturam, in praedicta Viterbiensi Ecclesia fecerant tumulari, corpus ipsum dictis Priori et Fratribus restituere indebite denegantes, tibi sub certa forma duxerimus committendam, tu licet juxta formam tibi a Nobis traditam in causa ipsa procedens, sententialiter pronuntiaveris, corpus praefatum restituendum fore Priori et Fratribus memoratis, tamen super eo quod dicti Archipresbyter et Capitulum quoddam sepulchrum marmoreum, quod Ven. Frater noster P(etrus) Archiepiscopus Narbonensis tunc Sedis Apostolicae Camerarius pro sepeliendo eodem corpore fabricari fecerat, contra prohibitionem ipsius Archiepiscopi, ac etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, et post denunciationem novi operis eis factam, temere accipere, ac in eodem Viterbiensi Ecclesia construere praesumpserunt, nihil penitus decrevisti. Quare praedicti Prior et Fratres nobis humiliter supplicarunt, ut praedictum sepulchrum una cum dicta corpore sibi restitui faceremus; quo circa tuae discretioni per apostolica scripta mandamus, quatenus vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit, appellatione remota, decernas, faciens quod decreveris, per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere.
Datum Lugduni, II Kal Aug. Pontificatus nostri anno III [July 31, 1274].
Even this did not settle the matter.
Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio R. S. Angeli Diacono Cardinali salutem et apostolicam benedictionem.
Suo nobis dilecti filii Prior et Fratres Ordinis Praedicatorum Viterbien petitione monstrarunt, quod nos olim causam, quae inter ipsos ex parte una et Archipresbyterum et Capitulum Ecclesiae Viterbiensis ex altera, vertebat super eo, quod iidem Archipresbyter et Capitulum corpus fel. rec. Clementis Papae Praedecessoris nostri, qui apud Ecclesiam dictorum Prioris et Fratrum elegerat sepulturam, in praedicto Viterbiensi ecclesia fecerant tumulari, corpus ipsum dictis Priori et Fratribus restituere indebite denegantes, tibi sub certa forma audiendam commisimus, et etiam terminandam: Sane tu juxta formam tibi a nobis traditam in causa ipsa procedens per sententiam quae in rem transit judicatam, pronunciasti corpus praefatum restituendum fore Priori et Fratribus memoratis; vewrum Parochiani praedictae Vitgerbiensis Ecclesiae se super hoc memoratis Priori et Fratribus indebite opponentes, ipsos Priorem et Fratres, quo minus corpus ipsum de praefata Ecclesia Viterbiensi ad locum ipsorum libere deferre volebant, contra justitiam impedire praesumant: Quare praedicti Prior et Fratres nobis humiliter supplicarunt, ut providere sibi in hac parte paterna sollicitudine curaremus: Quodcirca discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, dictos Parochianos et quoslibet alios, qui super hoc dictis Priori et Fratribus se duxerint indebite opponendos, ab impedimento et oppositione hujusmodi omnino cessare, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, praevia ratione compellas.
Datum Lugduni Kal Aprilis Pontificatus anno IV [April 1, 1275]
©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu