Monumenta Germaniae Historica SS VIII (Hannover 1848) , pp. 465-468:
Iam autem tempus adest, ut resolutionis eius series referatur, et quo fine ad Dominum suum [Gregorium VII PP], pro quo tanta passus est, migravit, oratio brevis nec tediosa prosequatur. Re inim vera finis eius laus Domini est, quia si omnis laus in fine canitur, cum consummata vita eius tota sit apud Deum gratiarum actio, ipsa eiusdem consummatio perennis est in laudibus Dei jubilatio. Sciens ergo imminere diem vocationis suae, longe ante convocatis cardinalibus episcopis et ceteris concaptivis, diem obitus sui praedixit; consummatisque omnibus aecclesiasticae institutionis officiis, XV Kal. Iunii praedictos fratres sub districti iudicii interminatione et sanctae obedientiae praecepto constrinxit; ut si qua in se corrigenda deprehendissent, nullatenus tacere praesumerent. Quibus collaudantibus et vitae conversationem, et disciplinam doctrinae sanctae morumque institutionem, et secundum scientiam sancti zeli fervorem, compulit eos apostolica auctoritate singillatim sibi dextrae dare, promittentes quod haereticum illum invasorem sanctae et apostolicae aecclesiae numquam reciperent, nisi forte canonice resipiscens, puram confessionem cardinalibus episcopis offerret nudatus omni aecclesiastici ordinis dignitate; contestans et affirmans omnes simul in perpetuum condempnandos, quicumque communicare praesumpsissent Heinrico archipyratae, usurpatori imperii, nisi deposita dignitate regni secundum praeceptum eorum et reliquorum religiosorum in Theutonico regno commorantium condignam penitentiam ageret. Deinde confirmavit vicem suam potestatemque ligandi et solvendi omnibus vicariis suis, sicut ipse per orbem constituerat; ut quos ipse ligaverat, ipsi post condignam satisfactionem absolverent secundum apostolicae fidei normam; non sicut quidam se ipsos fallentes, errantes, et alios in errorem trahentes confingunt, quod omnes excommunicatos indiscrete absolverit, ac si posset vivificare eos qui non vivunt. Deinde quod vanitas ipsa per multa regna dissiparetur, divina inspiratione cognovit et praedixit. Demum absolvit omnes, qui in fide ista, quae per illum innotuit, usque ad finem perseveraverint, ab omnibus peccatis suis; et sic Creatori spiritum tradens, anno ab Inc(arnatione) Dom. 1085 [May 25, 1085], obiit martyr et confessor. Eodem anno ventus grande, fulgura et tonitus 4. et 3. Kal. Iulii [June 28 and 29] Galliam attriverunt.
Dixit Urbanus papa in quadam epistola sua:
Dominus noster papa Gregorius beatos ac dignae memoriae cum apud Salernum gravi teneretur infirmitate, unde ipse opstea obiit, convenereunt ad eum episcopi et cardinales Romani qui ibidem aderant, rogantes eum et postulantes, ut quem sibi vellet subrogari successorem in pontificatu eis ostenderet. At ille secum aliquantulum cogitans, haec illis verba dedit: "Quemcumque harum trium, Lucensem scilicet episcopum, Ostiensem, aut archiepiscopum Lugdunensem habere poteritis, in pontificem eligite." De excommunicatis autem similiter requisitus respondit: "Praeter Heinricum regem dictum, et Ravennatem archiepiscopum, nisi forte ad vos prout vobis videbiter, ad dignam atque canonicam venerint satisfactionem, et praeter omnes principales personas, quae aut consilio aut auxilio favent nequitiae illorum et impietati, omnes absolvo et benedico, quicumque me hanc habere potestatem spiritualem in vice sancti Petri apostoli credunt indubitanter."
Post Gregorium Desiderius Cassinensis abbas pontificio Romanae urbis assumpto, Victorem se nominavit. Cuius qualis fuerit electio promotio et consecratio, domnus Hugo Lugdunensis satis evidenter expressit, scribens comitissae Mathildi in haec verba:
Hugo sanctae Lugdunensis ecclesiae servus, dilectae in Christo sorori M[athildae] divinae consolationis uberrimam gratiam.
Quot et quantis sanctae Romanae ecclesiae literis, et reverendissimae memoriae B. Anselmi [Anselm of Lucca, d. March 18, 1086] et vestris tam legationibus quam et literis, coactus Romam venerim, quantoque tempore in partibus Italiae contra officii mei propositum moratus sim, prudentia vestra doceri non indiget. Electionem vero Casinensis abbatis, antequam ego Romam venerim, factam sufficienter audistis: cui tam ego quam et caeteri fratres mei sanctae Romanae ecclesiae filii, diligentes magis gloriam hominum quam Dei, pro temporis infirmitate assensum praebuimus. Postquam autem ad Montem-Casinum, quo ipse jam praecesserat, Romae aliquamdiu morati ipsius ducatu pervenimus, ex ejusdem familiaribys nobis cum colloquiis, dum videlicet nefandissimos actus suos in auribus episcoporum et cardinalium jactanter recitare non erubesceret, copiosius necessario deprehendimus quam intolerabiliter Deum in ipsius electione offenderimus. Quis enim, nisi ex ipsius ore audisset, unquam crederet, Henrico dicto Regi fidem eum dedisse, ut de obtinenda Romani imperii corona fideliter eum adjuvaret? Aut cujus accusatio contra talem virum reciperetur, nisi ipse quasi ad cumulum gloriae suae adscribendo; nobis narasset praedictum Regem ad invadendas terras B. Petri nunquam, nisi suo consilio et persuasione animaretur, Romam transisse? Numquid non delirans videretur, si quis Romanum electum, post absolutionem a beatissimo Papa Gregorio susceptam, excommunicatum garriret; nisi ipse Attonem cardinalem Mediolanensem electum, a praedicto Papa, ipso abbate subscribente, publice excommunicatum et sine poenitentia defunctum, non solum beatum in communi nostra audientia praedicare praesumeret, verum etiam seipsum non in alia, nisi in qua ipse est, gloria futurum oraret? In quibus omnibus dilectissimos fratres nostros H. et B. cardinales, quos vobiscum esse putamus, testes advocamus: qui vel ipsi de ejus ore audierunt, vel bonis viris, quibus indubitanter credunt, referentibus se audisse dixerunt. Quoties decreta domini sui Papae Gregorii, aliorumque sanctorum patrum, non solum verbo aperte improbaverit, verum etiam manifestis operibus postea destruxerit; in quot et quibus locis electionem suam non secundum Deum, sed tumultuarie factam asseverans, publice refutaverit, et nunquam se acquievisse, vel in perpetuum acquieturum sub terribili attestatione affirmaverit; quasve personas, electionem reddendo, ecclesiae idoneas eligi in Romanum pontificem dixerit, inter quas quamdam vobis ex nomine, Metensem scilicet Her[imannum] quorumdam consilio scripsit, quoniam vobis magna ex parte manifesta sunt, et epistolarum modum scripta excederent, ex ordine scribere omittimus.
Nunc vero, cum jam tandem post tantum laborem inaniter insumptum respirare videamur, et electionem toties refutatam et ecclesiae redditam, divina gratia et vestro fulti consilio et auxilio, in proximo libere facere sperabamus, sub occasione eligendi romanum pontificem, concilium in Capua, sicut illarum partium apostolicus vicarius, congregavit: ad quod ego et abbas Massiliensis, atque archiepiscopus Aquensis, apud Salernum commorantes, ab episcopo Ostiensi et principe Salernitano et Conciano R. [Cencius, Romanus consul] ex parte vicarii et Romanae ecclesiae invitati, ut communi consilio Romanum pontificem eligeremus, veniendo obedievimus. Dux [Rogerius] etiam quibusdam corcumventionibus a Jordane principe juveniliter illectus, illuc venit. Cum ergo de proposito negotio tractare disponeremus, abbas quibusdam mollibus et gestuosis repulsionibus fautores suos episcopos et principem ad compellandum se provocare coepit. Comperta autem versuta sua, cum praedicti ad restitutionem sui quasi invitum eum compellerent, nos praenominati cum Ostiensi episcopo et Witmundo monacho, et quibusdam aliis, consilium habuimus qualiter astutiae illius contrairemus. Postquam ergo ipse jam paratus erat insignia pontificatus resumere, et electionem etiam in ipso conventu multitoties refutatam iter in se retorquere; praedictorum consilio, nos tantam hominis levitatem et propositi sui mutabilitatem improbantes, in audienda omnium nos nequaquam assensum praebituros diximus, nisi de quibusdam contra famam suam et tanti ordinis dignitatem, quae post electionem suam nobis de eo innotuerant, primum canonice examinatio fieret. Quod ipse indigne ferens, neque ad examinationem venturum, neque electionem unquam suscepturum se publice affirmavit. Sicque data nobis iterum licentia ab eo, quem vellemus, eligere, excutiens brachia sua coepit a nobis recedere; cum Wilmundus ex consilio Ostiensis episcopi publice exclamavit, infamem personam non debere in Romanum pontificem eligi vel ordinari, cum constaret eum indubitanter infamiam incurrisse; quoniam quidem excommunicationem domni Papae Gregorii per annum integrum et continuum, et eo plus, sine canonica poenitentia sustinuisset.
Taliter itaque dissoluto conventu, et quia nox imminebat, nobis recedentibus, remansit Dux cum eo, retento secum Ostiensi cum caeteris Romanis episcopis et cardinalibus, Ubi cum diu rogando Dux institisset ut quemdam Alfanum in Salernitanum episcopum consecraret, sed, Ostiensi contradicente, abbas [Desiderius] voluntatem Ducis implere non auderet, quoniam de manifestissima ambitione Alfanus convictus fuerat. Dux graviter indignatus recessit ab eis. Abbas igitur gratia ejus destitutus, quoniam sine eo ad Romanum pontificatum aspirare desperabat, profunda jam nocte cunctis dormientibus, legationem ad Ducem misit; sicque Duce ad abbatem redeunte, et abbas gratiam apud Ducem ut Papa fieret, et Dux quod quaerebat obtinuit apud abbatem, ut Alfanus consecraretur sequenti die, videlicet Dominica in Palmis [March 21, 1187], ex praecepto abbatis id se cunctis facere respondentibus. Eadem itaque die, cum post prandium abbas, Dux, et princeps, uterque a somno meridiano surrexissent, sole declinante ad inferiora, sed vino obtinente superiora (Heu! proh dolor!) abbas pro mercede nefandissimae consecrationis, fultus acutoritate Ducis, pluvialem sibi ipse imposuit, Ostiensi et nobis inconsultis, et prorsus ignorantibus. His ita gestis, cum Ostiensis episcopus nobiscum bene per omnia cucurisset, ut vidit quod abbas per potentiam. His ita gestis, cum Ostiensis episcopus nobiscum bene per omnia cucurisset, ut vidit quod abbas per potentiam principis Jordani ad consecrandum se Roman ire intendebat; timens forte ne sui dignitate privaretur, si ab alio primae manus consecratio ei imponeretur, conversus est in die belli: et immemor factus propositi et factae nobis sponsionis (quod dicere pudet), cum abbate pacem faciens, reverentiam ei per omnia sicut Papae persolvit. Qualiter autem vel quomodo Romam ire disponat, quoniam praesentium lator et peregrini quidquid, postquam a nobis recesserunt, per Capuam transeuntes de hujusmodi apparatu fieri viderunt, vel aliis referentibus didicerunt, plenius vobis referre poterunt, inutile judicavimus scribere.
Hic igitur consecratus ab Ostiensi episcopo, cum Missas apud Sanctum Petrum diceret, infra actionem indicio Dei percussus est. Et quamvis tarde, cognoscens se errasse, se ipse doposuit, et accitis fratribus de Monte Cassino qui secum aderant, praecepit se illo deferri, et in capitulo non ut papam sed ut abbatem sepeliri.
Carl Mirbt, Die Publizistik im Zeitalter Gregors VII (Leipzig 1894), pp. 73-74.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu