Sede Vacante 1159

September 1—September 7, 1159

 

Cardinal Boso, Life of Pope Alexander III



Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862), pp. 377-379 [Muratori, Rerum Italicarum Scriptores III. 1 (Mediolani 1723), pp. 448-452]:

... Igitur, sepulto beato Adriano papa, episcopi et cardinales tractaturi de substituendo sibi pastore, II nonas septembris [September 4, 1159] in beati Petri ecclesia pariter convenerunt to per trium dierum spatium ad invicem de ipsa electione, sicut moris est, pertractantes, tandem [September 7, 1159] omnes, quotquot fuerunt, praeter Octavianum tituli sanctae Caeciliae, Iohannem tituli sancti Martini et Guidonem tituli Callixti presbyteros cardinales in personam iam dicti Rolandi cancellarii auctore Domino unanimiter concordarunt et, invocata spiritus sancti gratia, eum, assentiente clero et populo, in Romanum Pontificem Alexandrum Papam III nominarunt et elegerunt. Duo autem, quos praenominavimus, Iohannes videlicet et Guido, intendentes ad Octaviani electionem, secundario eum procaciter nominarunt. Tunc episcopus Ostiensis, una cum Albanensi, Portuensi et Sabinensi episcopis caeterisque presbyteris et diaconis cardinalibus per manum Prioris diaconorum iuxta priscum ecclesiae ritum, electum suum, fugientem, excusantem, invitum, et omnimode reluctantem, Papali manto favente Domino induerunt. Unde Octavianus, qui ad Apostolicam iam diu cathedram aspiraverat, post, ubi se ipsum vidit spe concepta sic defraudari, in tantam vesaniam audaciamque prorupit, quod mantum ipsum tamquam arreptitius a collo eius propriis manibus violenter abstulerit et secum inter tumultuosos fremitus aspartare tentaverit. Porro unus ex senatoribus, qui aderant, cum tantum facinus inspexisset, contremuerunt renes eius et, audacter in saevientem insiliens, mantum ipsum de manibus eius eripuit. Ipse [Octavianus] vero tactus dolore cordis intrinsecus, illico ad capellanum suum, qui ad hoc instructus venerat et paratus, intorsit oculos, clamans sicut phreneticus et innuens, ut mantum, quem secum portaverat, celeriter sibi afferret. Quo sine mora delato, quia nullus secum de cardinalibus aderat, pileum sibi abstraxit, caput inclinavit et per manum eiusdem capellani et alterius clerici sui—heu proh dolor !—mantum impudenter assumpsit. Sed ex divino iudicio contigit, quod ea pars manti, quae operire anteriora debuerat, videntibus cunctis atque ridentibus, posteriora tegebat, et cum ipsemet huiusmodi ludibrium vellet studiosius emendare, quia manti capucium extra se ralptus non poterat invenire, inferiores fimbrias collo, sicut potuit, applicavit. In hoc igitur manifeste comparuit, quod, sicut tortae mentis erat et intentionis obliquae, ita mantum ex transverso et obliquo in testimonio suae dampnationis acceperit. Coeca itaque ipsius ambitione taliter procedente, reserantur portae ipsius ecclesiae, quae a senatoribus firmatae fuerant, et armatorum catervae, quas pretio conduxerat, illico in auxilium ipsius schismatici cum magno strepitu evaginatis gladiis cucurrerunt. Et quoniam solatio episcoporum et cardinalium omnino carebat, armatorum turbae ipsum undique circumdabant. Fratres vero aspicientes tam execrabile facinus et a saeculis inauditum, timentes etiam, ne ab eisdem conductis armatis erectum adorare idolum cogerentur, in muinitionem praedictae ecclesiae cum suo electo sese partier receperunt; ibique novem diebus [September 7-September 15, 1159], ne ullo modo possent exire, fecit eos quorundam senatorum consensu, quos pecunia oblata corruperat, die noctu armata manu cum omni diligentia custodiri.

Interea populo Romano super tantae immanitatis jugiter crimine acclamante et in eosdem senatores vehementer fremente, praedictorum fratrum conventus cum suo electo de illius munitionis custodia est ereptus, sed in arctiori et tutiori loco apud Transtiberim per eosdem senatores, recepta inde pecunia, malitiose fuit translatus. Cum autem ibidem fere per triduum [September 15-17, 1159] moram fecissent, super tanta iniquitate et manifesta proditione commota est universa civitas. Clamabant pueri contra ipsum ecclesiae invasorem, dicentes: " Maledicte filius Maledicit, Dismanta compagnum, non eris Papa, non eris Papa! Alexandrum volumus, quem Deus elegit." Mulieres quoque blasphemantes ipsum haereticum et eadem verba ingeminabant et alia derisoria carmina decantabant. Accedens autem ad eum quidam Brito audacter dixit ei:

Quid facis insane, patriae nors Octaviane!
Cur praesumpsisti tunicam dividere Christi?
Iam, iam pulvis eris, modo visis, cras morieris.

Erat autem in clero magna tristia, in iudicibus dolor, in senibus moestitia et in plebe admiratio nimia. Unde factum est, quod populus Romanus immanitatem tantae iniquitatis ulterius sustinere non valens, cum Oddone Frangepane et aliis nobilibus Romanis venit ad locum ubi fratres tenebantur inclusi, compellens iam dictos senatores, ut ipsius munitionis portas celeriter aperirent et eosdem fratres cum domno Alexandro absolutos et liberos abire permitterent. Sic igitur, suffragantibus beatorum Petri et Pauli Apostolorum meritis, a violentia persequentis erepti et suae sunt redditi libertati. Transeuntes autem per ipsam Urbem honorifice cum laudibus, campanis etiam ubique pulsantibus in iucundo eorum exercitu, comitantibus etiam eos multis Romanorum militibus cum frequentia peditum, in Vigilia beati Matthei [September 19, 1159] prospere Nymphas per Dei gratiam pervenerunt, ibique ipsa die dominica [September 20, 1159], congregatis in unum cunctis fratribus, Gregorio videlicet Sabinensi, Hu(baldo) Hostiensi, B(ernardo) Portuensi, G(ualtero) Albanensi, I(ohanne) Signino et B(erardo) Terracinensi episcopis, cardinalibus quoque presbyteris ac diaconibus simulque abbatibus, prioribus, iudicibus, advocatis, scriniariis et primicerio cum schola cantorum, nobilibus quoque et plurima parte populi Romani, domnus Alexander Papa per manum Ostiensis episcopi, ad quem solum consecratio Romani Pontificis pertinet, praeeunte Spiritus sancti gratia, consecratus est in summum Pontificem et secundum ecclesiae morem Papali regno solemniter coronatus.

Porro iam dictus Octavianus, dum apud sanctum Petrum fuit et postquam latenter Leonianam civitatem exivit, multos episcopos pro confirmanda sua temeraria praesumptione convocavit, quorum quosdam imperialibus minis, quodsam violentia laicali, nonnullos vero pecunia et blanditiis allicere sibi voluit: sed nihil, Domino impediente, profecit. Memorati vero falsi fratres I(ohannes) de Morrone et G(uido) Cremensis in coecitatis suae tenebris obvoluti, quoniam, sicut scriptum est: Peccator, cum in profundum vitiorum devenerit, contempnet [Proverbs XVIII. 3], a damnabili praesumptione sua non resipiscunt, sed illum eumdem, quem in statuam sibi erexerant, tamquam obstinata perfidia venerantur et ecclesiae unitate relicta—heu proh dolor!—ad eius vestigia incurvantur. Ipse vero, antichristi tempora praefigurans, usque adeo erectus est super se, ut in templo Dei sederet sicut umbra Papalis, ostendens se, tanquam verus sit Papa. Sane multi abominationem huiusmodi stantem in loco sancto non sine lacrymatione corporeis oculis inspexerunt, tundentes pectora et dicentes: "Completum est modo quod Anastasius Papa ore ad os ironice huic praeambulo Antichristi dixisse narratur: 'Filii Maledicti et excommunicati, numquam habebit istum Papalem mantum, quem tantum desideras et impudenter expetis, nisi in tuam confusionem et ruinam multorum."

Caeterum cum per spatium quatuor hebdomadarum tam per se quam per milites etiam consanguineos suos incessanter fatigaretur pro convocandis episcopis ad se, et omnes ad eum accedere abhorrerent, tandem quidam Melfiensis, dictus episcopus, fugitivus et exul in finibus Anconae latitans, cum episcopo Ferentino, qui domno Papae Alexandro adversabatur, et † Iohannes episcopus Tusculanus†, qui prius consenserat in Alexandrum et postmodum retrorsum abiit, hi tres, iam post secundam et tertiam commonitionem excommunicati, eundem Octavianum ausu nefario execrarunt [October 4, 1159].

Hoc autem tam perniciosum ecclesiae Dei flagitium ipse Octavianus, sicut postmodum claruit, nullatenus incipere attemptasset, nisi a Frederico imperatore occupandi vel arripiendi Papatum favorem et audaciam habuisset; quippe ut ad Papalem cathedram, quolibet modo posset ascendere, fidelitatis iuramento ei non sine certis indiciis credebatur adstrictus.

Interea domnus Alexander cum fratribus suis ad Terracinam descenderat, volens cognoscere, quid acturi essent in facto ecclesiae Otto palatinus et Guido Blandradensis comites, quos eo tempore idem imperator ad beatae memoriae Adrianum papam transmiserat. Ipsi vero, licet veritatem ipsius facti plene cognoscerrent et de canonica electione domni Alexandri nullatenus dubitarent, timentes tamen offendere dominum suum, quem cognoverant ipsi Octaviano valde amicum et praesenserant animum eius commotum adversum Romanam Ecclesiam, favorem et vires praestabant Octaviano et simulatorie ac fraudulenter incedebant cum Alexandro.

Dum autem haec augerentur, deliberato cum fratribus suis consilio, Pontifex nuncios cum Apostolicis literis ad eundem imperatorem, in partibus Lombardiae obsidentem Cremam, humiliter destinavit [September 26, 1159? JL 10585 (7127)], cupiens eum ad amorem ecclesiae in omni patientia et mansuetudine revocare secundum beati Pauli Apostoli dictum: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. (Romans 12:21) t ille nimio superbiae fastu inflatus, non solum retinere literas sprevit, sed tamquam insanus nuncios ipsos, nisi dux Welfo cum duce Saxoniae sibi restitisset, nequiter suspendere voluit. Quamvis autem consilio et suasione principum suorum nuncios coram se venire et literas tandem legi permitteret, nihil tamen Pontifici dignatus est respondere. Cogitans autem, libertatis privilegium, ab ipso domino ecclesiae concessum, posse irritare et iuxta suae voluntatis arbitrium Papam in sede Apostolica ponere, duos ex fautoribus suis, [Hermannum] Verdensem scilicet et [Daniel] Pragensem episcopos ad fratres, qui cum domno Alexandro venerant, in civitatem Anagniam destinavit [October 23, 1159], scribens non sicut advocatus et defensor ecclesiae, sed tamquam superior iudex et dominus, potestatem super eos habens. Venerunt ipsi festinanter in typo superbiae et intrantes palatium steterunt coram Pontifice et cunctis fratribus aliisque muiltis tam clericis quam laicis, sed nullam exhibuerunt eidem Pontifici reverentiam. Recitarunt ea, quae a domino suo imposita eis fuerant et bullatas auro eius literas reddiderunt, in quibus siquidem hoc inter caetera continebatur expressum: quod ipse imperator, audita dissensione, quae in ecclesia Romana emerserat, personas ecclesiasticas de quinque regnis convocaverat; ideoque praecipiebat eis ex parte generalis ecclesiae, ut in octava epiphaniae apud Papiam convenirent ad eius praesentiam, auditur et servaturi quod in illa Curia dictaretur.

His auditis turbati sunt fratres et pro exurgentibus undique gravioribus malis timor eos et nimia sollicitudo vehementer afflixit. Hinc hamque maxime timebatur imminens persecutio principis tam potentis, hinc ecclesiae libertas infringi videbatur et penitus destrui. Exemplum quoque pernitiosum ad alias ecclesias trahi nihilominus verebantur. Illud praeterea fratrum animos non mediocriter contristabat, quod idem imperator Octavianum in suis literis Romanum Pontificem et Alexandrum Papam cancellarium nominabat. Super his ergo a fratribus diu tractatum et longa inter eos disceptatione disputatum (et) deliberatum est. Tandem, inspirante Domino, a quo bona cuncta procedunt, in fide catholicae unitatis et obedientia sui Pontificis ita omnes confirmati et unanimiter roborati sunt, ut pro manutenda ecclesiae libertate, si necessitas immineret, ultimis se periculis unusquisque sponte offerret. Tunc instantibus pro responso praedictis episcopis, Alexander Papa coram multitudine clericorum, et laicorum eis in hunc modum scripsit {November 13, 1159: JL 10597]

Nos recognoscimus dominum imperatorem ex collato sibi debito dignitatis advocatum ac specialem sacrosanctae Romanae ecclesiae defensorem: unde ipsum, si per eum non steterit, prae caeteris principibus orbis intendimus honorare ac per omnia ei deffere, in quibus regis regum honor nullum capiat detrimentum. ubi vero quidquam occurrit, quod absque summi regis offensa nequeat effectum habere, sic honorandus imperator terrae videtur, ut ille potius timeatur, illius honor potius conservetur, qui est rex regum et dominus dominantium et qui animam et corpus perdere potest in gehennam. Miramur itaque, quod sincere illum, sicut convenit, diligentes, sincerae non sentimus ex eo dilectionis affectum et excellentiam eius propensius honorare volentes, ab eo nobis, imo beato Petro et sacrosanctae Romanae ecclesiae honorem debitum conspicimus denegari. In litteris enim, quae ex parte ipsius nobis nostrisque fratribus detulistis, hoc inter caetera continebatur expressum, quod ipse "audita dissensione, quae in ecclesia Romana emerserat, de quinque regnis personas ecclesiasticas convocaverit; ideoque praecipiebat eis ex parte generalis ecclesiae, ut in octava epiphaniae apud Papiam convenirent ad eius praesentiam, auditur et servaturi quod in illa Curia dictaretur." In quo nimirum longe a consuetudine praedecessorum suorum recessisse videtur et dignitatis suae terminum escessisse, dum sine conscientia Romani Pontificis concilium convocavit et nos ad praesentiam suam, sicut homo super nos potestatem habens, praecepit convenire. Sane beato Petro et per eum sacrosanctae Romanae ecclesiae, cuius ipse per Deum magister extitit ac fundator, hoc privilegium legitime a Domino Iesu Chorsto sanctisque patribus traditum et per prospera et adversa, etiam cum effusione sanguinis, cum pooprtuit, usque ad haec tempora conservatum, ut universarum ecclesiarum causas, cum res exigerit, ipsius auctoritas discuteret ac finiret, ipsa vero nullius unquam iudicio subiaceret. Unde quia nunc ab eo contra privilegium ecclesiae indultum fieri videmus, per quem deberet ab illorum impugnatione defendi, et quia ita scriptum est matri, sicut cuilibet subiectae personae, hoc absque admiratione nimia ferre non possumus, nec debemus. Ad curiam vero eius accedere vel sententiam curiae suae in hac parte suscipere, canonica traditio et reverenda sanctorum patrum auctoritas non permittit. Nam cum nec in minoribus ecclesiis advocati earum et seculares principes vocationes, disceptationes ac decisiones huiusmodi causarum sibi aut curiis suis usurpent, sed suorum metropolitanorum seu Apostolicae sedis semper notitiam ac diffinitionem expectent, divina videretur animadversione dignissimum et ab omni ecclesia tanto durius arguendum, quanto amplius ad universalis ecclesiae periculum redundaret, si per ignorantiam nostram aut pusillanimitate spiritus a capite (quod avertat Deus) diebus nostris iste morbus inciperet et nos ecclesiam, pretioso sanguine Christi redemptam, in servitutem redigi sineremus, pro cuius libertate tuenda patres nostri proprium sanguinem effuderunt et nos ipsi ad eorum exemplum, exigente necessitatis articulo, extrema debemus pericula sustinere.

Dato itaque responso indignati sunt praedicti episcopi, qui missi fuerant, et contumaciter redeuntes, ad Octaviani praesentiam apud Signiam accesserunt. Praesentatis itaque sibi imperialibus literis, prostraverunt se ad pedes eius et adoraverunt eum. Id ipsum quoque fecit Otto palatinus comes cum Teutonicis quos imperator cum eo ad partes Urbis delegaverat. Tunc vero mediocriter est elevatum cor ipsius haeresiarchae, vehementer extollens se super se tamquam insanus et coecus, nesciens, quod secundum beati Cypriani martyris dictum: schismatici semper inter initia fervent, incrementa habere non possunt nec augmentare possunt, quod illicite coeperint, sed statim cum prava sua aemulatione deficiunt. De huiusmodi ambitiosis propheta loquitur dicens: Verumtamen propter dolos disposuisti eis mala; deiecisti eos, dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolatione! Subito defecerunt et perierunt propter iniquitates suas, velut somnium exurgentis. (Psalms 73 [72] 18-19) Tales autem Iohannes apostolus execratur et percutit dicens: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent nobiscum. (I John 2:19) Hinc autem haereses factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tente unitatem. Fieri vero haec dominus permittit et patitur, manente propriae libertatis arbitrio, ut, dum corda et mentes nostras veritatis discrimine examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat. Per Apostolum quoque praemonet Spiritus sanctus et dicit: Oportet haereses esse et schismata, ut qui probati sunt, manifesti sint in vobis. (tendentiously misquoted from  I Corinthians 11:19). Sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur. Sed iam redeamus ad rem.

Imperator autem Fredericus conceptam iamdiu malitiam de subiuganda sibi ecclesia Christi ad effectum posse perducere inaniter sperans, ascito ad se in Lombardiam ipso haeretico, et congregatis, quos potuit, episcopis atque aliis ecclesiarum praelatis de terra dominationis suae, generalem celebraturus curiam, cum eodem Octaviano perrexit Papiam [February 5-13, 1160] ibique prophanam intentionem et detestandum propositum suum callida circumventione detexit, asserens, domnum Alexandrum eiusque fratres et socios inimicos imperii ac suos et coniurasse cum inimicis et adversariis suis; Octavianum vero semper sibi et imperio fidelem et omnino devotum fuisse; unde videbatur ei, quod electio eius licet a paucioribus fuerit facta catholicis, magis tamen robur et favorem imperii obtinere deberet, quam multorum coniuratorum temerarium factum. Ideoque ut eos, qui convenerant, ad ipsius Octaviani obedientiam et subiectionem inducere posset, quosdam blanditiis et variis promissionibus seduxit, quosdam minis et terroribus invitos traxit. Sic itaque in perniciem animae suae et in ruinam multorum tunicam Christi, unitatem videlicet catholicae fidei, scindere tentans, ipse prius incurvavit se ad pedes illius, et alios, quos potuit, ad id ipsum coegit.

Quo facto, per totum sibi subiectum imperium misit edictum, ut ecclesiarum praelati ad statuam, quam erexerat, adoraturi accederent; quod quicunque agere nollent, de terra sua non reversuri exirent. Huius autem verbum durum et asperum insonuit per totam Italiam. Omnes, qui spiritu fervebant, elegerunt potius exilium pati ac persecutionem pro Deo et manutenenda fidei unitate, quam pacifice adhaerere schismaticis cum honoribus et abundare divitiis huius saeculi. Facta est ergoMaxima in ecclesia Dei turbatio, fugientibus catholicis et deserentibus ecclesias, propinquos et patriam suam, atque in eorum locis violenter intrusis Octaviani complicibus.

Cum autem beatus Alexander papa eundem imperatorem, benigne ac frequenter commonitum, a sua perfidia non posset ullatenus revocare, cum episcopis et cardinalibus in Coena Domini [Holy Thursday, March 24, 1160] apud Anagniam ipsum, tamquam principalem ecclesiae Dei persecutorem, excommunicationis vinculo solemniter innodavit et omnes, qui ei iuramento fidelitatis tenebantur adstricti, secundum antiquam praedecessorum patrum consuetudinem ab ipso iuramento absolvit, atque in Octavianum et eius complices iamdiu prolatam excommunicationis sententiam innovavit. Et quoniam ipsi schismatici, de iustitia et veritate diffidentes, praelatos ecclesiarum et principes orbis exquisitis mendaciorum figmentis circumvenerant et in partem sui erroris inducere tentaverant, utile consilium domno Papae visum est, ut aliquos de fratribus suis ad diversas mundi provincias ex latere suo destinare deberet, per quorum siquidem studium et laborem super facto electionis Apostolicae declaratio fieret et universitas fidelium in fide unitatis catholicae, cognita veritate, solidaretur. Missi sunt ergo ad aprtes Galliarum H(enricus) titulo sancti Nerei et W(illelmus) sancti Petri ad vincula, presbyteri atque magister O(do) diaconus sancti Nicolai in carcere cardinales; ad partes autem orientales I(ohannes) titulo sanctorum Iohannis et Pauli, ad Hungaros vero I(ulius) Praenestrinus episcopus et P(etrus) sancti Eustachii diaconus cardinales. Ad imperatorem quoque Constantinopolitanum (Otto) episcopus Tiburtinus cum A(rdicione) sancti Theodori diacono cardinali.

Divulgata itaque veritate iam dictae electionis et indubitanter cognita, Ludovicus christianissimus rex Francorum, cuius regnum schismate numquam (se) polluisse recolithr, una cum Henrico Anglorum rege domnum Alexandrum in patrem et animarum suarum pastorem inspirante Domino receperunt. Reges quoque Hispaniarum, Siciliae, Hierosolymorum, Hungariae, atque Graecorum imperator, cum patriarchis, episcopis, principibus et universo clero ac populo eis subiecto id ipsum eodem modo fecerunt.

Recognoscente itaque toto mundo ipsum Pontificem Christi vicarium et beati Petri catholicum successorem, solus Fredericus imperator dictus cum suis complicibus in erroris sui pertinacia et obstinantia remansit, vehementer impugnans et acriter persequens eumdem Pontificem et illos ecclesiarum praelatos, qui cum eo viriliter stabant.

In secundo anno sui Pontificatus Alexander Papa reversus est ad urbem Romanam [June 6, 1161], ubi ecclesiam sanctae Mariae Novae auctore Domino solemniter dedicavit. Quia vero diutius ibidem propter magnam schismaticorum seditionem quiete non potuit remanere, precibus populi Romani seductus ad partes Campaniae remeavit. Et quoniam imperialis persecutio adversus ecclesiam circa Urbem in tantum excrevit, quod omne patrimonium beati Petri, praeter civitatem Urbevetani, Terracinam et Anagniam atque munitionem Castri, ab Aqua pendenente usque ad Ceprealium per Teutonicos et schismaticos violenter occupatum fuerat et detentum, consilium habuit cum ecclesiae fidelibus, ut ad partes Galliarum cum fratribus suis per mare transitum faceret. Ordinato itaque in Urbe ivcario domno Iulio Praenestino episcopo, et dispositis aliis, quae videbantur ecclesiae necessaria, intraturus mare cum fratribus suis Terracinam perrexit.....


 

November 10, 2013 1:43 PM

© 2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |