Monumenta historica ad provincias Parmensem et Placentinam pertinentia. Chronica Fr. Salimbene Parmensis, Ordinis Minorum (Parmae: Petrus Fiaccadori 1857), pp. 212-213 [Cronaca I, p. 304-305]:
... Sacerdotes et clerici saeculares conquesti sunt domino papae Innocentio quarto, quod non poterant habere oblationes in Missis, quia ita bene isti duo ordines celebrant Missas suas, quod totus populus vadit ad eos; quapropter petimus de eis justitiam nobis fieri. Quibus Papa respondit: cum aliqui celebrent summo diluculo, aliqui in media tertia, aliqui post tertiam jam cantatam, non video qua hora isti possint dicere Missas suas, si audio vocem vestram; quia post prandium celebrare non debent, neque post nonam, neque quando debent dicere officium vespertinum, et ideo audiendi non estis. Verumtamen Papa volens satisfacere clericis, qui nimis eum de hoc negotio sollicitabant, et quia fratres Minores postea sperabat absolvere, contra ambos ordines dedit litteras, ut saltem diebus sollemnibus a mane usque post tertiam ecclesiarum januas minime aperirent, ne sacerdotes, parochiales et matrices ecclesiae oblationibus fraudarentur.
Cum autem frater Johannes de Parma generalis minister misisset ad eum fratrem Hugonem Zapoldum de Placentia, qui erat bonus physicus et lector in theologia in ordine fratrum Minorum, et morabatur cum nepote Papae domino Octobono [Fieschi, Cardinal deacon of S. Adriano (1251-1276)], qui fuit postea et ipse Papa Adrianus tertius [quintus !], ut rogaret Papam, quod amore Dei et beati Francisci et etiam pro honore et bono suo, totius populi christiani salute litteras illas destrueret, non exaudivit eum . . . et ita erat gravatus ad mortem Papa Innocentius quartus; et erant ibi duo fratres Minores theotonici, qui dixerunt Papae: certe, domine Papa, nos stetimus in terra ista multis mensibus volentes bovis loqui, et vobiscum nostra negotia ordinare; sed ostiarii vestri nos non permittebant intrare, ut faciem vestram videre possemus: modo non curant de custodia vestra quia amplius a vobis nihil habere expectant. Verumtamen nos lavabimus corpus vestrum . . . Post paucos vero dies factus est Papa Alexander quartus, qui fuerat fratrum Minorum cardinalis protector, gubernator et corrector; et statim destruxit litteras illas. Verumtamen magister Guillielminus de Gatadhego [Gattatico] quidam Parmensis, qui sub Innocentio Papa quarto vicecancellarius fuit, non transivit impunitus, quia instigator et sollicitator istorum malorum fuerat, et religiosos non diligebat. Cumque infirmum faceret se portari, sperans quod nativus aer corpori suo sanitatem conferret, obiit in civitate Assisii, et fuit sepultus in loco beati Francisci....
Monumenta historica ad provincias Parmensem et Placentinam pertinentia. Chronica Fr. Salimbene Parmensis, Ordinis Minorum (Parmae: Petrus Fiaccadori 1857), pp. 251-252 [Cronaca I, pp. 330-331]:
Anno Domini MCCLIII. Indictione XI [1254, Indiction XIII] fuit factus dominus Guido de Gente, civis Parmae, Potestas reginus per dominum Ghibertum de Gente ejus fratrem, tunc Potestatem Parmae in concordia partis de foris et in concordia partis intus civitatis Regii. Et eodem anno die martis, quarto exeunte mense octobris, in festo beatorum Apostolorum Symonis et Judae [October 28], dominus Ghibertus de Gente Potestas civitatis Parmae et Communis, cum ancianis Consortii sanctae Mariae Virginis parmensis civitatis, et cum aliis bonis hominibus ejusdem civitatis iverunt ad portam sanctae Crucis cum omnibus hominibus civitatis Regii, et duxerunt dominum venerabilem electum Guillielmum de Foliano episcopum reginorum [1252-1283] cum aliis omnibus hominibus de parte de foris in civitatem Regium, cum magna leaeticia et cum crucibus et vexillis et sacerdotibus et religiosis personis. Et die mercurii, tertio exeunte dicto mense [October 29], praenominatus dominus Ghibertus Potestas Parmae, in plena Concione per tubas et campanas, in platea Communis Regii, coadunato populo fecit sententiam inter partes intus et de foris, quae sententia scripta et posita fuit in Statuto communis Regii: in qua die tertio exeunte mense octobris factus fuit dominus Guido de Gente Potestas reginus per dictum dominum Ghibertum Potestatem Parmae fratrem suum.
Eodem anno MCCLIII. septimo idus decembris [December 7], in Festo Sancti Ambrosii, in sero paulo post crepusculum, obiit apud Neapolim inclytae recordationis dominus Papa Innocentius quartus, pontificatus sui anno XII; et in sequenti die dominus Stephanus sanctae Mariae trans Tyberim presbyter cardinalis diem clausit extremum: quorum corpora in neapolitana ecclesia sepulta, in pace quiescunt, amen. Et quia dominus Bertholinus Tavernerius de parma erat tunc temporis neapolitanus Potestas, clausit civitatem, et retinuit cardinales, ne possent ire quoquam, sed sine mora eligerent Papam; et quia per voces concordare non poterant, elegerunt per compromissum. Et dominus Octavianus diaconus cardinalis imposuit mantum meliori homini de curia, ut dixit, scilicet domino Raynaldo episcopo ostiensi; et dictus est Papa Alexander quartus, circa Nativitatem Domini factus, ita quod in festo sancti Thomae Cantuariensis Ferrariae rumores audivimus.
Alexander quartus, natione campanus, coepit anno Domini MCCLIII: sedit annis VII. Hic de civitate Anagniae oriundus fuit, et dicebatur dominus Raynaldus episcopus ostiensis: cardinalis fuit ordinis fratrum Minorum temporibus muiltis, quem dominus Papa Gregorius nonus fecerat cardinalem precibus et rogatu fratrum Minorum. Hic beatam Claram cathalogo Sanctorum adscripsit, quam beatus Franciscus convertit ad Christum; et fecit collectas ejus et hymnos. Sororem habuit in ordine sanctae Clarae, et nepotem in ordine fratrum Minorum: nec illam fecit abbatissam, nec nepotem cardinalem; nam cardinalem nullum fecit, cum tamen tempore ejus non essent nisi octo. Litteratus homo fuit, et studium theologiae diligens, et frequenter et libenter praedicabat et celebrabat et ecclesias consecrabat. Ex Heremitanis composuit unum ordinem, cum prius in quinque ordinibus essent divisi: ordini fratrum Minorum privilegium, quod Mare magnum appellatur, dedit. Amicitiam optime conservabat, ut patuit in fratre Raynaldo de Tocca, qui erat ex ordine fratrum Minorum, quem tantum dilexit, quod nec amicitia Jonathae cum David, nec amicitia Aemilii et Amici, possit ejus amicitiae comparari. Nam si totus mundus contra fratrem Raynaldum aliquid sinistrum dixisset, non credidisset Papa, nec aures accommodasset; et nudis pedibus ibat ad aperiendum ei, quando ad ostium camerae ille pulsabat. Hoc vidit alius frater Minor, qui erat intus et solus cum Papa, scilicet frater Mansuetus de Castellione Aretino, amicus meus, a cujus ore audivi haec omnia quae retuli modo.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu