Caesar Boulaeus [du Boulay], Historia Universitatis Parisiensis Tomus III (Parisiis 1665), p. 252-253:
Statutum Universitatis quod Nullus admittatur ad Congregationes nisi prius iuraverit servare Privilegia, statuta et libertates Universitatis.
Anno Domini 1253, mense Aprili. Nos Universitas Magistrorum et Scholarium Parisius studentium propter illud novum et enorme flagitium in 4. scholares clericos et unum eorum servientem laicum innocentes a vigilibus civitatis Parisiensis nostrae custodiae deputatis contra privilegia nobis a regibus Francorum indulta de nocte nequissime perpetratum, quorum scholarium unus trucidatus interiit, reliqui vero plurimis et atrocibus plagis impositis in carcerem detrusi sine culpa, nec non et in ipso carcere psoliati et iterum vulnerati, et usque ad membrorum deformationem ac debilitationem inhumane tractati, tandem a nobis in crastinum requisiti, dimissi sunt semivivi. Nos inquam, ob hanc causam corde vehementer afflicti cum iam per mensem et amplius a lectionibus ob timorem dimissis exspectassemus iustitiam et nondum esset exhibita quamvis fuisset sicut debuit et decuit pluries requisita, in tanto discrimine constituti ordinationibus et indulgentiis a Sede Apostolica et eius Legatis nobis indultis diligenter inspectis, deliberato consilio authoritate illarum obligationem fecimus iuramento vallatam de supradicta iniuria secundumn Deum et iustitiam quantum nobis licitum est, prosequenda, tribus Magistris Regularibus, videlicet duobus Praedicatoribus et uno Fratre Minore duntaxat exceptis, qui pro suae voluntatis arbitrio suum tenuerunt praestare consensum, diligentius requisiti non sine contemptu et transgressione dictarum indulgentiarum seu ordinationum; quarum una suos stransgressores percellit sententia nisi intra 15. dies suam praesumptionem coram nobis curaverint emendare. Propter quod negotium supradictum diutius extitit protelatum. Porro tandem venerandus ac magnificus Comes Pictaviensis et Tolosanus Alphonsus Illustris Francorum Ludovici tunc agentis in partibus transmarinis germanus, memorati fratirs sui absentiam supplere satagens in hac parte, totius cleri ac universalis ecclesiae dilectionje necnon iustitiae zelo idinstar patrum suorum Regum Franciae Christianissimorum succensus de multorum procerum ipsius regni ac aliorum sapientum consilio praefatam iniuriam ad honorem Dei ac regni memorati potenter ac patenter emendare curavit, duobus dictorum malefactorum per indicialem sententiam tractu equorum per vices et plateas civitatis Parisiensis ac demum suspendio interfectis, reliquis vero in exilium deportatis.
Nos igitur, pendente negotio supradicto interim tranquillitati nostrae ac paic volentes in posterum providere, habita diligenti deliberatione duximus statuendum, ut de caetero nullus in quacunque Facultate Magister ad collegium Magistrorum vel consortium Universitatis admittatur, nisi prius in plena congregatione Magistrorum, vel saltem coram 3 Magistris suae Facultatis adhoc specialiter deputatis iuraverit statuta nostra licita et honesta et nobis expedientia se firmiter observaturum. Item secreta et consilia nostra post inhibitionem sibi factam a nobis bona fide celaturum. Insuper obligationibus nostris licitis et honestis ac nobis expedientibus praecipue ex tenore privilegiorum nostrorum vigorem habentibus se concorditer ac pacifice consensurum iuxta documentum B. Augustini dicentis Turpis est omnis pars suo non congruens universo. Quod ut firmius observetur, statuimus ut nullus Magister Principium alicuius Bachelarii tenere, vel eius Principio interesse praesumat, nisi prius ei constiterit quod idem Bachelarius ad praedicta modo praehibito sit ligatus. Nec idem Bachelarius si alio modo inceperit, a nobis aliquatenus Magister habeatur. Item si vacante studio Parisiensi ob causas consimiles vel alis rationabiles aliquis interim Bachelarius in aliqua Facultate de novo solenniter incipere, vel aliquis eorum qui prius rexerint, suas interim lectiones resumere praesumpserit, ex tunc a consortio nostro in perpetuum excludatur, nec Parisius seu alibi, ubi studium trasnferri contigerit, inter Magistros seu scholares aliquatenus admittatur. Et poena consimili schalaris qui interim causa studii Parisius venire praesumpserit, punietur, nisi transgressores praedicti praesumptionem suam ad arbitrium nostrae Universitatis curaverint emendare. Haec autem ordinavimus et statuimus sub poena quam infligere possumus, inviolabiliter observanda, nihilominus recensentes supradictam excommunicationis sententiam quae in transgressores praemissos extitit promulgata, ut ab omnibus inviolabiliter observetur, salva in omnibus libertate ac iure Canonicorum Parisiensium, quantum ad omnia in quibus et per quae a nostris ordinationibus et statutis authoritate Apostolica seu quacunque alia sunt exempti.
Hanc autem Ordinationem seu statutum a nobis approbatum et editum sub nostri sigilli minimine fecimus roborari. Actum est hoc statutum anno et mense praedictis, sed propter emendationem clausulae de emenda supradicta per memoratum Comitem posterius facta quae nondum exhibita erat, quando editum est hoc statutum, sigillatum fuit postea cum appositione eiusdem clausulae, Mense Septembri anno supradicto.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu