Sede Vacante 1198

January 8, 1198

Some Letters of Popes
concerning
Henri de Sully, Archbishop of Bourges, Primate and Papal Legate in Aquitaine
(1186-1198)



S. Loewenfeld (editor), Epistolae pontificum Romanorum ineditae (Lipsiae: Veit 1885), no. 382, p. 232 [JL 15804]:

Urbanus episcopus servus servorum Dei venerabili frtri Henrico Bituricensi archiepiscopo, Aquitaniae primati, salutem et apostolicam benedictionem.

Pro statu ecclesiarum pastorali nos convenit cura satagere et, ne inordinatae remaneant vel debitis obsequiis defraudentur diligentem, sollicitudinem adhibere. Accepimus autem, quod, cum in ecclesia tua praebendam vacare contingit, in ordinandis canonicis plerumque canonici eiusdem ecclesiae discordes existunt nec voluerunt in personas idoneas unanimiter convenire. Ne autem occasione ista ecclesia tibi commissa ullum possit de cetero incommodum vel detrimentum incurrere aut malignari volentibus praestetur audacia, volentes tibi in quibus salva honestate possumus prompta benignitate deferre, autoritate tibi apostolica indulgemus, ut, cum praebenda vacaverit, si de ipsa danda canonici non convenerint, personam idoneam tibi liceat nullius appellatione obstante canonicum ipsius ecclesiae sine specia prava statuere, in quam maiorem et saniorem partem noveris convenire.

Datum Veronae quarto Nonas Madii [April 4, 1186 or 1187]

S. Loewenfeld (editor), Epistolae pontificum Romanorum ineditae (Lipsiae: Veit 1885), no. 383, p. 233 JL 15805]:

Urbanus episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Burdegalensi archiepiscopo et suffraganeis eius et dilectis filiis abbatibus et aliis ecclesiarum praelatis in Burdegalensi provincia constitutis salutem et apostolicam benedictionem.

Significante venerabili fratre nostro Henrico Bituricensi archiepiscopo, nobis innotuit, quod, cum pro pace inter venerabilem fratrem nostrum Pictavensem episcopum et nobilem virum R. comiten Pictavensem reformanda venisset, a praedecessore tuo, frater archiepiscope, et a vobis fratres episcopi et abbates atque prelati, honorifice fuit et devote receptus eique omnem reverentiam et honorem primati debitum ciravistis humiliter exhibere. Proinde universitatem vestram de virtute obedientiae commendantes per apostolica scripta monemus attentius et mandamus, quatinus , sicut bene incepistis, et in archiepiscopi et ecclesiae Bituricensis devotione et obedientia consistatis et, cum illum trahentibus negotiis ecclesiasticis primatiam visitare contigerit, ei tam in procurationibus quam in aliis honorem tamquam primati vestro et reverentiam debitam impendatis ita quod de vestra devotione certior fiat et in necessitatibus vestris libentius et efficacius debeat vobis favorem suum atque patrocinium impertiri.

Datum Veronae IIII Nonas Martii. [March 4, 1186 or 1187]

S. Loewenfeld (editor), Epistolae pontificum Romanorum ineditae (Lipsiae: Veit 1885), no. 385, pp. 234-235 [JL 15835]:

Urbanus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Henrico archiepiscopo, Aquitaniae primati, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto beneficia graciora, dum essemus in minori officio, ab ecclesia tibi commissa nos accepisse recolimus et uberiorem ab eo gratiam assecutos, tanto amplius nos ei recognoscimus debitores et libentius ipsam praerogativa nostrae dilectionis et gratia decoramus. Illud etiam ad exequendum nostrae voluntatis propositum attentius nos inducit, quod, cum sis non solum generis sed etiam morum nobilitate perspicuus, tuae sincerae devotionis affectum circa nos et Romanam ecclesiam usque adeo manifesta rerum exhibitione declaras, ut ab apostolica sede non immerito diligi debeas, et propensius honorari. Sane cum per nos exequi non possimus, quae nobis ex susceptae ministerio servitutis imminent exequenda, illos in partem sollicitudinis advocare tenemur, de quorum prudentia et honestate confidimus et per quos vitiis exstirpatis virtutum autore Deo credimus germina propaganda. Eapropter, venerabilis in Christo frater archiepiscope, in te probitatem, elegantiam morum et sincerae devotionis constantiam attendentes, per totam provinciam tuam, escepto monasterio Dolensi, de consilio fratrum nostrorum apostolicae tibi legationis officium committimus exequendum, ut in ea vice nostra, quae corrigenda sunt corrigas, evellas quae fuerint evellenda, et plantes quae noveris esse plantanda. Attendite itaque, carissime frater, quid tibi sollicitudinis ex indulgentia apostolicae sedis immineat, et sic iniunctae tibi legationis ifficium cum auxilio gratiae celestis exequere, ut in manu tua ecclesiastica negotia dirigantur et ecclesiarum status per providentiam tuam in melius et fidelium universitas autore Deo proficiat ad salutem.

Datum Veronae Id. Aprilis [April 13, 1186 or 1187].

J.-P. Migne, Patrologiae Latinae cursus completus Volume 204, column 1379 [JL 16308 (10102)]:

Clemens episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Henrico Bituricensi archiepiscopo Aquitaniae primati, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum in Lateranensi concilio fuerit generaliter interdictum ne monachi aut etiam canonici regulares singuli in oppidis vel aliis locis popularibus habitent, sunt nonnulli qui capellanorum vices agentes in parochialibus ecclesiis soli morantur, et suae professionis immemores conversari saeculariter non formidant. Nos itaque providere volentes ne quod provida fuit in concilio deliberatione statutum, pro privato aliquorum commodo irritetur, praesenti fraternitati tuae scripto concedimus, ut abbates eorum de illis reducendis ad claustrum, aut adimplendo quod in decreto exprimitur, non differas diligentius commonere. Si vero abbates commonitionem tuam fortasse contempserint, tu quod scribimus auctoritate nostra, remoto appellationis obstaculo, exsequaris. Ad hoc nihilominus tibi auctoritate apostolica indulgemus, ut si monachi vel canonici in tua dioecesi constituti infra tres menses ad ecclesias in quibus illis praesentatio competit, et ad te institutio pertinet, non praesentaverint idoneos capellanos, tu non exspectata diutius praesentatione illorum easdem ecclesias appellatione remota canonice ordinandi liberam habeas facultatem. Sic tamen ut ex hoc illis in posterum nullum debeat praejudicium generari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, V [Idus] Iulii, pontificatus nostri anno i. [July 11, 1188]

 


Jaffé-Loenfeld Regesta Pontificum no. 15932 (January 28, 1187). The pallium is conferred on the Archbishop of Bourges and his successors, and the right to have the cross carried in front of them in procession.



S. Loewenfeld (editor), Epistolae pontificum Romanorum ineditae (Lipsiae: Veit 1885), no. 302, pp. 174-175:

Remensi archiepiscopo, tituli sancte Sabine cardinali, apostolice sedis legato.

Cum inter abbatem sancti Iohannis Suessionensis de Vineis et Dietum presbyterum super ecclesia de Saconiaco in auditorio nostro controversia fuisset diutius ventilata, auditis rationibus utriusque partis, possessionem iam dicte aeclessiae aeclessiae sancti Iohannis salva questione proprietatis per sententiam iudicavimus esse reddendam. Verum quoniam, que a sede aposotlica per sententiam statuuntur, nulla debent levitate dissolvi, fraternitate tue per apostolica scripta mandamus, quatinus prescriptum sententiam facias, contradictione et appellatione cessante, exsecutioni mandari; fructus quoque post sententiam perceptos facias ecclesie supradicte conferri.

S. Loewenfeld (editor), Epistolae pontificum Romanorum ineditae (Lipsiae: Veit 1885), no. 403, pp. 248-249:

Celestinus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri [Guidoni] Senonensi archiepiscopo et dilecto filio [Radulfo] abbati S. Columbae in diocesi Senonensi constituto salutem et apostolicam benedictionem.

Ex insinuatione dilectorum filiorum abbatis [Hugonis] et conventus Cluniacensis nos accepisse noveritis, quod, cum prioratus eorum de Caritate tempore, quo carissimus in Christo filius noster Philippus, illustris Francorum rex, Hierosolymam profectus est, Dei praevidentia et peccatis habitantium exigentibus, nimio fuisset debitorum onere aggravatus et Petrus de Corzon, serviens nobilis viri comitis Nivernensis, nimium ipsum affligeret et gravaret, prior et fratres eiusdem loci domum de Coulongiis ad ipsum prioratum spectantem pro tredecim mille solidorum Nivernensium ipsi P(ietro) venditioni exponere sunt coacti; unde prioratus de Caritate damnificatus est plurimum et gravatus et, licet ipse ad instantiam predicti Cluniacensis abbatis postmodum in praesentia venerabilis fratris nostri W(illelmi) Remensis archiepiscopi, S. Sabinae cardinali, apostolicae sedis legati, tunc curam et sollicitudinem regni Francie simul cum carissima in Christo filia nostra, illustri regina Francorum, matre regis ipsius, gerentis, tactis sacrosanctis evangeliis firmaverit, quod priori et fratribus de Caritate recepta pecunia sua domum pretaxatam cum omnibus pertinentiis redderet pacifice possidendam, numquam postmodum, quamvis ipsi fratres, ut dicitur, pecuniam illam ei vellent restituere, illud, quod iuraverat, noluit adimplere.

Cum igitur cura et sollicitudo oomnium ecclesiarum sit nobis commissa, volentes indemnitati ipsius prioratus de Caritate, prout debemus, paterno affectu sollicite providere, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus firmiter iniungentes, quatenus supradictum comitem Nivernensem qui eandem domum de Colonges servientis nomine, sicut dicitur, occupavit et in proprios usus convertit, vel ipsum servientem, si praedicta domus ei fuerit restituta, acutoritate nostra monere et inducere efficaciter laboretis, ut domum ipsam proiratui supradicto, recepta ab ipsis pecunia praetaxata, sine difficultate qualibet restituere non ommittant etc. Quod si ambo his exequendis nequiveritis interesse, tu, frater archiepiscope, ea nihilominus exequaris.

Datum Laterani VIII Idus Augusti, pontificatus nostri anno secundo. [August 6, 1192].

 


M. Siguret, "Étude sur la correspondance diplomatique avec les Archevêques de Bourges de Nicholas Ier à Innocent III," Revue du Berry 8 (Paris: A. Picard, 1902), 145-176, at 169-175.

 

November 10, 2013 6:45 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |