First Sede Vacante 1241

August 22, 1241—October 25, 1241

November 10, 1241—June 24, 1243

Ryccardus de S. Germano, Chronica
Papal Events of 1241-1243



G. H. Pertz (editor), Monumenta Germaniae Historica   Scriptorum Tomus 19 (Hannoverae 1866)

 

p. 380: . Mense Ianuarii [January 1241] per totum regnum generalis collecta exigitur. Iohannes de Columpna cardinalis discors factus cum Gregorio papa, in partem cedit Imperatoris, et Lagustam [the Mausoleum of Augustus] in Urbe, et extra Urbem alia castra sua firmari iubet.....

Mense Madii in festo Inventionis Sanctae Crucis [May 3, 1241] galeae imperiales cum galeis Ianuensium conflictum habentes, nonnullos praelatos occidentales qui erant in eis, habita victoria de Ianuensibus, ceperunt et duxerunt apud Pisas captivos clum duobus legatis, Praenestino scilicet episcopo [Giacomo da Pecorara, OCist.] et Oddone Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diacono cardinali, de quorum mandato veniebant ad papam. Inter quos fuerunt Cisterciensis et Clarevallensis abbates, nec non Rothomagensis archiepiscopus [Petrus de Collemedio], et alii quos ignoro. De galeis quoque Ianuensium captae sunt ultra 20, et nonnulli Ianuensium in eis, et quam polures sunt sponte ob metus causam in mari submersi; qui omnes postea, imperatore mandante, tam praelati quam alii, cum legatis ipsis in regnum apud Neapolym per mare in captionem ducti sunt, et in custodiam per regni castella transmissi. Milites et pedites nonnulli apud Aquinum et apud Sanctum Germanum conveniunt ad regni custodiam.

 


p. 381:   Mense Iulii imperator venit Narniam, quam sibi renitentem invenit; propter quod facta in exterioribus vastitate, inde discessit, et versus Reate concito vadit, quam sibi similiter resistentem invenit; et tunc vocatus imperator ipse a Iohanne de Columpna cardinali, festinat ad urbem..... Iohannes de Columpna cardinalis discors a Papa discedit, seque confert in Praenestino. Monticellum et Pontem Lucanum contra Romanos recipit in odium Papae. Ad quem imperator milites et servientes de regno mittit.

Mattheus Russus [Matteo Rosso Orsini, stemma in Gregorovius V.1, p. 215] per Gregorium Papam senator efficitur; qui apud Lagustam, quam Iohannes de Columpna firmaverat et tenebat per suos, obsidionem ponit.

Mense Augusti imperator recipit civitatem Tyburtinam, et exinde versus Urbem vadit; et tunc castrum quoddam quod dicitur Mons Albanus, quod erat Sancti Pauli de Urbe, vi cepit et igne consumpsit; castra etiam quaedam Farfensis monasterii occupat et divastat. Burgum novum desertum incolis igne crematur. Imperator ipse apud Criptam ferratam ponit castra sua, et in exterioribus Urbem divastat, et tunc de Gregorio papa quod obierit Romae 21 Augusti, pro certo accepit, de cuius licentia cardinales omnes qui extra Urbem fuerant, pro electione papae facienda ad Urbem redeunt.

Eodem mense Augusti iussu imperatoris vastatores de regno aput Insulam pontis solarati et aput Sanctum Iohannem de Incarico, ut intrent Campaniam congregantur. Cardinales qui in Urbe ad papae electionem convenerant, per senatorem et Romanos apud Septisolium includuntur, ut ad creandum papam inviti procedant.

Mattheus Russus Urbis senator Lagustam [the Mausoleum of Augustus] vi Romanorum optinuit. Thesauri omnes ecclesiarum regni a porta Roseti usque ad fines regni iussu Andreae de Cicala capitanei apud Sanctum Germanum in ecclesia sanctae Mariae terrae eiusdem congregantur et reponuntur; quorum custodiae deputati sunt duodecim de ditioribus et melioribus hominibus ipsius terrae. Et tunc tabula aurea quae ante altare beati Benedicti ad ornatum diu steterat, et alia tabula argentea altaris beatae Mariae, et ycona cum smaltis quae super altare fuerat sancti Benedicti, et omnis alius thesaurus ipsius monasterii in auro argento pannis sericis et lapidibus pretiosis, necnon et aliarum ecclesiarum terrae ipsius monasterii ad Sanctum Germanum in praedicta ecclesia sanctae Mariae portatur et deponitur.

Praenestinus episcopus et Oddo cardinalis cum magistro Iohanne Toletano sub ducatu Tybboldi de Dragone aput Tybur ducuntur.

Mense Septembris vastatores aput Insulam congregati, mandato Caesaris in propria revertuntur.

Imperator ipse, relictis apud Tybur sub custodia suorum, quos ad tuitionem et defensam civitatis ipsius reliquerat, episcopo et cardinali praedictis, per Campaniam redit in regnum; et veniens aput Insulam Solaratam, civitatem novam in fronte Ceperani construi iubet. Ad cuius civitatis fundationem statuit domnum Ryccardum de Monte Nigro terrae Laboris iustitiarium, et mandat ut homines Arcis, Sancti Iohannis de Incarico, Insulae pontis solarati et Pstinae illuc ire ad habitandum cogantur. Statuit insuper ut ad opus civitatis eiusdem venire deberet certa quantitas hominum de abbatia Casiniensi, abbatia sancti Vincentii, comitatu Fundano, Comino et comitatu Molisii per ebdomadam. Et tunc recto tramite per Sanctum Germanum Aliphiam et Beneventum in Apuliam vadit, mandans ut thesauri ecclesiarum ad ipsum aput Fogiam deferantur.

Mense Octobris Gyffridus Mediolanensis in Celestinum papam eligitur.

Eo mense thesauri ecclesiarum aput Fogiam per eos de Sancto Germano qui eorum fuerant custodiae deputati, mandante Caesare deferuntur, excepta tabula altaris sancti Benedicti, et ut redimi debeant a praelatis singulis et ecclesiis, quarum erant, pro certa pecuniae quantitate, ab imperatore mandatur. Eodem mense iubetur a Caesare ut nullus de regno equos aut arma vendere vel trahere extra regnum praesumat.

Inquisitio aput Sanctum Germanum fit de medicis qui mederi ausi sunt, et in tota abbatia, nisi de licentia imperialis curiae et per eam fuerint approbati.

Civitas Accon rebellat imperatori.

Mense Novembris Celestinus papa Romae aput Sanctum Petrum obiit; et de cardinalibus quidam, eo insepulto, de Urbe fugerunt, et contulerunt se Anagniam.

Mense Decembris imperatrix [Isabella of England, his third wife] aput Fogiam obiit, et aput Andriam sepelitur. [December 1, 1241]

 


 

p. 382:   Eodem mense, [February 12, 1242] Henricus primogenitus imperatoris tentus apud Martoranum naturali morte defungitur ....

 


 

p. 382:   Mense Aprilis [1242] Praenestinus episcopus et Oddo cardinalis de regno aput Tybur sub ducatu Dybboldi de Dragone mittuntur.

 


 

p. 382:  Mense Iulii [1242] imperator congregato exercitu copioso super Urbem vadit, et hostilem faciens in exterioribus vastitatem. Mense Augusti in regnum reversus est.

Eodem mense [Augusti 1242] Oddo cardinalis liberatur, et episcopus Praenestinus cum magistro Iohanne Toletano reducti a Tybure in Rocca Iani, quae est super Sanctum Germanum, servandi traduntur Philippo de Sancto Magno tunc castellano, duobus postmodum baronibus ad eorum custodiam deputatis. .

 


 

p. 383-384:  Mense Madii [1243] imperator ipse de Capua movens, et per Sanctum Germanum transitum habens et per Aquinum, aput Flagellam se contulit; ubi faciens aliquandiu moram, inde per Campaniam, facto ponte super flumen Ceperani, transitum habens, super Urbem vadit, ubi turres nonnullas funditus fecit everti, faciens in aliis etiam quam potuit vastitatem; et tunc ad preces cardinalium ab Urbe discedens, est reversus in regnum. Item mense Madii Praenestinus episcopus imperatore mandante liberatus est, et aput Anagniam ad cardinales cum honore remissus.

Mense Iunii [June, 1243] Sinibaldus tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis aput Anagniam in papam Innocentium IV, creatus de voluntate et consensu omnium cardinalium; quo audito domnus imperator, qui tunc erat Melfie, ubique per regnum laudes iussit Domino debitas decantare.

Mense Iulii imperator ad papam mittit aput Anagniam Berardum Panormitanum archiepiscopum, magistrum Petrum de Vinea et magistrum Taddeum de Suessa pro bono pacis; a quo benigne satis recepti sunt, et benignum ad principem retulerunt responsum.....

Mense Octobris circa festum omnium sanctorum Innocentius papa Urbem intrat cum honore senatus populique Romani magno receptus; ad quem dictus comes [Tolosanus] vadit, tractans inter ipsum et imperatorem bonum pacis.

 


The text can also be found in Ludovico Antonio Muratori, Rerum Italicarum Scriptores, Tomus VII, cols. 1047 ff.]

 

November 24, 2015 9:18 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |