Sede Vacante 1254

December 7, 1254—December 12, 1254

Matthew of Paris, Chronica Majora
Papal Events of 1254



Henry Richards Luard (editor), Matthaei Parisiensis, Monachi Sancti Albani, Chronica Majora   Vol. IV.   A.D. 1248 to A. D. 1258 (London: Longman 1880):

Romani postulant frequenter ut Papa Romam redeat.

pp. 372-373: Per idem tempus, Romani missis nuntiis solempnibus dominum Papam rogitabant, ut Romam rediret, more boni pastoris gregem suum minaturus, et ut gaudeat Roma suo Pontifice, sicut aliae civitates suo praesule gratulantur; Romanus enim Pontifex appellatur. Porro abusivum eis videbatur et videri debuit, quod ipsa sola Roma, quae domina dicitur civitatum, inter omnes civitates suo per tot tempora antistite etiam superstite viduatur. Ipse autem Papa, emolumentis inhians adventantium et sinum muneribus aperiens, vagus exstitit et instabilis, cismontanis se praesentem exhibendo. Et cum venire distulisset, iterum vocabant eum Romani, ut prius, sed solempnius, et sub hac forma, ut scilicet tunc veniret, vel nunquam. Videns igitur Papa sibi periculum imminere, mense Maii recessit a Perusio; maxime cum Romani significassent civibus Perusii, sub poena exterminii et obsidionis, ne diutius Papam retinerent; et Romam properat, dimidus tamen et tremebundus. Instillatum enim fuerat auribus ejus, quod Romani et etiam Mediolanenses infinitam pecuniam eis debitam a domino Papa exigebant, quam effuderant in Fretherici expugnatione, Papalia jura et ecclesiastica protegendo; unde Papa, licet tristitiam sereno vultu palliaret, urbem sollicitus et pavidus intravit. Senator [Brancaleone D'Andalo of Bologna: Vitale, Storia dei Senatori di Roma I, pp. 111-117] tamen et populus Romanus ipsum gaudenter suscipiebat.


Haec manifestantur.

p. 393:

Haec [letter from Bishop Robert Grosseteste of Lincoln, rejecting provisions and subsidies] cum ad domini Papae audientiam pervenissent, non se capiens prae ira et indignatione, torvo aspecto et superbo animo ait,

"Quis est iste senex delirus, surdus, et absurdus, qui facta audax, immo temerarius, judicat?  Per Petrum et Paulum, nisi moveret nos innata ingenuitas, ipsum in tantam confusionem nos praecipitarem, ut toti mundo fabula foret, stupor, exemplum, et prodigium.  Nonne rex Anglorum noster est vassalus et, ut plus dicam, mancipium, qui potest eum nutu nostro incarcerare et ignominiae mancipare?"

Et cum haec inter fratres cardinales recitarentur, vix compescentes impetum Papae, dixerunt ei,

"Non expediret, domine, ut aliquid durum contra ipsum episcopum statueremus; ut enim vera fateamur, vera sunt quae dicit.  Non possumus eum condempnare.  Catholicus est, immo et sanctissimus, nobis religiosior, nobis et sanctior, excellentis et excellentioris vitae, ita ut non credatur inter omnes praelatos majorem, immo nec parem, habere.  Novit hoc Gallicana et Anglicana cleri universitas, nostra non praevaleret contradictio.  Hujus epistolae veritas, quae jam forte miltis innotuit, multos contra nos poterit commovere. Magnus enim habetur philosophus, Latinis et Graecis literis ad plenum eruditus, zelator justitiae, lector in theologia scolis, praedicator in populo, castitatis amator, persecurtor simonialium."

Haec dixerunt dominus Aegidius Hispanus cardinalis et alii, quos propria tangebat conscientia. Consilium dederunt domino Papae, ut omnia haec conniventibus oculis sub dissimulatione transire permitteret, ne super hoc tumultus excitaretur; maxime propter hoc, quia scitur, quod quandoque discessio est ventura.

[For Innocent IV's bull Habet Ecclesia (Assisi, May 22, 1252), and his Bull on Provisions, Postquam regimini (Lateran, November 3, 1253), see Rymer Foedera I, pp. 166-167; 175-176]


De ira et impetu quodam domini Papae.

pp. 429-430:

Hoc etiam anno, dominus Papa, dum una dierum iratus supra modum vellet malo grato omnium fratrum cardinalium ossa corporis episcopi Lincolniensis [died October 9, 1253] extra ecclesiam proicere, et ipsum in tantam infamial praecipitare, ut ethnicus, rebellis, et inobediens per totum mundum acclamaretur, jussit talem literam scribi domino regi Angliae transmittendam, sciens quod ipse rex libenter desaeviret in ipsum et in ecclesiam depraedandam. Sed nocte sequente apparuit ei idem episcopus Lincolniensis pontificalibus redimitus, vultuque severo intuitque austero ac voce terribili ipsum Papam in lecto sine quiete quiescentem aggreditur et affatur, pungens ipsum in latere ictu impetuoso cuspide baculi, quem bajulabat, pastoralis. Et dixit ei, "Senebalde Papa miserrime, proposuistine ossa mea in mei et ecclesiae Lincolniensis obprobrium extra ecclesiam proicere? unde haec tibi temeritas? Dignius foret ut tu, a Deo sullimatus et honoratus, Dei zelatores, licet defunctos, coleres. Nullam potestatem in me habere te Dominus amodo patietur. Scripsi tibi in spiritu humilitatis et dilectionis, ut errores tuos crebros corrigeres. Sed tu monita salubria superbo oculo et fascinnanti corde contempsisti. Vos qui spernis, nonne et tu contempneris?" Et sic recedens pontifex Robertus ipsum Papam, qui quando, ut dictum est, pungebatur, ab alto ingemuit, quasi lancea transverberatus, dereliquit seminecem et voce flebili cum suspiriis ingemiscentem. Unde camerarii ejus haec audientes, attoniti interrogaverunt quidnam hoc sibi vellet? Papa vero cum gemitibus et suspiriis respondit, dicens, "Terrores nocturni conturbaverunt me vehementer. Nec mihi penitus ut prius restaurabor restitutus; heu, heu, quantum latus doleo, sine lancea gemo lanceatus." Nec comedit nec bibit illa die, fingens se anhelis febribus inflammatum. Nec haduc quievit Dei super eum ultio cum indignatione.

Dissipatur victus Papalis exercitus.

pp. 430-431: Nec multo post, Papa non sentiens divinas per servum suum admonitiones, sed bellicis nimis et saecularibus negotiis intendens, minus in eis prosperatur, licet curam, laborem, et sumptus non paucos expendendo. Sed Marte, ei, immo Domino exercituum, adversante, exercitus ejus, quem contra Apulos maximis sumptibus direxerat, sub ducatu consanguinei nepotis sui Willelmi [Cardinalis Sancti Eustachii], dissipatus, victus, et confusus, cum ejus duce letaliter vulnerato occubuit. Referuntur ibidem interfecti Christiani milites et servientes praevalidi stipendiarii Papae militantes, ad quatuor milia virorum. Et suxit tantum sanguinem Christianum effusum tota patria Romanorum. Direxerat autem Papa iter illis diebus versus Neapolim, licet in latere quasi pleuresi infirmatus vel lancea sauciatus. Nec potuit ei cardinalis albi [Johannes de Toledo] phisica sufragari. Non enim pepercit Robertus Lincolniensis Sinebaldo Januensi [Pope Innocent]. Et qui vivum noluit audire corripientem, senserat mortuum impingentem. Nec unquam postea ipse Papa unum bonum diem vel propserum continuavit usque ad noctem, vel noctem usque ad diem, sed insompnem et molestam.


Gravis dissensio oritur inter Papam et Conradum regem Siciliae.

pp. 448-449: Eodem anno, mense Junio, orta est gravissima dissensio inter dominum Papam et Conradum regem Siculorum. Oderat enim eum Papa, licet infirmatus, et ab episcopo Lincolniensi Roberto acriter correptus, sed minime correctus. Et accusavit eum Papa immisericorditer, odio Fretherici fomitem ministrante, quia nec adhuc sine igne cinis erat, in multis articulis. Rex autem singulis respondit moderate, constanter tamen infitiando. Imposuit enim ei, quod haereticus extitit et homicida et clavium ecclesiae contemptor, fecitque, ut asseruit Papa, celebrari divina in interdicto; et quod quendam Frethericum nepotem suum [Frederick, grandson of Frederick II] veneno interfecit, et Henricum fratrem suum per Johannem Maurum prius veneno, et cum moram faceret, ut moreretur, quodam manutergio suffocavit. Sed hoc finxit Papa, ut dicitur, ut sic regem Angliae contra ipsum Conradum excitaret provocatum. Objectiones autem Papales et responsiones Conradi in libro Additamentorum poteris, si volueris, ad signum anchorae rubeae reperire.


Creatur alius, videlicet Alexander IV.

pp. 472-474: Sullato igitur de medio Innocentio quarto Papa, subrogatus est alius vir, ut aiunt, satis benignus et bene religiosus, assiduus in orationibus in abstinentia strenuus; sed sibilis adulantium seducibilis, et pravis avarorum suggestionibus inclinativus, episcopus videlicet Hostiensis, nepos Gregorii Papae pridem defuncti, qui ipsum in episcopatum promoverat; et vocatus est Alexander, videlicet quartus.

Scribit Papa ecclesiarum praelatis universaliter ut orent pro ipso.

Scripsit autem in principio creationis suae cunctis ecclesiarum praelatis, postulans humiliter ut orarent pro ipso, ut Dominus daret ei potestatem, gratiam, et voluntatem, ecclesiam Dei congrue gubernare, et vicarius Dei et Petri successor competenter appellari. In quo facto novo, alii enim ejus successores nihil tale fecerunt, multorum corda in spem erexit meliorem. Verum tamen a collateralibus fratribus suis decipi cito se permisit ejus simplicitas. Et de bulla sua, quae est pignus fidei Papalis et testimonium, facta est, ut dicitur, fraus inopinata; non tamen in his ipsum excuso. Papa enim talis esse debet, ut non decipiat vel decipiatur; utrumque enim in tanto viro reprehensibile est. Consilio nempe aliquorum, in quos confisa anima ejus requievit confidenter, et persuasu praedecessoris sui Papae Innocentii quarti, qui fratres cardinales ad hoc moriturus animaverat, guerram inchoatam contra Frethericales, et praecipue Memfredum, filium Fretherici naturalem sed legitimatum, potenter continuare praesumpsit. Quibus cum videretur domino cPapae durum in primitiis suis contradicere, ratum et gratum habuit, quod viri saeculares et saecularibus pompis dediti consulerunt; maxime cum dixissent, quod absurdum esset et manifeste ecclesiasticae religioni contrarium unam civitatem Sarracenis inhabitatam et resertam, quam revera Frethericus fundaverat, in finibus Christianorum tolerare. Quo colore inductus est Papa, simul cum quodam alio, videlicet quod inhumanum esset dominum regem Angliae de sua spe fraudari concepta ex promissione ecclesiae de regno Siciliae optinendo, propter quod jam thesaurum exposuit infinitum.

Qualiter victus est et dissipatus est exercitus Papalis iterato sub ducatu Octoviani cardinalis.

Cum civitas memorata, dicta scilicet Nuchera [Lucera], ab imperatore Fretherico, ut praetactum est aedificata, et ab infidelibus inhabitata, quondam fuisset eidem Fretherico quasi domus refugii et confidentiae, accusatus est super hoc graviter, quod sic scilicet religionem polluit Christianam; respondit imperator Frethericus, "Errorem proprium quo tueretur habens", quod maluit opponere tales dubiis casibus bellorum, in regno vel imperio emergentibus, quam Christianos, de quorum sanguine effuso ante summi Judicis tribunal terribile foret districtius responsurus. Et sic permisit eam ecclesia, adhuc sub dissimulatione. Sed quia postea fuerat Conrado jam defuncto refugium, spes, et confidentia, et jam simili modo Menfredo asilum refugii et ajutorium, facta est Romanae ecclesiae quasi spina in oculo. erant cives infideles ipsam civitatem Nucheram inhabitantes, jam circiter sexaginta milia armatorum ad bellum apta conserendum, qui idcirco magis timebantur, quod moris Sarracenorum est, spiculis venenatis, igne Graeco, et aliis nephandis in bello uit instrumentis.

Nota proditionem novam.

Papa igitur, de consensu fratrum cardinalium, et de consilio cujusdam nequissimi proditoris Marchisii [Marquis, Markgraf] qui se facie tenus amicum fecit ecclesiae specialem, revocavit et collegit exercitum copiosum, qui dissipatus et cum magno discrimine turpiter victus erat sub ducatu Willelmi cardinalis [Guilelmus de Flisco, Cardinal Deacon of S. Eustachii] nepotis Innocentii quarti Papae defuncti, cujus vitam fatiscentem Dominus matura morte terminavit; ita ut haberet dominus Papa plus quam sexaginta milia pugnatorum, quibus, minime parcens Anglorum regis aerario, larga pluit stipendia argenteorum. Et ipsum populosum exercitum et formidabilem, ducatui Octoviani cardinalis [Ottaviano Ubaldini, Cardinal Deacon of S. Maria in Via Lata] et memorati Marchisii commissum, ad conterendum civitatem Nucheram et omnes vires Memfredi, cum omnibus suis Siculis, Appulis, et cunctis fautoribus ejusdem, destinavit. Sed cum pervenissent ad dictam civitatem, nec sunt ausi Papales civitatem invadere, nec cives venientibus hostiliter obviare. Et sic profecti minime profecerunt, sed moram traxerunt, domino regi Anglorum supra modum dampnosam et sumptuosam. Interim tamen consolati sunt regem, mulcentes eundem inanibus pollicitis et magnalia promittentes.

 


November 11, 2013 9:51 AM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |