Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862), 461-464:
Venerabilibus in Christo fratribus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, ducibus, principibus, praepositis, prioribus et caeteris ecclesiarum praelatis, ad quos literae istae pervenerint, Ymarus Tusculanus episcopus prior episcoporum, Iohannes tit. s. Sylvestri et Martini, Guido Cremensis tit. s. Calisti, sanctae Romanae ecclesiae presbyteri cardinales, Rimundus diaconus cardinalis S. Mariae in Via lata, et Sy s. Mariae in Dominica et Sublacensis abbas, perpetuam in Domino salutem.
Ex quo, contra honorem ecclesiae Dei et imperii, amicitia inter dominum Papam Adrianum et Wilhelmum Siculum apud Beneventum facta est, dissensio et discordia non modica inter cardinales sacrosanctae Romanae ecclesiae non sine causa oborta est: nobis scilicet, qui honorem et dignitatem sanctae Dei ecclesiae et imperii nullatenusdiminui volebamus, amicitiae, quae facta fuerat in detrimentum ecclesiae et imperii, nequaquam consentientibus, aliis vero, qui pecunia et multis promissionibus obcoecati iam dicto Siculo tenebantur astricti, conventionem ipsam, taliter (ut diximus) fabricatam, nequiter defendentibus et quam plures in partem sui erroris attrahentibus, nostro conatui et voluntati totis viribus pertinaciter resistentibus. Proinde procedente tempore cum iam fama ferret, imperatorem Italiam intrasse et plurimam eius partem suae potestati subiugasse, praedicti fratres, Siculo astricti, dominum Papam sollicitare ac circumvenire omni sagacitate coeperunt, qualiter aliqua occasione assumta dominus imperator et omnes sequaces eius excommunicationi subderentur et nos ad id faciendum una cum eis iuramento astringeremur. Nos autem e contra diximus, potius Siculum excommunicandum, qui omnia iura ecclesiae, tam spiritualia quam temporalia, violenter abstulerat, quam imperatorem, qui ecclesiae Romanae et imperii iura fideliter laborabat recuperare et ecclesiam de servitute ad libertatem reducere. Hoc audientes fautores Siculi a iam dicto consilio cum rubore siluerunt. Eo igitur consilio nostro studio et exacta diligentia taliter cassato et exinde venerabili fratre nostro Octaviano, tunc sanctae Romanae ecclesiae presbytero cardinali, nunc Apostolicae sedis Pontifice, una cum fratre Wilhelmo presbytero cardinali sancti Petri ad vincula ad imperialem celsitudinem legationem fungente, dominus Papa cum sibi consentientibus supradicti Wilhelmi fautoribus Urbem egressus, Anagniam venit.Ubi tunc demum manifesta conspiratione omnes praefati Wilhelmi fautores in praesentia domini Papae sacramento firmaverunt:
personam imperatoris excommunicationi subiiciendam et ex tunc in antea eius honori et voluntati usque ad mortem immutabiliter contrarie, et, si contingerit dominum Papam vita decedere, neminem se nisi de illis, qui coniuraverant, in Pontificem eligere.
Circumpositos insuper episcopos, ne alicui electo, in quem Siculi secta non consentiret, in consecratione manus imponerent, iuramento nihilominus constrinxerunt. Postmodum iam saepedicto patre nostro Adriano Anagniae kalendis septembris defuncto [September 1, 1159], omnes illuc convenimus et cum de corpore sive ibidem tumulando, sive Romam deferendo non parva contentio oriretur, tandem Romam corpore deportato, prius in verbo veritatis tale pactum unanimiter fecimus et scripto mandavimus quale nunc sequitur:
In nomine Domini Amen. Convenerunt episcopi, presbyteri, diaconi cardinales sanctae Romanae ecclesiae et promiserunt sibi invicem in verbo veritatis, quod de electione futuri Pontificis tractabunt secundum consuetudinem istius ecclesiae, scilicet quod segregentur aliquae personae de eisdem fratribus, qui audiant voluntatem singulorum et diligenter inquirant et fideliter describant, et, si Deus dederit, quod concorditer possimus convenire, bene; sin autem, nullus procedat sine communi consensu et hoc observetur sine fraude et malo ingenio.
Tali pacto in verbo veritatis firmato, post humatum corpus in ecclesia beati Petri ad eligendum Pontificem convenimus et iuxta praedictam consuetudinem personas, quae singulorum voluntates diligenter inquirerent et audirent ac describerent, degregavimus. Sed cum propter conspirationem adversae partis electio lente procederet, tertia die fere transacta ad hoc tandem deventum est, quod XIV cardinales exadverso, qui sacramento constricti tenebantur, Rolandum cancellarium nominaverunt. Nos autem IX numero, qui nefandi iuramenti exortes eramus, venerabilem fratrem nostrum Octavianum presbyterum cardinalem, virum utique honestum et religiosum, ad regimen Apostolicae sedis et ad concordiae et pacis unitatem inter ecclesiam et imperium reformandam ac conservandam dignum et utilem esse cognoscentes, eligimus.
Dum res taliter ageretur et partem contrariam pactum, quod in verbo veritatis firmatum fuerat, penitus transgredi volentem sentiremus, pactum supradictum illis ad memoriam reducentes auctoritate Dei omnipotentis et omnium sanctorum atque nostra eis penitus interdiximus, ne absque communi consensu omnium, sicut in pactione continetur, ullatenus aliquem inmantarent et Rolandum cancellarium eadem auctoritate, ne susciperet, nihilominus prohibuimus. Qui dum verba et ammonitiones nostras vilipenderent et Rolandum cancellarium manto festinarent induere, nondum tamen illo induto, nos illorum malitiae potius contrarie, quam consentire volentes, et quod male conabantur, minime permittentes, ad petitionem populi Romani, electione universi cleri, assensu etiam totius fere senatus et omnium capitaneorum, baronum, nobilium, tam infra Urbem, quam extra urbem habitantium, nostrum electum manto induimus et intronizatum in sede beati Petri collocavimus, inde ad palatium eiusdem, acclamante universo populo, hymnum Deo decantante clero et omnibus solenniter adimpletis honorifice deduximus.
Adverse vero partis cardinales, retrocedentes in castrum beati Petri se contulerunt ibique per dies octo et amplius inclusi permanserunt. Inde postmodum per senatores educti extra Urbem, secesserunt et XII post ea die [September 18, 1159], quod a saeculo non est auditum, in castro, nomine Cisterna, inter Aritiam et Terracinam, Rolandum cancellarium immantaverunt et in sequenti Dominica execraverunt [September 20, 1159], ac continuo mittentes nuncios per universam Italiam episcopis, ne ad consecrationem nostri electi venirent, penitus dissuaserunt, minantes illis excommuinicationem et depositionem in perpetuum. Qui tamen in prima Dominica mensis octobris [October 4, 1159], auctoritate Dei honorifice consecratus est.
Rem qualiter facta est, vestrae fraternitati insinuavimus, nihil praeter veritatem adnectentes, teste Deo, qui falli non potest, et si angelus de coelo aliud eveangelizaret, a veritate penitus aberraret. Verumtamen multa, quae facta sunt, omittentes, ista proout brevius possumus, vobis significamus, ne prolixiore pagina aures vestras oneraremus. Haec itaque animadvertat vestra fraternitas, quam devotissime obsecramus et admonemus et modis omnibus, quibus possumus, exhortamur in Domino, quatenus neque per sermoem neque per epistolam a vestro sensu moveamini, sed in veritate nobiscum firmi et immobiles permaneatis.
On manipulations involving Cardinal Wilhelm of S. Maria in Dominica, see Victor IV's encyclical letter: Pflugk-Harttung Acta inedita II, 378 [JL 14443, "schismaticorum sectas" (December 3, 1160)]
Despite all of the verbiage, it is clear that Octavianus' party had only nine votes. Not 2/3, not a majority, not even 1/3.
© 2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu