Sede Vacante 1241

August 22, 1241—October 25, 1241

Letter of Emperor Frederick on Capture of Cardinals
and his Plan for marching on Rome


Constantin Höffler, Albert von Beham und Regesten Papst Innocenz IV. (Stuttgart 1847), pp. 55-57:

Fredericus, etc.

Adaucta nobis continuae felicitatis suspicis, quibus dextera Domini prosequitur gressus nostros, desideria tua Volumus non latere.Cum enim in obsidione Faventiae praeterita hyeme [1240-1241] fixa fuerint victricia castra nostra, et insultus propter asperitatem temporis non pateret, sed machinis et instrumentis bellosis intus et exterius quassaretur, et muris ex continuo machinarum jactu collapsis et per subterraneas vias, quas nostri fecerunt penitus accingentes moenia civitatis, verni temporis temperie adveniente non confideret ulterius se tueri, misericordiam nostram tandem humiliter imploravit. Et, quinto die praesentis mensis Aprilis [April 5, 1241], se cum omni devotione ad mandata nostra convertentes, quamquam de suis diffisa meritis, de nostra tamen, quae suis praeponderabat excessibus, pietate confisa ditioni nostrae corpora et corda subjecit, fidelitatis debitae praestito juramento et omnibus aliis illicitis juramentis, quae fecerat, penitus abjuratis. Nos igitur, qui de nostrorum subditorum conversione gaudemus, gloriosum genus vindictae pensantes agnoscere subditos et commissorum excessuum judicium moderari, civitatem eandem Faventiam et eius cives in gratiam clementer recepimus, reos absolvimus, offensas remisimus, quas patrarant, captivis eorum liberaliter liberatis, et tantam eis nostrae gratiae confidentiam dedimus, ut victi nostram misericordiam consecuti, victoriae nostrae dominio gaudeant, et nihil dulcius nihilque suavius jugo imperii sentiant experiri.

Cumque post victam et obtentam Faventiam ad depopulationem vicinae Bononiae nostrum pararemus instantius propositum et conatum, exercitu nostro potenter ex diversis partibus instaurato, feliciter accingeremus aditus: nova nostris expectata desideriis occurrent quod .... [Jacobus] Praenestinus episcopus, nostri honoris et nominis obtrectator, qui rapacem lupum sub ovina pelle tegebat, et quod posset effugere manus nostras expectabat, velut suarum conscius offensarum, species hominum et alterna rerum commercia varietate confinxit, et O..o de Todenengo, sancti Nycolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis, qui diu legati fuerant in partibus transalpinis et contra honorem nostrum multipliciter machinati, praelatorum turba, quam dinumerare nemo poterat, pro celebrando Romae contra nos concilio e diversis provinciis convenerat, Januam venientes, et conspiratione facta cum Januensibus rebellibus nostris et armata ibidem copia galearum, cum quibus duci Romam et Januam reduci convenerant, infaustis eorum auspiciis viam navigationis assumerent, galeas nostras et Pisanorum, quas ad eorum impediendum transitum sollicitudo nostra diu ante providerat et pararat in locis et partibus per quae oportebat eos necessario pertransire, obvias habuerunt, ita quod homines regni nostri cum victorioso Entio filio nostro una cum fidelibus Pisanis galeas rebellium Januensium patenter et potenter aggressi, tribus eorum galeis in mare submersis, et personis et rebus amissis, viginti et duas galeas triumphaliter habuerunt, quarum XVI. specialiter obtentae sunt ab hominibus regni nostri, et reliquis VI. ad manus devenientibus Pisanorum, in quibus capti sunt praedicti duo legati, et cum eis. G. de Romania tertius similiter legatus, qui Januam pro eorum passagio disponendo praecesserat, ut in eodem casu cum eisdem legatis insimul ligaretur. Capti quoque sunt quam plures Archiepiscopi, Episcopi et Abbates, Priores, Praepositi, Procuratores et diversorum niuncii Praelatorum, Ambaxiatores civitatum rebellium Lombardiae, qui contra nos ad ipsum concilium mittebantur, et IV. milia Januensium, praeter Januensium electos, qui pro comitatu et ducatu deputati fuerant Praelatorum, quos omnes carcer includit.

Quibus ad audientiam nostram grata relatione perlatis, quia negocii qualitas expetebat, et rei succedentis eventus majora nobis felicitatis auspicia suadebat, consilium eundi Bononiam revocantes propensiori consilio versus Romam victricis castra nostra convertimus, ubi sub vexillis potentiae nostrae ac clavium fortuna felicior, per quam reliquiae, si quae rebellium, consternantur et capitis humiliata superbia, collapsa in suo corpore seditionis membra, tabescant.

Adjecit etiam manus Domini votis augmenta successuum, et continuavit victoriam, nostrorum titulum triumphorum. Nam cum circa dies illos Papienses fideles nostri una cum vicariis illarum partium et aliis fidelibus nostris ad coarctandam per terram Januam, quae in mari prostrata fuerat, magnifice processissent, Mediolanenses hostes Imperii, suo motu praecipites, sperantes majora inferre [Papiensibus] propter absentiam suorum militum nocumenta, per commune cum G. de Monte Lungo, quem Papa praefecit capitaneum et legatum, cum tubis et buccinis sub infaustis vexillis clavium exierunt, et cum Papiae finibus vicinassent, Papienses fideles nostri cum militibus eorum qui illa die in sero ad exercitum inopine redierunt, Domino faciente cum Mediolanensium superbia conterenda, ipsorum adventu cognito, eis obviam audacter et viriliter occurrerunt, et sub felici nostro nomine militantes ipsos potenter et triumphaliter devicerunt, capientes tubas et buccinas, vexilla clavium et vexillum commune, cum Carroccium non haberent. CCCL milites de electis Mediolanensium victris Papiensis catena duxit praeter occisos, quorum vix poterat numerus aestimari. Socii vero legati capti fuerunt. De legato ipso si evadere potuit aut in bello ceciderit, quia in emissione praesenti haberi non poterat certitudo, quid de parte sua cesserit ignoramus. Sed istud inter dubia nondum certi credere nolumus, in eo quod nostrum in suo jure firmat imperium confidentes, quod tribus in fugitivo aequore captis legatis pariter et ligatis, justus Dominus quartum legatum in terram non permiserit evasisse. Quae omnia tibi signifcamus ad gaudium, ut sicut es nostrorum successuum avidus, ita particeps sis triumphi.

 


Ryccardus de S. Germano, Chronica [MGH SS 19], pp. 380. 381

Mense Ianuarii [January 1241] per totum regnum generalis collecta exigitur. Iohannes de Columpna cardinalis discors factus cum Gregorio papa, in partem cedit Imperatoris, et Lagustam [the Mausoleum of Augustus] in Urbe, et extra Urbem alia castra sua firmari iubet.....

Mense Madii in festo Inventionis Sanctae Crucis [May 3, 1241] galeae imperiales cum galeis Ianuensium conflictum habentes, nonnullos praelatos occidentales qui erant in eis, habita victoria de Ianuensibus, ceperunt et duxerunt apud Pisas captivos clum duobus legatis, Praenestino scilicet episcopo [Giacomo da Pecorara, OCist.] et Oddone Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diacono cardinali, de quorum mandato veniebant ad papam. Inter quos fuerunt Cisterciensis et Clarevallensis abbates, nec non Rothomagensis archiepiscopus [Petrus de Collemedio], et alii quos ignoro. De galeis quoque Ianuensium captae sunt ultra 20, et nonnulli Ianuensium in eis, et quam polures sunt sponte ob metus causam in mari submersi; qui omnes postea, imperatore mandante, tam praelati quam alii, cum legatis ipsis in regnum apud Neapolym per mare in captionem ducti sunt, et in custodiam per regni castella transmissi. Milites et pedites nonnulli apud Aquinum et apud Sanctum Germanum conveniunt ad regni custodiam.

Mense Iulii imperator venit Narniam, quam sibi renitentem invenit; propter quod facta in exterioribus vastitate, inde discessit, et versus Reate concito vadit, quam sibi similiter resistentem invenit; et tunc vocatus imperator ipse a Iohanne de Columpna cardinali, festinat ad urbem..... Iohannes de Columpna cardinalis discors a Papa discedit, seque confert in Praenestino. Monticellum et Pontem Lucanum contra Romanos recipit in odium Papae. Ad quem imperator milites et servientes de regno mittit.

Mattheus Russus [Matteo Rosso Orsini, stemma in Gregorovius V.1, p. 215] per Gregorium Papam senator efficitur; qui apud Lagustam, quam Iohannes de Columpna firmaverat et tenebat per suos, obsidionem ponit.

Mense Augusti imperator recipit civitatem Tyburtinam, et exinde versus Urbem vadit; et tunc castrum quoddam quod dicitur Mons Albanus, quod erat Sancti Pauli de Urbe, vi cepit et igne consumpsit; castra etiam quaedam Farfensis monasterii occupat et divastat. Burgum novum desertum incolis igne crematur. Imperator ipse apud Criptam ferratam ponit castra sua, et in exterioribus Urbem divastat, et tunc de Gregorio papa quod obierit Romae 21 Augusti, pro certo accepit, de cuius licentia cardinales omnes qui extra Urbem fuerant, pro electione papae facienda ad Urbem redeunt

 

 

November 10, 2013 7:34 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |