ATHENS and the
|
DATE |
EVENT |
---|---|
1783, or 1781, or 1779 |
Ogygius in Attica Eleusina condidit, quae antiquitus vocabatur Acte, et alias plurimas civitates, cuius temporibus aput lacum Tritonidem virgo apparuit, quam Graeci Minervam nuncupaverunt. |
1757, or 1754 | DILVVIUM, quod factum est sub Ogyge |
1586 | Quidam scribunt Prometheum et Epimetheum et Atlantem fratrem Promethi et Argum cuncta cernentem et Io filiam Promethi his fuisse temporibus, alli vero aetate Cecropis, nonnulli ante Cecropem annis LX sive nonaginta. |
1557, or 1556 | XXXV Moysi anno Cecrops regnabat in Attica. A quo usque ad Troiae captivitatem fiunt anni CCCLXXV. |
1556 |
His temporibus in Acta, quae nunc Attica nuncupatur, primus regnavit Cecrops, qui et Difyes, ANN L A Cecrope usque ad primam Olympiadem numerantur reges XVII, principes vero, quos mors tantum finiebat, XII. Sub quibus aput Graecos multa miranda narrantur. |
1551, or 1550. or 1549 |
Cecrope regnante, primum in arce oliva orta est et ex Minervae nomine, quae Graece Athena, Athenae nuncupatae. Dicebatur autem Difyes sive ob longitudinem corporis sive idcirco, quod, cum esset Aegyptius, utram linguam sciebat. |
1547, or 1544 or 1538 |
Primus Cecrops bovem immolans Iovem appellavit, et Cecropia regio ab eo nuncupata. |
1534, or 1532, or 1531, or 1525 |
Iudicium Deorum Neptuni et Minervae de contentione regionis aput Cecropem actum fuisse confingitur. |
1527, or 1523 | Cecrops in Euboea Athenas, quas et Diadas, condidit, quam urbem Euboici Orchomenon appellaverunt. |
1526, or 1525/4/2 |
DILVVIVM, quod sub Deucalione in Thessalia, et incendium, quod sub Phaetonte factum est. |
1591 or 1515 | A Deucalione Hellene et Pyrra hi, qui prius Graeci, Hellenes nuncupati sunt et Acte sub eo Attica vocata. |
1510/1507 | Arios pagos nomen iudicii constitutum. [1507 is the 50th and last year of King Cecrops] |
1506 | Cranaus indigena, ex cuius filiae Attidis nomine Attica vocatur. |
1497 |
Deucalionis fulius Dionysus, verum non ille Semelae filius, cum in Atticam pervenisset, hospitio receptus a Semacho filiae eius capreae pellem largitus est. [This is Year 1 of Amphictyon, third king of Attica.] |
1493, or 1491, or 1489 |
Templum Deli constructum ab Erysichthone, filio Cecropis. |
1487 | Erichthonius, Vulcani et Minervae filius, qui ab Homero Erechtheus vocatur, his regnantibus fuit. |
1472, or 1471, or 1469 |
Erichthonius primus quadrigam iunxit in Graecia. Erat quippe aput alias nationes. |
1437 | Pandion filius Erichthonii, cuius filiae Progne et Philomela (regnavit annos XL). |
1404 | Eleusinae Celeus regnavit coaevus Triptolemo, quem Philochorus ait longa navi ad urbes accedentem distribuisse frumenta et ob id dedisse suspicioni quod navis eius serpens pinnatus fuerit. |
1388/7/6 | Erechthei filiam Orithyian Boraeas astraei filius Thrax rapuit, quem fabula uentem fuisse confingit. Sub hoc et Mysteria coeperunt. |
1374 | Ea quae de Procne et Philomela dicuntur. |
1372 or 1370 | Bellum quod sub Eumolpo fuit |
1333, or 1329 | Ion, vir fortis, ex suo vocabulo Athenienses Iones vocavit. |
1304/02/01 | Templum in Eleusina aedificatum |
1287/6/4 | Miletus condita. |
1282 | Pandion fugit a Metionidibus passus insidias. |
1253/50 | Minos mare obtinuit et Cretensibus leges dedit, ut paradius memorat, quod Plato falsum esse convincit. |
1236 | Accession of King Priam in succession to Laomedon. |
1234 | Accession of Theseus at Athens, the tenth king. |
1232 | The Minotaur story (derived from Philochoros, Atthis II.) |
1222 | Theseus Helenam rapuit, quam rursus fratres receperunt capta matre Thesei, eo peregre profecto. |
1220/19 | Theseus cum Athenienses prius per regionem dispersos in unam civitatem congregasset, ignominiose eiectus est per signa testarum, eandem legem primus ipse constituens. |
1216/15 | Minos leges ac iura constituit |
1212 | Hercules agonem Olympiacum constituit, a quo usque ad primam Olympiadem supputantur anni CCCCXXX. |
1211, or 1207 | Theseus Athenas profugus derelinquit. |
1182 |
Troia capta. [18th year of Agamemnon at Mycenae, 20th year of Menelaus at Sparta, 23rd year of Menestheus at Athens] Menestheus moritur in Melo, regrediens a Troia. Post quem Athenis regnavit Demophon. A primo anno Cecropis, qui primus aput Atticam regnavit, usque ad captivitatem Troiae et usque ad XXIII annum Menesthei, cuius Homerus meminit conputantur anni CCCLXXV. |
1149 | Secundum quosdam Heraclidarum descensus. |
1148 | Accession of Oxyntes at Athens, the 13th king, who ruled for 12 years. |
1136 |
Second and last year of Aphidas, the fourteenth king of Athens; his successor was Thymoetes, who ruled for eight years. Castoris de regno Athenensium: exponemus autem et Atheniensium reges cognomento Erechthidas a Cecrope Diphye usque ad Thymoeten, quorum omne tempus invenitur ann. CCCCXXVIIII. Post quos suscepit regnum Melanthus Pyliensis, Andropompi filius, et huius filius Codrus, qui imperarunt simul ann. LVIII. |
1128 | Erechthidarum imperio destructo Atticorum principum regnum ad aliud genus translatum est, cum Thymoetes provocasset Xanthus Boeotius et Thymoete recusante Melanthius Pyliensis Andropompi filius suscepisset singulare certamen ac deinde regnasset, hinc et Apatourion, id est fallaciarum sollemnitas celebratur quia victoria fraude processerit. |
1101 |
in Lacedaemone regnavit primus Eurystheus ann XLII. Corinthi regnavit primus Aletes ann. XXXV. Heraclidarum descensus in Peloponnesum. |
1090/85 | Iones profugi Athenas se contulerunt. |
1086/80 | Peloponnenses contra Athenas dimicant. |
1069 |
Post quem principes quos mors finiebat, quorum primus Medon, Codri filius ann. XX Peloponnenses contra Athenas dimicant. Codrus iuxta responsum se ipsum morti tradens interimitur bello Peloponnensiaco. In quo Erechthidarum regnum destructum est, quod CCCCLXXXVII ann. perseveraverat. |
1053 | Magnesia in Asia condita. |
1045 | Ephesus condita ab Andronico |
1036 | Ionica emigratio, in qua quidam Homerum fuisse scribunt. |
986 | Samos condita et Zmyrna in urbis modum ampliata. |
957 | Corinthorum V Bacchis ann XXXV a quo Bacchidae reges cognominati |
883 | Lycurgus insignis habetur. |
820 | Thespieo Arifronis filio Athenis regnante. Assyriorum imperium deletum est. |
798 | Pheidon Argivus mensuras et pondera primus invenit. |
797/794 | Lycurgi leges in Lacedaemone iuxta sententiam Apollodori hac aetate susceptae. |
789 | Trieres prima navitavit in Corintho. |
776 |
Olympias prima. Secundo anno Aeschyli Atheniensium iudicis prima Olympias acta, in qua Coroebus Eliensis extitit victor. Ab hoc tempore Graeca de temporibus historia vera creditur. Nam ante hoc, ut cuique visum est, diversas sententias protulerunt. |
771/70 | Athenis primum trieres navigavit Aminocleo cursum dirigente. |
768/66 | Hesiodus secundum quosdam clarus habetur. |
765/63 | Cinaethon Lacedaemonius poeta, qui Telagoniam scripsit, agnoscitur. |
762/61 | Theraei Cyrenen condiderunt oraculo sic iubente. Conditor urbis Battus, cuius prorpium nomen Aristoteles. |
758 | In Lacedaemone primus ephoros, quod magistratus nomen est, constituitur. Fuit autem sub regibus Lacedaemon ann. CCCL. |
754/3 | Athenis principes, qui usque ad mortem reipublicae praeerant, desierunt et in decem annorum magistratum consuetudo versa est, regnavitque primus Charops, filius Aeschyli. |
740/38 | Naxus condita in Sicilia. |
737/6 | Syracusae in Sicilia conditae. |
735/4 | Messena a Lacedaemoniis capitur. |
709/6 | Hi qui Partheniae vocabantur Tarentum condiderunt et Corinthii Corcyrum. |
663/2 | Zaleucus legum lator aput Locros crebro sermone celebratur. |
660/58 | Cypselus in Corintho tyrannidem exercuit ann. XXVIII. |
655 | Acanthus condita et Stagira. |
641/39 | Oraculo Dodonaeo primum Graecia usa est. |
634/33 | Tyrtaeus Atheniensis poeta cognoscitur. |
629/8 | Aput Corinthios tyrannidem exercuit Periander. |
627/6 | Epidamnus condita, quae postea est vocata Dyrrachium. |
624 or 622 | Draco legem lator, ut quibusdam videtur, agnoscitur. |
622/20 | Cyaxares adversum Assyrios dimicans Ninum capit. |
601 | Camerina urbs condita. |
598/97 | Massilia condita. |
597/95 | Epimenides Athenas emundavit. |
594, or 592, or 591 |
Solon Draconis legibus antiquatis extra eas quae ad sanguinem pertinebant sua iura constituit. |
588 | Corinthiorum monarchia destructus est. |
566 | Agon gymnicus, quem Panathenaeon vocant, actus. |
562/61 | Pisistratus Athenensium tyrannus in Italiam transgreditur. |
549/48 | Templum Apollinis Delphici secunda vice incensum. |
Rudolf Helm (ed.), Eusebius Werke, VII: Die Chronik des Hieronymus (Berlin 1956). |
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu