MARCUS ULPIUS TRAIANUS
TEXTS AND DOCUMENTS
SEXTUS AURELIUS VICTOR, Liber de Caesaribus 13 (ed. Fr.
Pichlmayr, Teubner 1911):
Namque ULPIUM TRAIANUM Italica, urbe Hispaniae, ortum,
amplissimi ordinis tamen atque etiam consulari loco, arrogatum accepit
dedit. Hoc aegre clarior domi seu militiae reperietur. Quippe primus aut
solus etiam vires Romanas trans Istrum propagavit domitis in provinciam
Dacorum pileatis † satisque nationibus, Decibalo rege ac† Sardonios;
simul ad ortum solis cunctae gentes, quae inter Indum et Euphratem
amnes inclitos sunt, concussae bello, atque imperati obsides Persarum
regi, nomine Cosdroe, et inter ea iter conditum per feras gentes, quo facile
ab usque Pontico mari in Galliam permeatur. Castra suspectioribus atque
opportunis locis exstructa, ponsque Danubio impositus, ac deducate
coloniarum pleraeque. Adhuc Romae a Domitiano coepta forun atque alia
multa plusquam magnifice coluit ornavitque, et annonae perpetuae mire
consultum reperto firmatoque pistorum collegio; simul noscendis ocius,
quae ubique e republica gerebantur, admota media publici cursus. Quod
equidem munis satis utile in pestem orbis Romani vertit posteriorum
avaritia insolentiaque, nisi quod his annis suffectae vires Illyrico sunt
praefecto medente Anatolio. Adeo boni malive in republica nihil est,
quod in diversum traduci nequeat moribus praesidentium. Aequus
clemens patientissimus atque in amicos perfidelis, quippe qui Surae
familiari opus sacraverit, quae Suranae sunt: usque eo innocentiae
fidens, uti praefectum praetorio Suburanum nomine, cum insigne
potestatis, uti mos erat, pugionem daret, crebro monuerit: "Tibi istum ad
munimentum mei comitto, si recte agam; sin aliter, in me magis" quod
moderatorem omnium vel errare minus fas sit. Quin etiam vinolentiam,
quo vitio uti Nerva angebatur, prudentia molliverat, curari vetans iussa
post longiores epulas. His virtutibus acto imperio annos prope viginti,
cum terrae motu gravi apud Antiochum ceteraque Syriae extremis
afficeretur, rogatu patrum Italiam repetens morbo periit grandaeva aetate
ascito prius ad imperium Hadriano civi propinquoque. Abhinc divisa
nomina Caesarum atque Augusti inductumque in rempublicam, uti duo
seu plures summae potentiae dissimiles cognomento ac potestate dispari
sint. Quamquam alii Plotinae, Traiani coniugis, favore imperium
assecutum putent, quae viri testamento heredem regni institutum
simulaverat.
(14) Igitur AELIUS HADRIANUS eloquio togaeque studiis
accommodatior pace ad orientem composita Romam regreditur.
INCERTI AUCTORIS, Epitome de Caesaribus 13:
ULPIUS TRAIANUS, ex urbe Tudertina, Ulpius ab avo dictus,
Traianus a Traio paterni generis auctore vel de nomine Traiani patris sic
appellatus, imperavit annis viginti. Iste talem se reipublicae, qualem vix
aegreque exprimere valuerint summorum scriptorum miranda ingenia.
Hic imperium apud Agripppinam, nobilem Galliae coloniam, suscepit,
habens diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis
civitatibus largitionem. Cumque duo sint, quae ab egregiis principibus
exspectentur, sanctitas domi, in armis fortitudo, utrobique prudentia,
tantus erat in eo maximarum rerum modus, ut quasi temperamento
quodam virtutes miscuisse videretur, nisi quod cibo vinoque paululum
deditus erat. Liberalis in amicos et, tamquam vitae condicione par,
societatibus perfrui. Hic ob honorem Surae, cuius studio imperium
arripuerat, lavacra condidit. De quo supervacaneum videtur cuncta velle
nominatim promere, cum satis sit excultum atque emendatum dixisse.
Fuit enim patiens laboris, studiosus optimi cuiusque ac bellicosi; magis
simpliciora ingenia aut eruditissimos, quamvis pise parcae esset scientiae
moderateque eloquens, diligebat. Iustitiae vero ac iuris humani divique
tam repertor novi quam inveterati custos. Quae omnia eo maiora
visebantur, quo per multos atque atroces tyrannos perdito atque prostrato
statu Romano in remedium tantorum malorum divinitus credebatur
opportune datus, usque eo ut adveniens imperium eius pleraque mirifica
denuntiaverint. In quis praecipuum cornicem e fastigio Capitolii Atticis
sermonibus effatam esse: kalos estai. Huius exusti corporis cineres relati
Romam humatique Traiani Foro sub eius columna, et imago superposita,
sicut triumphantes solent, in urbem invecta, Senatu praeeunte et exercitu.
Eo tempore multo perniciosius quam sub Nerva Tiberis inundavit magna
clade aedium proximarum; et pestilentia famesque et incendia facta sunt.
Quibus tulatus est, statuens, ne domorum altitudo sexaginta superaret
pedes ob ruinas faciles et sumptus, si quando talia contigerent, exitosos.
Unde merito Pater Patriae dictus est. Vixit annos sexaginta quattuor.