Sede Vacante 1153


Letter of Pope Eugenius III to Abbot Wibald of Corbie

(September 20, 1152)



Edmundus Martène et Ursinus Durand,   Thesaurus novus anecdotorum Tomus II (Parisiis 1717), columns 553-554 [JL 9606 (6660)]:

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Corbeiensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

De quorum pura devotione absque dubitatione confidimus, eis confidenter committimus, quod digno cupimus effectui mancipari. Inde est, quod caritati tuae causam venerabilis fratris nostri A(delgot Berber). Curiensis [Chur] episcopi attentius duximus commendandam, quatenus tuo et fratrum nostrorum episcoporum, qui ad carissimi filii nostri Frederici Romanorum regis curiam convenerint, consilio et auxilio fretus, nec inhoneste verbis vel facto, sicut alia vice factum est, possit impune tractari, vel ecclesia sua juxta pravorum desideria debita justitia defraudari. Nec putes tu in hac causa, quasi in aliena dissimulandum, sicut ait Poeta: Res tua nunc agitur, paries cum proximus ardet. Similis enim causa jam tibi peperit, vel in proximo pariet inimicos. Illud autem, quod in curia Ulmae habita malitiose in ecclesiarum destructionem noviter est a laicis introductum, nequaquam silentio praetereundum aestimes, quod qui pro rapinis et incendiis ecclesiasticis bonis illatis excommunicationi subduntur, novo judicio excommunicatos dedicant, nisi prius in laicorum judicio damnationis sententia feriantur.

Quod si forte tam tu quam fratres nostri episcopi putaveritis sustinendum, noc procul dubio inde proveniet, ut nulli episcoporum in illis partibus liceat contra cujuslibet facinoris reum disciplinam ecclesiasticam exercere. Disciplina enim cessante, peribit religio Christiana; religione cessante, peribit et salus animarum. Eapropter, carissime fili, tam super hoc quam super aliis, cum ad curias convenitis, quae contra honorem Dei, contra ecclesiae salutatem vigorem, contra honestatem regni, pravorum malitia moliri videritis, viriliter et unanimiter resistatis, ut vestro prudenti studio et labore malitiam sapientia vincat, iniquitatem justitia superet, et ecclesiae Dei et regni status in suo decore incolumis conservetur.

Ad haec sanctitati tuae quaedam notificamus, quae faciente Ar(noldo) haeretico rusticana quaedam turba absque nobilium et majorum scientia nuper est in Urbe molita. Circiter enim duo millia in unum sunt secretius conjurati, et in proximis Kalendis Novembris centum perpetuos senatores malorum operum et duos consules, alter quorum infra Urbem, alter extra illorum centum consilio reipublicae statum disponant, immo potius rodant. Unum autem, quem volunt imperatorem dicere, creare disponunt, quem illis centum duobus consulibus et omni populo Romano sperant, quod debeat mortifere imperare. Quod quia contra coronam regni et carissimi filii nostri Friderici Romanorum regis, honorem attentare praesumunt, eidem volumus per te secretius nuntiari, ut super hoc maturo consilio, quid facto opus sit. provideat sapienter.

Datum Sagniae XII. Kal. Octobris [September 20, 1152].

 


See of Chur: E. F. Mooyer, Onomasticon chronographicon heriarchiae Germanicae [Verzeichnisse der deutschen Bischöfe] (Minden 1854), p. 26.

 

November 10, 2013 12:32 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |