1132 Innocent II


Grant of the alloida of Countess Mathilda to the Emperor Lothar III

(June 8, 1133)



M. Doeberl (editor), Monumenta Germaniae Selecta IV (München 1890) , pp. 17-20 [Jaffé-Loewenfeld, Regesta Pontificum Romanorum editio altera, 7633]:

Innocentius PP. II. Lotario Imperatori Augusto et Regi [Henrico] et Imperatrici [Gertrudae].

Si auctoritas sacra pontificum et potestas imperialis vere glutino caritatis adinvicem complerentur, omnipotenti debitus famulatus libere poterit exhiberi, et christianus populus grata pace et tranquillitate gaudebit. Nihil enim in presenti seculo est Pontifice clarius, nihil Rege sublimius, nihil est quod lumine clariore praefulgeat, quam recta fides in Principe, nihil est, quod ita nequeat occasui subjacere, quam vera religio. Quae nimirum omnia tanto manifestius, Deo gratias! in persona tua clarescunt, quanto ob ineunte aetate amator religionis et cultor justitiae extitisse cognosceris, et novissime diebus istis, nec personae tuae, nec propriae parcendo pecuniae pro Beati Petri servitio multos labores et immensa pericula pertulisti.

Cum ergo, testante Sacro eloquio, etiam mali patres bona data filiis suis debeant impertire: dignum profecto est, ut Nos, qui disponente Domino, universis Catholicae Ecclesiae filiis debemus sollicitudine paterna consulere, personam tuam arctius diligamus; et tanquam specialissimo Ecclesiae defensori, in his, quae ad statum Imperii in suo robore conservandum, et utilitatem ac liberationem Catholicae Ecclesiae spectare noscuntur, tam secundum Ecclesiasticum officium, quam temporaliter Imperatoriam potentiam augeamus: Hoc nimirum intuitu Allodium bonae memoriae Comitissae Mathildae, quod utique ab ea Beato Petro constat esse collatum vobis committimus; et ex Apostolicae Sedis dispensatione concedimus, atque in praesentia fratrum nostrorum Archiepiscoporum, Episcoporum, Abbatum, nec non Principum et Baronum per annulum investimus: ita videlicet ut centum libras argenti singulis annis Nobis et Successoribus nostris exsolvas, et post tuum obitum proprietas ad jus et dominium Sac. Rom. Eccl. cum integritate absque diminutione et molestia revertatur. Quod si Nos, vel Successores nostros in eandem terram venire, manere, transire poprtuerit, tam in susceptione quam in procuratione, atque securo conductu, prout Apostolica Sedes decreverit, honoremur. Qui vero arces tenuerit, vel rector terrae fuerit, B. Petro et Nobis nostrisque Successoribus fidelitatem faciant.

Ceterum, pro charitate vestra, nobili viro Henrico, Bavariae Duci, genero vestro, et filiae vestrae, uxori ejus, eandem terram cum praefato censu et supradictis conditionibus Apostolica benignitate concedimus. ita tamen, ut idem Dux homagium faciat et fidelitatem S. Petro ac Nobis nostrisque Successoribus juret. Post quorum obitum praedictum Comitissae Mathildae Allodium et jus et dominium Sac. Rom. Ecclesiae, sicut supradictum est, integrum et absque diminutione atque difficultate aliqua reducatur, salvo tamen semper in omnibus ejusdem Sac. Rom. Eccl. jure et proprietate.

Datum Laterani sexto Idus Junii [June 8, 1133].


The date of 1132, given by MGS, is impossible, since Innocent II was not at the Lateran on June 8, 1132, but at Piacenza.   In 1130, 1134. 1135 and 1136, he was at Pisa. In 1131 he was at Compiègne. In 1137 he was at Bari. The correct date is 1133.

Augustin Theiner, Codex diplomaticus dominii temporalis S. Sedis I (Rome: Imprimerie du Vatican 1861), no. xiii, p. 12.

 

November 9, 2013 7:24 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |