Sede Vacante 1088


Urban II: Privilegium for the Bishop of Anagni
(August 23, 1088)


J. von Pflugk-Harttung (editor), Acta pontificum Romanorum II (Stuttgart 1884) , pp. 141-142,  Nr. 175 [JL 5365]:

Urbanus episcopus, servus servorum dei, Petro, venerabili episcopo Anagnino, eiusque successoribus in perpetuum.

Potestatem, auctore deo in coelis et terra beato Petro principaliter eiusque successoribus traditam, illis ecclesia verbis agnoscit, quibus Petrum est idem dominus allocutus: quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in celis, et quecumque solveris super terram, erunt soluta et in celis [Matthew 16: 19].  Ipsi quoque et proprie firmitatis et aliene fidei confirmatio singulariter eodem deo auctore prestatur, cum ad eum dicitur: rogavi pro te, ne deficiat fides tua, et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos [Luke 22: 32].  Oportet ergo nos, qui, licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in universa ecclesia, prout ipse et scire et posse dederit, solvenda solvere, liganda ligare, et ad interni arbitrium iudicis sic disponenda disponere, ut de vultu eius iudicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant equitatem.

Eapropter, tibi, frater in Christo venerabilis Petre, tuisque successoribus perpetuo iure concedimus atque auctoritatis apostolice privilegio confirmamus, quicquid iuste ad Anagnine civitatis episcopatum pertinere dinoscitur, ut ea episcopali dicione possideatis, custodiatis ac disponatis.  Ipsam videlicet Anagnie civitatem, oppidum Anticulum, Porcianum, Acutum, Pilleum, Pullianum, Vicum Morricinum, Carpinetam, Prunium, Montem longum, Gorgam, Villam magnam, Sculculam, Vitalinum, Murolum et montem de Gravi.

Praeterea Trevensam ecclesiam, quia et pauper est, ut proprium competenter et digne nequeat redditibus suis sustentare pontificem, et iam dudum a nostris predecessoribus, reverende scilicet memorie Nicolao, Alexandro, Gregorio septimo, predecessorum tuorum procurationi commissa est, et a Victore reverende memorie tertio, qui nos post ipsos novissimus in hoc sacerdotalis regimine precessit officii, sub tuo, ut inventa, ita est et dimissa, regimine nos ex tuto tuo tuorum successorum iuri perpetua firmatione contradimus, ut eam cardinaliter amodo iuris episcopalis dicione possideatis, custodiatis ac disponatis cum omnibus quae ad eam iuste pertinere videntur, municipiis, id est valle Petrarum Filittino, Genne, Colle Altulo.  Quicquid super ista fundorum vel ecclesiarum aut predecessorum tuorum cura, aut fraternitatis tue studium iuste et canonice acquisivit vel acquiret in posterum, Anagnine, quam deo auctore gubernas, ecclesie concedimus atque firmamus, quatinus commissi vobis populi animarum curam valeatis facilius ac diligentius exhibere.

Vos ad haec, fratres in Christo dilectissimi, Romane super vos ecclesie maternam curam, ut filii considerate carissimi, eique in omnibus fideles cooperatores et adiutores existere procurantes, commisse vobis plebis studium vigilanter exigite, quatinus et vobis populus et vos nobis et nos vobis in die domini gaudium et corona ante summi pastoris oculos esse possimus. Hoc sane nostre privilegium sanctionis, si quis in crastinum rex, princeps, dux vel marchio, patricius, prefectus aut [iudex?], postremo episcopus vel archiepiscopus, persona quelibet, potens aut impotens, magna vel parva, infringere aut temerare presumpserit, [secundo] tertiove canonico ex more commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi et ecclesie corpore auctoritate eum potestatis apostolice segregamus.  Conservantibus autem pax et benedictio ab omnipotente domino concedatur.

Datum Anagnie, per manus Iohannis, subdiaconi prosignatoris domni Urbani II pape.  X. Kl. Septembris. Anno dominice incarnationis MLXXXVIII. Indictione XI. Anno eiusdem domni Urbani pontificatus primo.

 


Urban II was elected pope on March 12, 1188, after a Sede Vacante which had begun on the death of Victor III on September 16, 1087.

Paul F. Kehr, Italia Pontificia II, p. 137 no. 7.

Jaffé and Lowenfeld, Regesta pontificum Romanorum I (1885), p. 659 no. 5365, believe that "Iohannis subdiaconi"  ought to be "Iohannis S.R.E. diaconi".  In their view, apparently, there cannot be two Iohannes in the papal chancellery at the same time, one a subdeacon, the other a deacon.

The switch to the plural in the paragraph "Vos ad haec" is probably just due to the copying of a boilerplate paragraph.

November 9, 2013 7:06 PM

©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |