ANNALES, HISTORIAE, MONOGRAPHS




Cato Censorinus Origines F 77 Peter: [concerning the Annales Maximi]

non lubet scribere, quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumini caligo aut quid obstiterit.


Cicero de legibus I. 6 [Atticus gives a sketch of Roman historiography]

nam post Annales Pontificum Maximorum, quibus nihil potest ieiunius, si aut Fabium aut ad eum qui tibi [Ciceroni] semper in ore est Catonem aut ad Pisonem aut ad Fannium aut ad Vennonium venias, quamquam ex his alius alio plus habet virium, tamen quid tam exile quam isti omnes?


Cicero de oratore II. 53-54: [dramatic date, 91 B.C.]

[Annales Maximi] . . . qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt. Itaque quales apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilaus fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent quibus rebus ornentur oratio (modo enim huc ista sunt importata), et dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem. Paulum se erexit et addidit historiae maiorem sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater. Ceteri non exornatores rerum, sed tantummodo narratores fuerunt.


Cicero de legibus I. 6:

Fannii aetati coniunctus Coelius Antipater paulo inflavit vehementius habuitque vires agrestes ille quidem atque horridas, sine nitore ac palaestra, sed tamen admonere reliquos potuit ut adcuratius scriberent. Ecce autem successere huic Gellius, Clodius, Asellio—nihil ad Coelium sed potius ad antiquorum languorem et inscitiam.


Sempronius Asellio Historiae Liber I: [Sempronius F 1 Peter; Aulus Gellius V. 18.8]

verum inter eos . . . qui annales relinquere voluissent, et eos qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit: annales libri tantummodo quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ephemerida vocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam quo consilio quaque ratione gesta essent demonstrare.


Sempronius Asellio Historiae Liber I: [Sempronius F 3 Peter; Aulus Gellius V. 18.9]

paulo post idem Asellio in eodem libro: nam neque alacriores, inquit, ad rem publicam defendundam, neque segniores ad res perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt. scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo bello quaeque in bello gesta sint, non praedicare aut interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatione lata sit, neque quibus consiliis ea gesta sint iterare, id fabulas pueris est narrare, non historias scribere.


Sallust Bellum Iugurthinum 95. 2:

L. Sisenna , optume et diligentissume omnium, qui Sullae res dixere, persecutus, parum mihi libero ore locutus videtur.


Cicero Brutus 228:

inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis; interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem consequi poterat et minori necesse erat cedere. Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustrum.
[L. Sisenna died in 67 B.C.]


Cicero Brutus 259:

"Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quominus inusitatis verbis uteretur." "Quidnam istuc est," inquit Brutus, "aut quis est iste C. Rusius?" Et ille, "fuit accusator," inquit, "vetus, quo accusante C. Hirtilium Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina. Tum C. Rusius: 'circumvenior,' inquit, 'iiudices nisi subvenitis.' Sisenna quid dicat nescio. Metuo insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio, tilica nescio.' Maximi risus . . . ."


Pliny Naturalis Historia XVII. 38. 244 [L. Calpurnius Piso Frugi, consul 133 B.C.]

sunt prodigia et cum alienis locis enascuntur, ut in capitibus statuarum vel aris, et cum in arboribus ipsis alienae. ficus in lauro nata est Cyzici ante obsidionem; simili modo Trallibus plama in basi Caesaris dictatoris circa bella civilia eius. nec non et Romae in Capitolio in Ara Iovis bello Persei enata palma victoriam triumphosque portendit; hac tempestatibus prostrata eodem loco ficus enata est M. Messalae C. Cassii censorum lustro [154 B.C.], a quo tempore pudicitiam subversam Piso gravis auctor prodidit.


Cicero ad Familiares V. 12 (June, 56 B.C.) [How & Clark, #22] (defining the 'monograph')

M. Cicero s. d. l. Lucceio Q. f. . . . .

. . . neque enim me solum commemoratio posteritatis ad spem quandam immortalitatis rapit, sed etiam illa cupiditas, ut vel auctoritate testimoni tui vel indictio benevolentiae vel suavitate ingeni vivi perfruamur.
Neque tamen, haec cum scribebam, eram nescius quantis oneribus premere susceptarum rerum et iam institutarum. Sed, quia videbam Italici Belli et civilis historiam iam a te paene esse perfectam, dixeris autem mihi te reliquas res ordiri, desse mihi nolui quin te admonerem, ut cogitares, coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere, an (ut multi Graeci fecerunt–Callisthenes Phocicum Bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum–qui omnes a perpetuis suis historiis ea quae dixi bella separaverunt) tu quoque item civilem coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeres .

Equidem ad nostram laudem non multum video interesse, sed a properationem meam quidem interest non te expectare dum ad lucum venias, ac statim causam illam totam et tempus arripere; et simul, si uno in argumento unaque in persona mens tua tota versabitur, cerno iam animo quanto omnia uberiora etque ornatiora futura sint . . . .

Itaque te plane etiam atque etiam rogo, ut et ornes ea vehementius etiam quam fortasse sentis, et in eo leges historiae neglegas gratiamque illam, de qua suavissime quodam in prooemio scripsisti (a qua te deflecti non magis potuisse demonstras quam Herculem Xenophontium illum a voluptate) eam, si me tibi vehementius commendabit, ne aspernere amorique nostro plusculum etiam quam concedet veritas largiare.

Quod si te adducemus ut hoc suscipias, erit (ut mihi persuadeo) materies digna facultate et copia tua. a principio enim coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus confici posse, in quo et illa poteris uti civilium commutationum scientia vel in explicandis causis rerum novarum vel in remediis incommodorum, cum et reprehendas ea quae vituperanda duces, et quae placebunt exponendis rationibus comprobabis, et (si liberius–ut consuesti–agendum putabis) multorum in nos perfidiam, insidias, proditionem notabis. multam etiam casus nostri varietatem tibi in scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam voluptatis, quae vehementer animos hominum in legendo te scriptore tenere possit. nihil est enim aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines . . . .

Etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi enumeratione fastorum; at viri saepe excellentis ancipites variique casus habent admirationem, expectationem, laetitiam, molestiam, spem, timorem; si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate.
Quo mihi acciderit optatius, sin in hac sententia fueris ut a continentibus tuis scriptis (in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris) secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum. Habet enim varios actus, mutationesque et consiliorum et temporum . . . .

. . . cogar fortasse facere, quod nonnulli saepe reprehendunt, scribam ipse de me, multorum tamen exemplo et clarorum virorum. sed, quod te non fugit, haec sunt in hoc genere vitia: et verecundius ipsi de sese scribant necesse est, si quid est laudandum; et praetereant, si quid reprehendendum est. Accedit etiam ut minor sit fides, minor auctoritas; multi denique reprehendant et dicant verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum . . . .


BIBLIOGRAPHY on Early Roman Historians
  • Hermann PETER (ed.) Historicorum Romanorum Reliquiae Volume I (Leipzig: B.G. Teubner 1914) [abbreviated HRR; contains long prefaces in Latin on each of the historians, the collected fragments, and (in the back of each volume) updated bibliographies which were inserted when the work was reprinted. Volume II contains historians of the very late Republic and of the Empire.
  • Henry BARDON, La litterature latine inconnue (Paris: Klincksieck 1952), Tome I.
  • Anton Daniel LEEMAN, Orationis Ratio: The Stylistic Theories and Practice of the Roman Orators, Historians, and Philosophers (Amsterdam 1963), Chapter III, "Early Historiography", pp. 67-88.
  • Ernst BADIAN, "The Early Historians," Latin Historians (ed. T. A. Dorey) (New York: Basic Books 1966) [Studies in Latin Literature and its Influence], pp. 1-38.
  • Donald C. EARL, "Prologue Form in Ancient Historiography," Aufstieg und Niedergang der römischen Welt II. 1 (NY/Berlin: Walter de Gruyter 1972) 842-856.


© 04/11/2001
June 15, 2009 11:59 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Viae Romanae: Bibliography | | Greek & Roman History | | Imperial Cult Bibliography |