Sancti Bernardi Opera Genuina I (Paris 1835), Epistola CCXXXVII, pp. 200-201:
Dominis et Patribus reverendis, Cardinalibus et Episcopis omnibus qui sunt de Curia, puer sanctitatis eorum.
1. Parcat vobis Deus, quid fecistis? Sepultum hominem revocastis ad homines; fugitantem curas et turbas curis denuo implicuistis, et immiscuistis turbis. Fecistis novissimum primum, et ecce novissima illius periculosiora prioribus. Crucifixus mundo per vos revixit mundo: et qui elegerat abjectus esse in domo Dei sui, ipsum vos in dominum omnium elegistis. Cur consilium inopis confudistis? cur pauperis hominis, et mendici, et compuncti corde judicium perturbastis? Currebat bene: quid vobis visum est sepire vias ejus, avertere semitas, gressus involvere? Quasi descenderet de Jerusalem, et non magis ascenderet de Jericho, sic incidit in latrones: et qui se tamquam violentis quibusdam diaboli manibus, carnis illecebris, et gloria saeculi potenter excusserat; non tamen valuit effugere manus vestras. Num idcirco Pisam deseruit, ut reciperet Romam? Num qui in una ecclesia non sustinuit vicedominatum, dominatum in omni ecclesia requirebat?
2. Quid igitur rationis seu consilii habuit, defuncto summo Pontifice repente irruere in hominem rusticanum, latenti injicere manus, et excussa e manibus securi et ascia vel ligone, in palatium trahere, levare in cathedram, induere purpura et hysso, accingere gladio ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis? Sic non erat inter vos sapiens et exercitatus, cui potius ista convenirent? Ridiculum profecto videtur, pannosum homuncionem assumi ad praesidendum Principibus, ad imperandum Episcopis, ad regna et imperia disponenda. Ridiculum, an miraculum? Plane unum horum. Non nego, non diffido posse fuisse hoc etiam opus Dei, qui facit mirabilia magna solus: praesertim cum audiam usquequaque ex ore multorum, quonima a Domino factum est istud. Sed nec ego oblitus sum judiciorum Dei antiquorum, et Scripturae plurimos recensentis ex privata seu etiam rusticana vita olim assumptos in voluntate Domini ad regendum populum ejus. Denique nonne (ut unum e pluribus memorem) tali quodam modo elegit David servum suum, et suscepit eum de gregibus ovium, de post fetantes accepit eum? Ita, inquam, ita et de nostro Eugenio in beneplacito Domini potuit contigisse.
3. Non sum secdurus tamen, quoniam filius delicatus est, et tenera verecundia ejus, assueta potius otio et quieti, quam tractandis quae foris sunt, timendumque ne non ea auctoritate, qua oportuerit, sui apostolatus officia exsequatur. Quid putatis gerere animi nunc hominem illum, qui de secreto internate contemplationis et amica solitudine cordis, tamquam infans e gremio et sinu matris subito perturbatus, tractum se ad medium videt, et quasi ovem ad victimam ductum ad tam insueta et insuavia? Nisi Dominus supponat manum suam, heu! necesse est obruatur et opprimatur onere insueto et nimio, quod et gigantinis (ut aiunt) vel ipsis quoque angelicis humeris formidabile videatur. Verumtamen quia sic factum est, et, sicut multi dicunt, a Domino factum est: vestra interest, carissimi, vestris ferventibus studiis fidelibusque obsequiis sollicite confoveri, quod vestris manibus constat elaboratum. Si qua ergo consolatio in vobis, si qua virtus caritatis in Domino, si qua miseratio pietatis, si qua compassionis viscera; assistite et collaborate illi in opere, ad quod assumptus est per vos a Domino. Quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae; haec ei suggerite, haec suadete, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.
This letter shows Bernard at his most presumptuous. It was not his obligation, or his duty, or even his privilege to criticize the Cardinals personally or in any other way as to their choice of a pope. One monkish virtue that Bernard never practiced was contemplative silence. His language at times is insulting: Ridiculum profecto videtur, pannosum homuncionem assumi ad praesidendum Principibus. Even more presumptuous, perhaps, was the letter he wrote to Pope Eugenius (Ep. CCXXXVIII), complaining that the Pope had not immediately sent him a letter and his benediction by special messenger. Bernard had to hear the news of Eugenius' election sermone vulgarum.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu