Sede Vacante 1241

August 22, 1241—October 25, 1241

'Matthew of Westminster' Flores Historiarum

(Events of 1241)



Henry Richards Luard (editor) Flores Historiarum Volume II A.D. 1067-A.D. 1264 (London 1890):

[p. 246] ... Imminente tempore aestivali, Otto, quandoque legatus in Anglia, et qui Legatus fuerat in Francia [Jacobus de Pecoraria], infinitam secum praelatorum trahentes multitudinem, naves ascenderunt apud Januam civitatem, ut sub ducatu Januensium salvo ad concilium pervenirent. Ad quos animandos Papa unum Legatum destinaverat, , qui ab eodem Papa potestatem acceperat omnes, imminenti periculo se opposituros, ab omnibus peccatis suis absolvendi. Sed cum omnes vasto mari se commendassent, venerunt eis obviam piratae imperiales, qui omnes sub captione miserabili concluserunt, et multos ex eis vel submerserunt vel irreverenter trucidarunt. Quos autem vivos acceperunt, per longos tractus maris sub caumate intollerabili adustos, sub vinculis et arcta custodia usque Neapolim, ubi ex praecepto imperatoris carceri sunt addicti, in totius Ecclesiae dedecus et ignominiam pertrahuntur. Facta autem fuit haec infausta navalis congressio die sancti Marci Evangelista [May 3, 1241]....

[p. 248-249] Eodem anno, dominus rex aureum feretrum ad reponendum reliquias gloriosi regis et confessoris Eadwardi ex sumptibus propriis honorifecentissime fecit Londoniis favricari. Et circa eosdem dies, apud Bristoldum obiit Alienora quondam comitis Britanniae filia, in custodia diurtini carceris strictissimo reservata. In ipsis quoque diebus, Gregorius IX Papa, quasi conceptos dolores ex undique auditis casibus, quos sibimet suscitaverat, impotens sustinere, XI. kalend. Septembris [August 21, 1241] diem clausit extremum, aetate fere jam centenarius. Ipso tempore Franci per comitem Ricardum liberati, et in equitaturis, vestibus, et viaticis honorifice exhibiti, ad propria cum gaudio revertuntur. Comes vero cum domino imperatore, gratia mutuae visitationis et confabulationis diu praeoptatae, corpus et cor recreando commorabatur, et nisi mors dominum Papam de medio surripuisset, pacem gratiosus in Ecclesia composuisset. Dum autem cardinales, ut moris est, de electione papali inclusi tractassent, obiit Magister Robertus de Sumerkote, cardinalis. Electus est autem in Papam Galfridus Mediolanensis, quem vocabant Celestinum, qui cum vix XVII. diebus sedisset, viam universae carnis est ingressus. Die vero Sanctae Fidis [October 6, 1241] passus est sol eclipsim, quasi viderentur caelestia statui Ecclesiae concordare.

[pp. 261-262, sub anno 1243] Ipso quoque tempore, congregati sunt cardinales ut Papam eligerent, significabantque imperatori, quod jam non leviter per totam Christianitatem famam suam denigraverat. Sparsim enim dictum fuit, quod ipse imperator electionem papalem et Ecclesiae promotionem impedivit, cardinalium aliquos et praelatos quosdam incarceratos retinendo. Et in calce mandati addebant, quod ipsos, quos sic tenebat, dimitteret, praecipue Cardinalem Ottonem, ut interesset electioni, et fieret ad votum suum electio, et ad imperii honorem, pacem, et exaltationem. Quibus verbis fidem adhibens imperator, dictum Ottonem cardinalem, simul et praelatos, quos temere tenuerat, liberos abire permisit. Cumautem ad fratres idem Otto ipsum expectatnes pervenisset, et simul omnes de electione Papae contrectassent, seminante discordiam Santana, non poterant convenire et in unum assentire. Unde Otto coardinalis pudore confusus, proposuit ad carcerem imperatoris redire, eo quod transgressi sunt cardinales, quae promiserant incarceratorum liberatori. Quod, cum imperatori innotuisset, acceptans Ottonis fidelitatem, significavit ei, tu non tantum pro liberato, immo pro amico ipsum habuit et habiturus erat. Congregato igitur copioso exercitu, imperator Albaniam civitatem, ad ecclesiam Romanam specialiter spectantem, depopulans, comminabatur cardinalibus, ut omnia, quae ecclesiae Romanae essent, solo tenus complanaret, nisi concorditer sine impedimento Papam elegissent. Mandavitque senatori Urbis et aliis amicis suis ut conclusos electores artissime in manu armata custodirent, nec exire permitterent, donec Papam creassent. Insuper rex Francorum, cum tota regni sui universitate, epistolam efficacissimam, preces armatas et imperiosas continentem, per sollempnem nuncium transmisit cardinalibus persuadens ut ecclesiae providerent sine morae dispendio. talia igitur mandata formidantes, consilium inierunt, ut iterum congregati, invocata Spiritus Sancti gratia, die statuto non moroso, electionem sine impedimento diabolico papalem celebrarent.

[There follows Matthew of Paris' quotation (IV. 240)  of a letter of the Cardinals, sent during the Sede Vacante, to the Abbot of Wardon]

 

[pp. 263-264] Eodem anni tempore, videlicet die nativitatis sancti Johannis Baptistae [June 24, 1243], post multas disceptationes et varias ecclesiae Romanae tribulationes, mortem papae Gregorii repentinam, mortem quoque nimis lugubrem magistri Roberti de Sumercote cardinalis, et alias varias fortunae adversantis tunsiones, cardinales in unum propter metum imperatoris congregati, elegerunt Senebaldum cardinalem in Papam, Januensem natione, virum in decretis et jure canonico eleganter eruditum, pecuniae tamen non contemptorem. Creatus autem est Anagniae, et vocatum est nomen ejus Innocentius quartus, et die Apostolorum Petri et Pauli [June 29, 1243] confirmatus est; et confirmatus confirmavit statim sententiam latam a praedecessore suo Gregorio in imperatorem Frethericum. Unde imperator, cum contrarium suae spei reperisset, in iram vehementissimam excandens, significavit Romanis, quod in magnum eorum praejudicium creatus est papa alibi quam in Urbe; et in majus, quod sententiam Gregorii Papae confirmaverat. Unde statim imperator novo papae miliebatur gravamina et insidias praeparavit, posuitque in transitibus viarum et portuum artas custodias, et per mare galeas ne bullarum portitores transmearent et pecuniam in nocumentum sui ei reportarent, ita ut nec Praedicatoribus nec Minoribus scripta vel intersigna vel nuntia bajulantibus severitas parceret imperialis.

[p. 270] In octavis vero Purificationis beatae Virginis [February 9, 1244], obiit vas superibae et omnis fomes contumeliae inter dominum Papam et imperatorem exortae, Johannes de Columpna, cardinalis Romae. Qui, vir Martius et genere praeclarus, inter omnes cardinales, castris et palatiis necnon et thesauris et redditibus instauratus, claruerat potentissimus.


The name "Matthew of Westminster" is attached to the Flores Historiarum only because a fifteenth century copy, written for Henry Spencer, Bishop of Norwich, includes the name in its title, "Incipit prologus in librum qui Flores Historiarum intitulatur, secundum Mattheum monachum West-monasteriensem (Luard, Volume I, p. xi.). Luard labels "Matthew" imaginary. In the section relating to 1241-1244, the principal source is Matthew of Paris.

 

November 10, 2013 7:33 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |