Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862), pp. 505-507:
Obeunte Papa Adriano, cum ad eligendum Romanum Pontificem episcopi ac presbyteri, diacones aliique sanctae Romanae ecclesiae cardinales convenissent, et singulorum voluntates secreto ab his, quibus id iniunctum fuerat, requisitate fuissent idque, quod inventum et scripto notatum fuerat, in medium ipsi protulissent: maior et potior apparuit numerus cardinalium, qui in cancellarii Ruolandi electione consenserant. Nam paucis valde in electionem Octaviani [Cardinal Priest of S. Caecilia], aliquibus etiam in magistrum Bernardum [Bishop of Porto and Santa Rufina] nominaverant, ab eius nominatione recesserunt et ex eis aliqui se in electionem cancellarii iunxerunt, aliqui vero etiam ambigue se ad Octaviani et cancellarii electionem se habuerunt, ita ut ad utrumque devotionem suam ostenderent. Quilibet ex his duobus, salva pace et unitate, eligi potuisset. Et iam numerus cardinalium, qui in octavianum sive omnino sive cum tali ambiguitate consenserant, usque ad septem excrevit. Sed nimia erat etiam in his paucitas comparatione numeri eorum, qui in electionem Ruolandi cancellarii consenserant. Igitur et cum his agi studiose coepit, quatenus a parte illa sua modica recedentes, ad universitatem se colligerent. Et obtentum est, usque ad tres, quorum unus erat Ioannes Pisanus, alter Guido Cremonensis, qui contentiosius agebant et dicebant, dicentes: se nunquam ab Octaviani electione recessuros. His tertius adhaesit [Ymarus, episcopus] Tusculanus. Et hi tres quartum Octavianum Papam facere militi sunt.
At universitas cardinalium tres istos nec partem dici posse reputantes, suum electum, cancellarium videlicet Ruolandum, in Papam elevare tentaverunt, oblato ei, ut mos est, per archidiaconum manto, rubea videlicet illa cappa, quae insigne Papale est. Quam ille vestem cum aliquamdiu pro humilitate sua renueret suscipere, tandem vero precibus fratrum exoratus, animum et caput ad suscipiendum inclinaret, Octavianus manibus uti coepit, rapiens mantum de manibus offerentium et desuper collo et capite eius, qui fuerat induendus. et sic inter manus hinc inde trahentium mantus discissus est. Ipse vero Octavianus, alium mantum de sua domo allatum ac praeparatum offerente sibi suo capellano, vestitus est atque in eminentiorem ascendens locum clerum advocat, qui semotus in parte ecclesiae beati Petri, finem rei exspectabat, ut quem electio sublimasset, ei ipse debita reverentia acclamaret. Hic itaque clerus accurrens, ubi Octavianum in rubea cappa vidit, electum unanimi fratrum assensu credidit, et ei velut electo acclamavit. Sed et fores basilicae discussae sunt et introgressi cives Romani, ut erant armati, etiam ipsi Octaviani electioni acclamare coeperunt, omnia putantes esse peracta in pace.
At vero domini cardinales cum suo electo, videntes quae fiebant, in partem se receperunt sanctuarii. Deinde intra munitiunculam, quae est super sanctuarium, se incluserunt, ibidem per novem dies expectantes, donec tandem, securitate accepta, per cives Romanos extra urbem educti sunt. Ubi libertate sua potiti electum suum levaverunt et eum Papam Alexandrum nominaverunt. Quem et mox hi, quorum id iuris ac privilegii erat, cooperante sibi frequentia dominorum cardinalium cum omni solemnitate consecraverunt. Qui etiam consecratus Octavianum tanquam schismaticum cum suis lprincipalibus fautoribus excommunicavit. At vero Octavianus datam in se spernens sententiam, cum non haberet legitimos consecratores, a Tusculano, quem solum habuit ex cardinalibus et ab aliis duobus ex provincia conquisitis manus sibi tandem post mensem fecit imponi. Quo facto suos etiam ipsos excommunicatores excommunicare praesumpsit.
Et quis sapiens, veritatem et iudicium in hac controversia quaerens, non facile deprehenderet, causam Alexandri esse meliorem! Sed eversor pietatis et iustitiae diabolus per suos satellites ad callida argumenta convertitur, excogitans, qualiter lucem tenebras ac tenebras lucem poneret, qualiter partem Alexandri infirmaret ac suae robur acquireret eaque esset ei utilitas, ut ecclesia Christi scinderetur. Quia enim in electionis et consecrationis ratione pars Octaviani se vidit et agnovit inferiorem, quibusdam adinventionum cuniculis partem Alexandri coepit infirmare, non tam electioni eius derogans vel consecrationem profanans, quae suis rationibus secundum canones constabant, sed personas electi et eligentium apud augustale imperium reos maiestatis sugillans, quatenus et sibi imperii clementiam conciliaret et adversae parti maiestatem offensam redderet. Unde et primo mussitare, deinde vero apertis vocibus clamare coeperunt ac dicere: numerum de parte Alexandri cardinalium spernendum esse propter conspirationis notam, qua se notabiles ipsi reddiderint. Duplicem autem eis conspirationem vel coniurationem obiiciunt: unam, qqua contra augustale imperium Friderici imperatoris et contra laudamentum in verbo Domini factum, adhuc vivente papa Adriano, cum Siculo Wilhelmo et Mediolanensibus aliisque inimicis imperii foederati sint; secundam, qua, ut easdem contra imperium conceptas inimicitias ad finem usque destinatum perducerent, inter se sacramenti firmitudine convenerint, decedente Papa Adriano non alium se in Papam electuros, nisi qui eiusdem coniurationis consors extitisset. Verbum autem conspirationis pecunia Wilhelmi Siculi et Mediolanensium coemptum hoc esse dicunt: quatenus imperatorem Fridericum excommunicarent et absque consilio Wilhelmi Siculi et Mediolanensium nunquam absolverent.....
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu